176 RUMPHIA.
et sfmul ila erant sitæ, ut facilè lustrari et ab hostium incursionibus defendi possent. In hac autem re
idem prorsusegit, quod mercator, qui ingenti copiâ ejusdem mercis coemtâ monopolium ejus sibi
quam maximè yindicare cupit. Eâdem cupiditate ducta et prudentis instar mercatoris cuncta com-
moda perpendens, quæ inde in Societatem possent redundare, dédit operam, ut omnia, quæ illi
consilio exsequendo apta forent, tentaret. Itaque quod hic armis consecuta erat, illic ab aliis Molue-
carum incolis, qui hanc arborem adhuc colebant, compensationibus aut pactis impetravit, ut scilicet
ejus cultura nonnisi in insulis Bandanis sub imperio ipsius concederetur et præterquam in his ubivis
in perpetüum exstirparetur. Quod si hæc agendi ratio maximè videtur illiberalis, illis quidem tem-
poribus, ut diximus, tarn saluli gentium Indicarum, quam ipsius Societatis prosperitati pernecessaria
fuit. Hac solà enim furori factionum, quæ de culturâ eâ possidendâ internecivo inter se bello
certabant, occurri poterat. Ab eo quoque tempore præstantissimæ arboris cultura, prius neglecta,
nunc vero curæ virorum ad earn promovendam constitutorum commissa, longe majori solertiâ agebatur,
cujus in virtutem nucium moschatarum magna yis fuit ; itaque quemadmodum seculo et dimidio ferè
post Vir Âmplissimus Falck, Zeylaniæ præfectus, princeps fuit arboris cinnamomiferæ Zevlanicæ
colendæ, ita Yir Fortissimus Coen culturæ Myristicoe fragrantis primus auctor est censendus. Præterea
hoc Societatis Indicæ monopolio semel constituto pretium forense horum aromatum non solum non
augebatur, sed merx longé præstantior eodem prorsus venibat, quo antea multo vilior, adulterata
atque exinde e foris plane rejecta, quam Angli, Lusitani Hispanique advebere solebant. Neque tarnen
infitiandum est, pretium illud insigniter imminui potuisse, cum jussu Societatis magna subinde copia
eorum aromatum deleta fuerit : hæc yero pretii imminutio principiis a Societate Indicâ constitutis non
magis congruisse yidetur, quam mercator coemtas undique merces, qûibus spe magni lucri borrea
repleyit, quovis pretio diyendi patitur. Ad hæc fortè quis respondeat, haudquaquam esse verisimile,
ut quisquam lucri cupiditate ita abripiatur, ut merces aliquas plané delere, quam viliori pretio yendere
malit : id quod non semel fecerit Societas Indica, totis nàvium oneribus aromatum combustis. Longé
abest, ut rem adeo honestati et bonorum consuetudini contrariam excusare yelim, quam potius bar-
baris illis legibus assimilem, quas populi humaniores adhuc cum summo suo dedecore tuentur, quæ,
cum civitatis salutem spectare videntur, reverâ nullâ aliâ re, quam sordidâ commodi cupiditate, nituntur.
In hoc numéro, ne dé aliis Ioquar, perfidum illud habeo systema politicum, nostrâ utique ætate sæpius
spectatum, bella inter finitimos serendo augendi tuendive imperii ; in hoc turpissimum ilium morem
subvertendi quâcunque ratione aliarum nationum industriam eique subversæ suas opes superstruendi.
Quid, quod fortissimus ætatis nostræ imperator, alter ille Alexander, cum systemate suo continentali,
ut Britanniæ opes frangeret, omnes terras ipsi subditas obsidione cinxisset, tam immodicè usus est
potentiâ, ut majorem partem mercium Anglicarum, quæ ubivis in tabernis prostarent, nullo pretio
possessoribus reddito, publicari et in publico comburi juberet? Recens rei est memoria; neque tarnen
defuerunt, qui tarn impotentem libidinem laudibus ad coelum tollerent. Quidni miremur igitur, quod
olim Societas Indica ob ingentem copiam aromatum deletam vulgo diris fuerit devota?—At enim sua,
non aliéna, flammis ingerebat ; jam fructuum merces Indis, qui eos coluerant, soluta, jam navigato-
ribus , qui eos devexerant, vectura reddita fuerat. Et in hoc ipso cernitur prudentia Societatis Indicæ,
quod in Europâ, neque jam in Indiâ ipsâ, tota aromatum onera deleri juberet, aut eorum culturam
non angustioribus terminis circumscriberet, scilicet, ut et pactionum de aromatibus ab Indis redi-
mendis fidem integram præstaret, et simul, nullâ sumtuum, quibus vectura in Europam constâbat
ratione habitâ, navigationi suæ, unde victus tot millium hominum pendebat, tuendæ augendæque in
perpeluum prospiceret.
Ceterum mihi quidem persuasum est, Societatem Indicam, pretio harum mercium imminu to ,
majorem in posterum fructum fuisse percepturam. Etenim experientia docet, usum mercium ejus-
modi, quo viliori pretio constant, eo magis increscere, neque ullâ aliâ re magis augeri publicam
prosperitatem, quam mercaturæ incremento inde orto. Hinc certè culturam ejus aromatis per omnes
rursus insulas Archipelagi Moluccensis, quibus natura illud proprium dederat, extendi necesse fuisset.
Simul non tam cupidè operam dédissent aliæ nationes, ut ejusdem culturæ fièrent participes. Huic enim
cupiditati præcipuè tribuendum est, quod Galli nuces moschatas anno 1770 in insulas Borbonicas et
postea quoque in quasdam partes Indiæ Occidentalis, Angli autem anno 1798 ad Benkoolen in insulâ
Sumalrâ ac deinde in Bengaliam transportaverint. Quamvis longé absit, ut aliis nationibus eam nucium
moschatarum culturam invideam, tarnen negari non potest, fructus extra propriam earum patriam,
insulas Moluccas, perceptos primo statim aspcclu inferiori virtute dignosci et longé minoris esse præ-
stantiæ, quam qui adhuc in nostris coloniis, tanquam foris Éuropæis non apti, rejici soient. Hanc ob