est : aliud folium, in antiquo scrinio simplicium servatum, C. paucifloro Nees ab Esenb. fortasse tribui posset, licet nervo
intermedio sub acumine obsoletè venuloso satis cum foliis C. Rauwolffii congruat, quibus tarnen est multo minor et
substantiae crassioris fragiliorisque. Neque silenlio proeterire volo, inter vegetabilia sicoata libro antiquo agglutinata, quæ
prius possederat vir Cl. Bennet, professor Leidensis, folium a me repertum esse C. Zeylanici, nervorum d istr ib u te e et
odore grato cinnamomeo adeo insigne, nomine folii Malabathri inscriptum, additis sequentibus : « Malabathrum s.
» folium In d um ofßcinarum. Tamalapathrum folium. Casp. Baeb.—Ctadegiladi, id est folium Indum arabibus. J oan. Baud. »
__Attamen equidem existimo, rarissimè inter folia Malabathri officinalia ejusmodi folia insigni odore cinnamomeo
prædita occurrere, quam sententiam et e a , quæ Hoottuyn (Natuurl. Hist. Vol. I I . Part. 2 . p. 388 ) refert, confirmant.
Præter supra memoratas duæ sunt species diversæ foliorum Malabathri, quarum altera, nisi quod foliorum substantia
sit paulo crassior et fragilior, optimè congruit cum ramulis sterilibus Cinnamomi javanici, a R edl et Van Hasselt
collecti, quod C. neglectum appellavi (1). Hæc quidem species aliquatenus ad Ç. nitidum Hook, et in primis ad varietatem
ejus spurium accedit, sed tarnen nervo intermedio sub acumine distinctius venoso et colore ochroleuco paginæ dorsalis
ab eo differt. Cortex ramulorum ejus odore grato aromatico specierum modo memoratarum simillimo est præditus,
æque ac folia , licet gradu multo minore, unde iis , quemadmodum animadvertit divus Rom , them vice incolæ utuntur.
Horum foliorum perinde ac C. nitidi Hook, apices ferè semper sunt erosulo-sphacelati; his autem soient esse majora,
infemè venulis transversis reticulatis longé distinctioribus, præter très nervös præcipuos imâ breviter conjunctos, in
pagina quoque superiori nitidâ paululum prominentes, utrinque ad basin nervulo marginali cum venulis transversis e
nervis lateralibus exorientibus anastomosante. Nervi laterales sunt subpercurrentes, cum ferè apicem folii attingunt :
nervus autem médius jam pollice infra apicem venam arcuato-adscendentem, et ulterius interdum unam duasve alias
magis obsoletas emittere solet. Pagina dorsalis discolor inprimis nervorum traotu pube brevissimâ subtili est obsessa,
vix tarnen nisi lente discernendâ.
Alterius speciei duo tantummodo habemus folia ex J . Burhanni collectione, quibus manu ipse suâ adscripsit :
« Malabatrum » et infra in margine : « Seba. » His revera, nisi quod dimidio sint minora, ingens est similitudo cum
Katou-Karua Hort. Malab. V . Tab. 83 sive Lauro Malabatro N. L. Burmanhi , quam Cinnamomi speciem equidem
servandam censeo, utpote figurâ procul dubio ad naturam expressâ sufifultam (2), ad quam tarnen ramuli nomine Lauri
Maiabratia Lanark (Encycl. Bot. I I I . p . -4-48. 3 ) descripti, quosSonnerat cum illo communicaverat, jam ob folia vetusta
triplinervia vix referri possent. Frustra in Herbario Musei Horti Botanici Parisiensis in hos ramulos inquisivi et inter
plantas S. Vaillant unicum modo reperi foliis breviter triplinerviis, cui adscriptum erat : « Laurus Malabralum Lam. diet. » ,
e planta, quæ procul dubio familiæ Laurinearum non est adnumeranda. — Hæc itaque folia C. Malabathro accensere
nnlliis dubito, præsertim cum ab J. Bukhanno sint oriunda, cujus parens hanc primus constituit speciem et hoc etiam
in elaborandâ Fiord Indicd herbario usus est (3). Jam statim colore pallidissimo, qui supra est pallidè virons, infra
isabellino-canescens, a ceteris omnibus, quæ vidimus , foliis Malabathri off. hæc facilè dignoscuntur : ad hoc
animadvertenda eorum magnitudo, flexilitas, substantia multo tenuior, denique nervi subtus validi in apicem percurrentes,
in altero folio imâ brevissimè coalescentes, in altero vero latiori usque in apice petioli ipsius distincti. — Hæc paulo
disertius de compluribus hujus generis speciebus, quas nonnisi imperfectè novimus, disputanda credidimus. Nunc ad
C. nitidum Hook, accuratius inspiciendum pergamus.
Descr. Truncus arborescens aut fraticosus, ramosissimus, cortice fuscescente vix lineæ dimidium
crasso. Ramuli subbrachiali, teretes, fusco-virentes, tenuiter striati, glabri : juveniles magis
minusve tetragoni sive etiam compresso-tetragoni, non plané glabri sed alii t o t i, alii tantum ad
insertionem foliorum novellorum pube rarâ, brevissimâ, appressâ, simplici, non nisi armato
oculo conspicuâ velati. Folia subopposita, petiolis parte tertiâ aut dimidiâ pollicis lon g is,
subteretibus, latere interno canaliculatis, 3-5 pollices longa, poil, lata, raro iongiora, elliptica
aut oblongo-elliptica, basi apieeque subacutâ, rarissimè vero acumine brevi integra sed semper
(1) Ciskamohdm neglectüb , Tab. 11. Fig. 2: foliis elliptico-oblongis utrinque vix ncuüusculis breviter triplinei
et transversè reticulato-striaüs, nervo medio infra apicem venuloso.
Habit. a Kom et Van Hasselt in monte Kaputiang provincies Javanicm Buitenzorg coUectum.
(2) CmHABOHOH balabathbdb, Tab. 13.Ftg. 3 e li: foliis ellipticis oblongisve utrinque subacutis validé tri- aut
venulosis glabris, nervis apice confluentibus.
Laoios baiabatrdb N. L. Bobban. Flor. Ind. p. 92 (excl. Synon. Robfb. Uerb. Amb.).
Wilde Malabaabsb Kanbelboob, Katoo-Kaboa. Hoott. Nat. Bist. Vol. II. Part. 2. p. 335 (tantummodo quod ad c
: subtus ochroleucis puberibus
rbalc de eo ex Hom
*>).
Katöo-Kaboa Hort. Mal. V. p. 105, tab. 53.
Habit, auctore Bbeede in Maldbarid in locis montanis provinciarum Teokor
t Barker
(3) Postquam Bobbaiuiobob Herbarium, cujus aditum hodierni domini benevolentio nunquam satis prccdicanda mihi patefecerat, Parisiis
inspexi, fatendum mihi est, Laurum malabatrum Flora Indica ad solum Uorti Maldbarioi citatum esse limitandum. Quod enim specimen pro eo
habuit N. L. Bobhassos , nihil est aliud, quam varietas C. Zeylanici, cui exemplo htec verba sunt adscripta : • Laurus Malabatrum wo Javd 1759.
Sindoc Rumph. • — Alia quoque exempla, quibus Laurus Malabatrum adscripsit, veluti Cinnamomum porpoluo florons folio tonuiore aouto
3. Bobb. Theo. Zeyl. p. 63. Tab. 28, aut ejusdem sunt varietatis, aut vor. cordifolia C. Zeylanici. Alter vero ramulus foliis fori podalibus
4-6 poll, latis in Herbario Bobbahrobob idem esse videtur, cujus mentionem fecit Hoottotn (1. c. p. 336), qui huno ramulum, ex Zcylaniii
advectum, ad Katou-Karua (quem ille nomine arboris oinnamomifera Malabarica fora descripsit) referendum esse suspicatur. Sod hoo quoque
specimen est C. Zeylanici et indicare potest, quantopere hsec stirps magnitudine ac forma foliorum sit polymorpha.
ferè eroso-sphacelata, coriacea, glabra, trinervia aut pseudo-triplinervia, nervis semper ferè basi
magis minusve conjunctis at supernè in ipso ferè apice excurrentibus, supra nitida ac glaberrima,
subtus glauco-virescentia ac reticulatione in foliis plané adultis vix conspicuâ, superioribus
(quæ vulgo sunt majora), et floralibus (quæ non raro in formam magis ovatam transeunt)
utrinque distinctiore : in paginä etiam dorsali foliorum juniorum et partim superiorum et
floralium, si sub lente conspiciuntur, vestigium tenuissimum pubis, ejus, quam supra in
ramulis novellis descripsimus, similis observatur, quä tota etiam inflorescentia obtegitur. R acemi
simpliciter ramosi, foliis parum breviores, interdum longiores, versus summitates ramulorum
dispositi, axillares aut supraaxillares, oppositi, erecto-patentes, rarocernui, rari, nonnunquam
sat approximati, ubi foliorum lapsu aut evolutione oppressä paniculam brachiatam constituunt,
racbi de compressiusculâ, infemè cicatricibus aliquot sive tumificationibus, medio aut supra 5-7
ramificationibus subdecussatis patentibus pollicaribus sursum decrescentibus : duas insignes in
formâ florum dissimilitudines offerunt,' quæ res eo facilius nos in errorem specialem inducere
potest, cum non in unâ eädemque Stirpe hujus speciei observantur et rami rachidis, ob florum
dissimilitudinem, in uno arbusculo floribus minoribus vulgo crebrioribus sint instructi et inferiores
cymoso-septemflori, in altero vero, cujus flores pænè duplo sunt majores, ' omnes tantum ex
ramorum apice triflori. Flores illi cum minores formæ subglobosæ, tum majores magis clavi-
formes, sunt hermaphroditi, illi tarnen rarissimè fructiferi, quare eos, ratione majorum fcecu n -
dorum, flores steriles appellamus. Bracteæ parvæ, sessiles, appressæ, ovatæ, acutæ concavæ
sericeæ, fugacissimæ, ad axin in quâvis ramificatione cicatriculam relinquunt : duæ minores
oppositæ etiam sitæ sunt in exortu pedicellorum, qui duas tresve lineas longi, tenues, striato-
teretes, uniflori, sæpè unâ cum floribus in monstrositates fungosas dégénérant, et laterales prope
basin duas bracteolas indis line tas gerunt. F lores fcecundi magnitudine duarum circiter lineamm ,
ex virenti argenteo-canescentes. P erianthium semisexfidum, externè et interné pube sericeâ
appressâ : laciniæ verticillis duobus alternantibus erecto-conniventes, longitudine æquales,
obtusæ, concavæ, interné obsoletè trinerves, ' imâ parte, quâ in tubum brevem turbinato-
cupuliformem sunt connatæ, gibbere dorsali, seriei exterioris latiores, ovatæ, interioris obovato-
oblongæ, omnes in medio supra intumescentiam dorsalem transversè deciduæ. S tamina 12
inæqualia, verticillis ternis perigyna, quorum tarnen intimus verticillus, utpote tribus staminodiis
breviter pedicellatis cordiformibus flavicantibus constans, aboritur : hinc 9 tantum stamina
fertilia, laciniis perianthii breviora, quibus sex exteriora opposita et parumper supra basin inserta
inter se sunt similia et eglandulosa, antheris anticè dehiscentibus : tria autem verticilli secundi
imâ monadelpha, antheris sæpè bilocularibus posticè dehiscentibus et supra basin glandulis duabus
lateralibus, cordiformi-obtusis, breviter stipitatis, stipite dilatato. F ilamenta antheris paulo
tantum Iongiora, compresso-linearia, vestigio pubescentiæ vix conspicuo aut passim imberbia.
Antheræ ovato-oblongæ, obtusæ, filamentis latiora, iisdem continuæ, glabræ, quatuor valvulis
a basi ad apicem reflexis membranaceis formæ ovalis, quarum inferiores duæ paulo sunt majores,
déhiscentes. P istillum liberum, sessile, glabrum. O varium subturbinato-ovoideum, basi perianthii
cupuliformi semiimmersum, supernè in stylum attenuatum, uniloculare, lateraliter ex apice
ovulo solitario, suspenso, anatropo, elongato-ellipsoideo. S tylus apicalis, brevis, filiformis,
rectus, deciduus. S tigma terminale, subcapitatum, obsoletè tricuspe, viscosum. Flores illi, qui
rarissimè fructus gignunt, sive steriles, a modo descriptis conformatione eâtenus tantum différant,
quod perianthium eorum minus eïongatum altius est partitum neque ovarium, licet identidem
ovulum fovens, adeo turgidum, formæ potius elongato-ovoideæ : præterea stylus eorum vulgo
paulo elongatior, quam in foecundis esse videtur. Reperiuntur etiam subinde flores, quorum
perianthium paucioribus, alii, quorum pluribus laciniis instructum est et staminum numerus
eâdem ratione aut imminuitur aut augetur. Bacca ellipsoidea, basi parti perianthii inferiori
abbreviato-turbinatæ, truncato-sexdentatæ, auctæ insidens, atro-violacea, lævigata, nitida, in
pericarpio molliter carnoso monosperma.
V arietas A. SPURIUM, T ab. 16. F ig. 1 : foliis ellipticis obiter arcuato-venuloso-reliculatis, junioribus
subtus argenteo-sericeis. Bl. in Tydschr. voor Natuurl. Gesch. 1. p. 64.
L aurus CULILAWAN Herb. R wd t. (ex parte);. ■ •
Habit. Ramujos steriles in provinciâ Javæ Bantam prope flumen Tji-awie collegi : ram um vero inflorescentia foecnndâ
hortulanus Kent circa Tji-peteer identidem in Javâ occidentali, quem cl. R einwardt Laurum Culilawan determinavit,