Quod si meæ de ïiac familiâ investigationes, editâ Schottland Synopsi, mullûm novitatis amiserint,
has tarnen in lucem proferre eo facilius inducor animum, quod me vel sic etiam quædam, licet pauca,
allaturum esse confido, quo melius hæc familia, .tropicis præsertim regionibus propria, cognoscatur.
Nimiæ vero prolixitatis jure accuser, si hoc loco omnes de Aroideis lucubrationes e schedulis expromere
et typis describere velim. Itaque modus adhibendus erit et quædam alii deinceps capiti Rumphiorum,
alia vero Floroe Javoe reseryanda. Cuivis autem generi characterem a Schott exhibitum et species,
quas illi annumerat, iisdem verbis in annotatione subjungam, si quidem Meletemata botanica, ab ipso
et III. Endlicher in lucem édita, consulere plerisque lectorum ob raritatem libri difficile foret.
Ut Lindley (Introd. in the N at. Syst.) , Aroideas quasi centrum systematic cujusdam plantarum,
ex quo aliæ familiæ, inflorescentiâ spadicatâ , tanquam radii inæqualis longitudinis excurrunt, haberi
posse censeo. Sunt Typhaceoe Joss., Acoroideoe Ach. , Pandaneoe R ob. Br. et Cyclantheoe P oit., quæ
omnes ad Aroideas Joss'. tam propè accédant et sibi invicem quasi incurrant, ut iis inter se fines satis
distincti poni nequeant et universæ idcirco in imam classem naturalem conjungi possint, quod Bartling
in Ordinib. nat. plant, p. 65 fecit. Hane autem classem suam decimam sextam illo insignit nomine,
quod, me quidem judice, Aroideis Joss. propriis est servandum, quibus idcirco cum Reichenbach nomen
Callaceas indidit et quas Schott Araceas nuncupavit. Longé melius esset, hanc classem plantarum
naturalem novo insignire nomine, neque aliud potius ei indiderim, quam Spadicicarpeas, quippe
quod characterem omnibus illis familiis proprium, quarum organa fructificationis aut omnibus
integumentis floralibus orba, aut exiguis admodum ac squamiformibus prædita, supra spadicem
magis minusve carnosum sunt congesta, disertè exprimât. Ceterum haud facile est negotium, locum
huic classi assignais, quem in systemate naturali obtinet, cum v. c. Typhaceoe ad Cyperoideas,
Cyclantheoe et Pandaneoe, quam vis longinquè ac habitu magis, quam organorum ad fructificationem
inservientium conformatione, hæ ad Palmas} illæ ad Asparagineas accédant : quin, aliæ Aroidea/rum
Tribus insignem prodant cum familiis monocotyledoniis, quarum Organismus est simplicissimus,
affinitatem, aliæ vero cum illis conveniant, quæ dicotyledoniis quam maximè sint analogæ. Ita ex. gr.
ilia Tribus Aroidearum« quam Richard primus Pistiaceas nominavit, vergit ad familiam Fluvialinm
Vent. ; quædam autem genera e Tribu Orontiacearvm Rob. Br. (quam rectè Schott in complures
Tribus dissolvisse videtur) pars ad nonnullas Asparagineas Joss., alia (Pothoineoe Bartl.) ad Piperaceas
et Saurureas Rich., quarum saltern habitum æmulantur, accedunt. Consentaneum itaque foret, huic
classi naturali plantarum assignare locum in finibus Monocotyledoniarum, haud longé a Piperaceis
distantem, quæ Monocotyledonias quodammodo cum Dicotyledoniis cohnectunt.
Paucae tantummodo Aroideoe extra tropicos reperiuntur, plurimæ in zonâ torridâ vigent, ubi
maximè paludes ac uvida nemora inhabitant. Sub illo ccelo calido et simul humido, quale est Indiæ
orientalis, maximam hæc familia formarum explicat varietatem. Aliæ harum plantarum tam exiguæ
sunt ac nanæ, ut aliis interdum herbis plané occultentur,gpr aliæ singulari luxurie ac foliorum pulcri-
tudine, quibus sæpe orgyalibus Indi sese a solis ictibus et vi imbrium tuentur, admirationém movent,
— aliæ denique immani crassitie, ad quam caudices earum tuberosi sub terrâ interdum excrescunt,
stuporem excitant. Hæ plantæ caudicibus tuberosis, quarum ferè omnium spadices stadio fcecundationis
odorem putridum, licet quandoque haud ingratum, exhalant et spathâ plerumque coloratâ floribusque
androgynis sunt instructi, regionum depressarum loca amant humida et inculta. Ipsa Dei providentia
has iis regiones incolis frequentatas habitandas dedisse videtur, quo facilius hominibus largiretur
ulilissimum alimentum, quod caudices tuberosi, acrimoniâ illis propriâ purgati, suppeditant. Miser-
rima sanè magnorum populorum in Oriente foret conditio, si præstantissimo hoc munere carerent,
quotiescunque seges oryzæ, quo cibo fere solo vescuntur, malè cesserit, id quod non raro accidit.
Haud ullâ ratione mortem effugere possent, nisi hoc alimento famem tolerarent, cujus cultura, quæ
nullam ferè curam requirit, idcirco non satis potest commendari. In sylvis et radicibus- montium
altorum earum regionum raræ quædam ejusdem generis subinde inveniuntur; hæc autem loca
præcipuè illæ inhabitant Aroideoe, quæ caudicibus elongatis et ramosis ad rupes et summas etiam
arbores adscendunt, quarum adeo species nonnullæ in satis altis montium jugis gignuntur. Harum
vix ulla est oeconomica utilitas. A prioribus porro différant naturâ spathæ minus petaloideâ ac ftoribus
hermaphroditis, qui sæpe squamis membranaceis sunt cincti et odore aut nullo, aut longé minus
ingrato gaudent, quam prius commémora ti.
Omnibus ferè Aroideis recentibus qualitates quædam acres, quin etiam corrosivæ, magis minusve
sunt propriæ, quæ repetitâ macérationc, torrendo vel excoquendo, aut jam siccando evanescunt.
Hoc principio acri et volatili corpori impositæ pruritum movent, aliæ quôque pustulas et exulcerationes
in cute excitant, quædam vero species acrimoniâ insignes in omnibus ferè regionibus tropicis magnâ
gaudent apud indigenas adversus morsum venenatum serpentium et punctum scorpionum atque
insectorum existimatione. Eo consilio tubera et folia conteruntur ac sola,.aut cum sale vel pulvere
nitrato commista, vulneri applicantur; quod si statim post ictum fiat, omni plerumque periculo
occurritur. Apostemata etiam et .tumores cataplasmatibus ex tuberibus et fbliis contritis celeriter
ad maturitatem possunt perduci et quidem, ut ajunû, sine ullo dolore. Ulcéra, e quibus ichor
malignum secernitur, applicando tubera tenuiter contrita et aquâ rilè diluta, omni sæpe vitio ita
purgantur, ut mox plané sanentur. Nec raro etiam fit, ut pertinacissimæ pustulæ herpeticæ huic
remedio per severam diætam continuo applicato cedant. Omnino externa hujus remedii applicatio
effectum habere potest quam maximè salutarem, ut vis morbi ab interioribus organis, quæ affecerit,
ad externa tegumenta derivetur ; qui turn maximè cernilur, cum malum internum ab actione cutis
oppressâ vel imminutâ pendet aut alitur. Hæ plantæ manducatæ sunt gutturales, nonnullæ etiam
urentes ; deglutitæ vero multæ symptomata excitant periculo plena et vel mortem subitam adducere
possunt, nisi substantia noxia satis maturè vomitu ejiciatur, aut efiectus ejus idoneis antidotis
obtundatur. Prima signa ejusmodi veneficii manifestantur fervido ventriculi dolore : mox deinde
continuus sequitur angor constrictione ostii cesophagei, quod usque ad oesophagum sursum trahitur,
pharynx atque lingua et universum oris orificium intumescunt et rubefiunt, duin interim angor
ad summum fastigium pervenit, omnium organorum, quæ proximè actioni noxiæ substantial exposita
fuerunt, ut orificii oris, oesophagi, ventriculi et intestinorum tenuium, inflammatione subito ingra-
vescente. Nihilominus internus usus principii tam acris pertinacissimos morbos penitus sanare potest,
sed summa turn cautela adhibenda est, neque aliter quam vehiculis mucilaginosis, ut lacté, oryzæ vel
hordei decocto, aliisve involutum acerrimum hoe principium administretur suadeo. Efficacissimè in
morbis pituitosis pulmonum interné propinatur, et duo mihi noti sunt casus, in quibus medici Sinenses
decocto diluto tuberum generis Typhonii Schott cum aliquanto seminis anisi, optimo quidem
successu, usi sint in morbis chronicis systematis uropoëtici, in quibus secretio urinæ obstructionibus
renum admodum aggravata erat. Universè Sinenses aliique Orientis incolæ quarundam specierum
tuberibus ingentem tribuunt virtutem medicam non solum adversus ejusmodi renum obstructiones,
sed etiam in pituità vesicæ urinariæ, in obduratione prostatæ, adversus mensium nimis parcum
profluvium atoniâ effectum, quin etiam in gonorrhoeâ venereâ. Denique in epilepsiâ ac convulsionibus
interné iis uti soient.
Aroideoe, ut supra dictum est, in duas majores divisiones distinguuntur, alteram floribus androgynis,
alteram hermaphroditis, quæ tarnen per quædam genera, ut Callam Linn., Richardiam Kunth et
alia, ita in se invicem transeunt, ut vix possint observarn Primâ harum divisionum continentur
Aroideoe veroe Rob. Br. sive Androgynantheoe Schott, alterà OrOntiaceoe Rob. Br. sive Hermaphro-
ditantheoe Schott. Primæ divisionis, quæ in complures ipsa tribus distinguitur, quædam tantummodo
genera hoc loco accuratius tractabo. Ceterum rationem ordinandi genera summâ ingenii sagacitate
a Schott descriptam, paucis mutatis, ubique sequar.
AROIDEÆ JUSS.
Ara Adans. — Piperitoe (ex parte) Linn. — Spathaceoe (ex parte) Haller. — Bacciferoe
(ex parte) B oerii. —- Callaceoe Reichenb., Bartl. — Âraceoe Schott.
F lores modo declini (monoici, raro dioici), modo hermaphroditi, in spadicem sim-
plicem spathâ monophyllâ involucratum aggregati, sessiles, ebracteati, ut plurimum
nudi.
Perianthium sæpius nullum, in hermaphroditis 4“ s- 6- s. raro 3-phyllum, inferum,
squamaceum.