ut Europaeos ab omni conalu deterrerent, quo propriam hujus veneni, quod in bëllo tantopere
reformidabant, indagare originem idque ipsis surripere possent. Hinc quoque factum est, ut Rumphius,
haud secus ac multi alii ante et post ilium auctores, de recta via aberraverit, cum arborem, in
Moluccis non crescentem, ipse non viderit, delineationem ejus ad ramos ex Celebes allatos expresserit.
denique a solis indigenis quandam ejus notitiam percipere potuerit (1). « Pestiferam hanc arborem, »
inquit, « natura procul a sedibus hominum sejunxit; crescit in montibus nudis et jam e longinquo
» agnoscitur, cum nulla circa illam sylva durare potest et ager sub ilia sterilis est et exusta. Efficaciam
» ejus yeneni et avium pennae, sub ilia repertae, indicabunt : aërem enim circa hanc arborem adeo
?> esse infectam, ut aves in ramis desidere cupientes mox vertigine corripiantur et mortuae humi
» decidant.» — Res sanè digna memoriä, quod et hodie ejusmodi fabellae in compluribus Javae partibus
divulgatae reperiuntur : quibus ut fides haberetur haud parum contulit Foersch , cujus commentatio
omnino ita scripta est, quasi suis ipse oculis omnia vidisset et investigasset. Illi si credas, qui in
Java scelerum erant convicti, damnari solebant, ut venenum ex arhore Pohon Upas colligerent,
quippe cujus in vdcinia nullum animans posset durare : neque enim homines solum aliaque majora
animalia celeriter ibi exanimari, sed aves etiam, quce in ramis desiderent et pisces rivulorum, quibus
letalis arboris umbra immineret. Pauci admodum, qui hujus laboris damnati essent, morti sese
eripiebant, quibus succum venenatum, quo indigense sagittas inficerent, referentibus vita condona-
batur. Idem venenum capitis damnatis in compluribus Javae regionibus administrari solebat (2).
Hoc veneno nonnunquam principum Indicorum jussu graviorum criminum reos necatos fuisse,
non est quod addubitemus : ipse enim Rumphius l. c. p. 269 de ea re haec réfert : « EfBcacissima
» hujus veneni species dimidio horae, haud raro etiam minus quam quarta horae parte, mortem
» certissimam affert: neque ulla adhuc antidota adversus illud inventa sunt, quorum reges Macassarum
» saepe in maleficis periculum fecerunt. Quin etiam quo magis veneni vim indagarent, quosdam
» maleficos in digito pedis aut pollice tantum sagitta vulnerari partemque laesam statim amputari
» et rité alligari jusserunt, ut viderent an forte iste homo posset servari; sed atrox venenum jam per
» venas totumque corpus dilapsum hominem necabat. »— Praeterea in omnibus adhuc Javae regionibus,
in quibus haec arbor reperitur, difficillimè inducuntur incolae, ut propius ad earn accedant et letalem
succum colligant, timentes haud injuria, ne vaporibus ex eä vulneratä aut caesä assurgentibus
tumores, pustulas vehementissimè prurientes, imo gravissimam oculorum inflammationem contrahant.
Sic in iis, quae de arbore toxicaria memoriae prodidit, Leschenaült narrat, Javanum, cui ut florentes
sibi ramulos afferret imperaverat, cum ramos aliquot abscidisset ut in truncum adscenderet, gravissimo
laborasse morbo. Descendere ex arbore coacti corpus intumuit et per complures dies miser homo
vertigine, nauseis et vomitu dirissimè excruciabatur, cum alter Javanus, qui in verticem adscenderat
et quae petebat retulerat, nullo malo afBceretur, et ipse Leschenaült arboris stratae exhalationi nullo se
detrimento exponeret. Cum vero omnes omnino indigenae quae ex arbore laesä effluunt tantopere
reformident, quid est quod miremur, antiquiori saltern tempore, in primis maleficis usos eSse principes
Javanos, ut succo illo venenato ad venationis usum potirentur ? — Mihi quidem , qui probè sciam,
quam atrocibus olim suppliciis parvi hi tyranni subditos afficerent et for Lasse adhuc, licet minus
apertè, afficiant, haudquaquam ea res improbabilis videtur!
pupil!um, paucos annos natum, Sasuhunan sive Imperatorem Djocjokartensem, moliretur, famam ubivis divulgari jussit,
posse se ex hominum conspectu evanescere et uno temporis momcnto immensum spatium percurrere. Quæ quamvis
absurda credula plebs tam diu vera existimavit, donee a majori sociorum numero reliclus in deditionem venire cogeretur.
(1) Multa in bis congruunt cum iis, quæ Caxello l. c. de eâ refert : « Ipo seu Hypo arbor est mediocris, folio parvo et
» dbscurè yirenti, quæ tam malignæ et nocivæ est qualitatis, ut omne virens umbrâ suâ inlerimat, undo narrant in
» circuitu et umbræ dislinctu plurima ossium mortuorum hominum aniraaliumve videri. Circumvicinas etiam plantas
.» enecat, et aves insidentes intcrficere ferunt, si Nucis Vomicoe Ig a sur plantam non invenerint, quâ reperlâ vitâ quidem
» donantur et servantur, sed defluvium patiuntur plumarum. »
(2) Ecce quæ Valentyh l. c. de eâ re refert : « unus potentissimorum quondam regum in insulâ Celebo» hujus rei (scilicet,
» celeris ejus effectus) aliquando manifesta quædam edidit specimina, duobus hominibus capite damnatis pugione veneno
» imbuto in summo pollice punctis, ita ut vix sanguis e vulnere efQueret, et confestim aut simul uno eodemque tempore
» brachio amputato : quod idem duobus aliis in pollice pedis factum est, cruribus eodem statim tempore abscissis : sed
» brevi post quatuor isti homines occubuerunt, cet. »
Quamquam a proposito longé alienum est, ut fabularum, quæ de hoc argumento a longo inde
tempore percrebuerunt, quæque curiosissimis investigationibus a Leschenault de la Tour et Horsfield (1)
institutis satis superque sunt refutatæ, propugnatorem agam, res ipsa postulare videtur, ut hoc
loco quædam referam, quæ perperam intellecta et explicata falsis de hâc arbore commentis originem
dare potuerint. Hæc simul Foerschii commentationi, quæ in omnes ferè Europæorum linguas versa
nimc tanquam ex meris mendaciis contexta sperni solet, lucem aliquam veritatis adspergent.
« Ubi incolæ, » inquit Horsfield , pag. 14, in commentatione modo citatâ , « in locis prope Banju-
» wcmcjie solum, quod agriculturæ destinatur, purgare volunt, inviti ad earn arborem accedunt
» præ metu eruptionum, quas viva prostrata in cute parit.» — Ejus rei veritatem in aliis hujus insulæ
regionibus ipse confirmatam vidi, præcipuè ubi plantationes fabarum Arabicarum essent inchoandæ.
Tune ceteræ omnes arbores et virgulta (nam ob majorem soli fecunditatem plerumque loca nemorosa
eliguntùr), in illo agro cæduntur, radices quantum ejus rei fieri potest, eruuntur, cüncta in acervos
cumulantur et plerumque comburuntur. Eo quidem tempore facile est intellectu, agrum ejusmodi
omni vegetatione spoliatum adspectum præbere desertum ac sterilem, aut ut ipsius Rumphii verbis
utar, « exustum » ! Solis illis arboribus veneniferis, quæ antea densâ nemorum umbrâ tectæ lalebant
ob causas jam allatas in communi illâ strage securis parcit. Jam vero quis non agnoscit locum, qualem •
cum alii complures auctorum laudatorum, turn Foerschius arborem veneniferam progignere tradide-
runt? —Pennas avium et animalium ossa si addideris, quæ vestigia veneni omni animantium generi
pestiferi sub arbore deprehendi feruntur, nihil omnino deërit descriptioni. Et sanè hæc ipsa vix
frustra quæras in regione tantâ alitum copiâ frequentatâ, quæ et avibus rapacibus haudquaquam caret.
Has vero prædam, quo tutius dévorent, in loca deserta super rupes arduas altasve arbores avehere
solere, nota res est : nec mirum, si arbores tam vastas, arduas et a ceteris segregatas, qualis est
Antiaris toxicaria, ad id potissimum eligant atque ita reiiquiæ voracitatis earum haud raro sub illis
reperiantur.
ïisdem causis tribuendum est, quod arbor ista in orientalibus Javæ regionibus postea quoque
in viciniâ locorum cultorum, in primis Coffeâ consitorum, solitaria cbnspicitur, licet re verâ ager
circumjectus non amplius eandem sterilitatis speciem atque antea præbeat. sed tarnen ob longævitatem
super omnes reliquas arbores altè emineat. In tali plagâ Antiarim toxicariam summâ fide a pictore
Paten delineatam hoc loco exhibendam curavimus. Regio depicta locus est fertilissimus, tribus
milliards anglicis meridiem versus a vico præcipuo Banjmoangie, duobus fere a mari dissitus, quâ
via est ad locum, qui Rojo-Djampie dicitur. Origine est alluvialis et regionibus depressis accensendus,
licet hic, ut fere ubivis in meridionali parte insulæ Javæ, ardua litora, mûri instar, in mare descendant.
In anteriori picturæ parle una earum arborum memorabilium conspicilur, quæ in conserendo Coffeæ
plantario, cujus exigua pars ad sinistram cernitur, superstes fuit. Rami latissimè expansi plantis
parasiticis non parcè sunt vestiti ac semper ferè in iis aves et quædam Sciuri species (præcipuè
Sc. bicolor S parrm. et interdum Sc. insignis Fr. Cuv.) reperiuntur, id quod earn in naturali conditione
animalibus omnino non noxiam esse disertè probat. Jam vegetatio in viciniâ arboris hic depictæ
iterum luxuriat : arbores super frutices humiliores Coffeæ Argbicoe eminentes sunt e genere Erythrinoe
Indicoe celeriter et luxurianter pullulantis atque agrum consitum tarn ab ardore solis quam ab impetu
ventorum tütum præstant. Solet etiam plerumque ejusmodi plantario fossa aut sepimentum vivum
circumdari, quibus pecora aliaque animalia arceantur : quo consilio hic frutex Jatrophoe Curcas
adhibita est. Dextrâ parte proximè Antiarim toxicariam arbor solitaria e familiâ Apocynearum,
pedes circiter viginti al ta, conspicilur et ex ad verso atque longius remota densa sylva arborum
novarum, ex quâ hic illic palma Arengoe sacchariferoe exsurgit.
Præter causas supra memoratas, ex quibus sine ullo dubio origo fabularum, quas cum alii
scriptores antiquiores, tum in primis Foersch narraverunt, repetenda videtur, alia est, quæ malè
applicata iisdem commentis ansam dare potuerit. Naturæ phænomenon dico plané singulare et
dignissimum admiratione, quod paucis hic commemorare jam ideo volo, quoniam simul indicare
poterit, quam singulärem ac plané mirabilem agendi rationem natura ostendat in regionibus, ubi
(1) Vid. Mémoire sur le Stryclmos tieute et VAntiaris toxicaria, plantes vénéneuses de Vile de Java cet., par M. Leschenault
in Annales du Muséum d’histoire naturelle Tom. X V I . p. 459 et Verhandol, Bataviaansck Genootsch. V U . X .
An essay on the Oopas or Poison iree of Java by Thom. Horsfield.
l3