pollicemaut, ubi plurimum, 1^ poll. longa, ex tereti obtuse-quadrangularis, utrinque incrassata,
perinde ac pedicelli, carnosa et roseo-incarnata. Pedicelli 3-4 lineas longi, teretiusculi, uniflori,
ac basi parumper dilata la articulati, rarissime e tiara infra medium articulati et tum passim fasci-
culato-triflori. Calyx semiadhærens, primo ætate turbinatus et apice pervius, deinde cyathiformis,
mediocris, carnosus, levis, incarnatus ; limbus liber, erectus, pelalis arcte appressis, versus os
apertum, truncatum aut obsoletissime 5-6-dentalum sensim attenuatus, interne supra ovarium
annulo membranaceo, cui tam petala quam stamina sunt insertä, costis decem aut rarius duo-
decim inter tubum calycis et ovarium iis concreto. Corolla contorta, rosacea, quinque-aut rarissime
sex-petala, petalis obiiquis, oblongo-trapezoideis, obtusis, basi brevissime unguiculatis,
subcarnosis, concaviusculis, albidis. Stamina numero duplo majori quam petala, iisque et inter se
longitudine subæqualia, ante anthesin antheris inflexis, maxima parte in atveolis circa ovarium
reconditis, post anthesin declinata, omnia perfecta, alternatim difformiora. Constat autem haec
difformitas in eo, quod in his filamenta sunt paulo breviora, antherae vero longiores tenuioresque,
ad basin connectivo minus producto antice obtüse-emarginato : in illis autem antherae filamentis
sunt breviores, crassiores, connectivum antice subacute-emarginatum et calcar paulo elongatius
atque apice vix incrassatum. Filamenta compresso-filiformia, versus ba^in obsolete dilatata,
reflexa, albida. Àntheræ sagittato-subuliformes, falcato-recurvæ, dorso supra basin affixæ, flavi-
cantes, antice loculis duobus longitudinalibus, appositis, parallelis, sibi appressis atque latere
interiori gyrosis, superne in rostrum longum, tenue, teres, apice uniporosum confluentibus :
connectivum inferne estcurvatum, crassum, antice infra loculos productum atque emarginato-
bilobulatum, posticè supra insertionem filamenti calcari exiguo, filiformi, obtuso sive apice
incrassato, in præfloratione arrecto, deinde arcuato-assurgenti, perinde ac lobuli baseos coloris
vitellini. Ovarium calyci inclusum, eique costis supra memoratis versus annulum perigynum excur-
rentibus, quæ alveolos recipiendis antheris fingunt, connatum, ovoideo-globosum, apice disco
plano-depresso anguloso carnoso terminatum, parietibus tenuissimis, loculamentis 5, rarissime 6 ,
singulis ängulo interno oophorum crassum carnosum hémisphæricum appensum, ovulis creber-
rimis elongato-ellipsoideis anatropis repletum fovenlibus. Stylus filamentis duplo crassior ac
longior, subulatus, inferne rectus, apice curvus, stigmate parvo obtuso papilloso, deciduus.
Baccæ calycibus ex toto persistentibus accrescentibus pulposo-carnosis purpureis innatæ, ovoideæ ,
ad verticem limbo calycis cinctum cicatrice discoideâ obsoletè pentagonâ aut hexagonâ notatæ,
clausæ, 5-6.-loculares, polyspermæ. Pericardium proprium, id est crassâ calycis substantiâ excepta,
in vertice tantum carnoso-incrassatum, ceterum , perinde ac dissepimenta, tenue. Spermophora
subglobosa, carnosa, undique seminifera-, mechanic laminâ brevissimâ incrassatâ introangularia.
Semina crebris ovulis abortientibus intermixta, centripeta, brevissime funiculata, vertice in extre-
mitate inferiori affixa, fere lineam longa, compresso-ellipsoidea, recta, leviuscula, raphe (an
potius appendix funicularis lateralis dicenda?) superfiçiali tenui simplici excurrenti notata;
chalazâ internâ, obsoletâ, hilo oppositâ. Testa arcte adhærens, subcoriacea, extremilatibus
aliquanto crassior, statu recenti decolor, siccata gilva. Membrana interior nuclei membranacea,
tenuissima, statu siccato rufescens. Embryon erectum, ellipsoideum, superne depresso-emarginatum,
ubi eum paulum albuminis carnosi intra emarginaturam immersi sub forma umbonis obtegit,
albidum, substantiae carnoso-farinosæ, transsectum in aëre mox in colorem palfide-liliacinum
vergens. Cotyledones brevissimæ, carnosæ, obtusæ, subæquales, marginibus subconnexæ. Radicula
inféra, maxima, conoidea, obtusa. Plumula non coQspicua.
EXPLICATIO FIGURARUM.
Tab. 1. Ramus florifer, magn. nat. (Blume Ânalysin, Arckenh. plantam del.)
1. Flos statu novissimo, cujus limbus calycis tantum pervius est. — 2. Flos nondum apertus, petalis remotis, ut
præfloratio staminum conspiciatur. — S. Petalum floris aperti. — 4. Idem floris nondum aperti. —8. Eadem figura,
quæ sub n° 2, sed magn. aucta* — 6 et 7. Duo stamina formæ varias, magn. aucta.— 8. Pis till um cum calyce adnato
longitudine transsectum, magn. auctum. — 9. Ovultun; magn. admodum auctum. — 10. Fructus verticaliter
persectus, magn. nat. — 11. Duo semina itidem magn. nat. — 12. Semen magn. auct. —18. Idem vçrticaliter per-
sectum, ut situs embryonis appareat supra inter albumen cotyledonibùs crassis superstili.
4