Vanilla viridiflora Bl. By dr. Flor. Ned. Ind. p. 422.
Myrobrama fragrans Salisb. Parad. p. 82.
Habit. In India occidenlali indeque jam diu in caldaria nostra invecla. Cum V. aromaticd Sw. confundi solet, a qua
tamen foliis minus latis tantum obsoletè nervosis, limboque labclli non acuto sed retuso, satis distinguitur. Fructus
• ejus in Java non examinavi, itaque nescio, an sint aromatici, et ecqua fortè plantarum a V. Cl. Schiede memoratarum
ad banc speciem referenda sit(l). Etenim diligentissimus hic naturoe scrutator duashuc usque species nomine V.
planifolioe confusas fuisse suspicatur, quas V. sylvestrem et V. saiivam nominavit, ambas fructus aromaticos ferentes,
sed V , satioam longé meliores. Equidem hoc idcirco addubito, quoniam V. planifolioe India occidentalis, alterius
autem Mexico est patria, quamquam fructus V. sylvestris Sen. eodem prorsus nomine (nempe Baynilla cimarrona)
ab Hispano-Mexicanis nuncupentur, quo Vanilla ex St. Domingo alla ta , quee cognomine Simarona a mercatoribus
distingui solet. Hæc autem nominis similitudo inde orta videtur, quod aromata, et ex St. Domingo, et e Mexico allata,
eâdem sunt virtute, utpotenon optirais speciebus annumeranda, quæ solâ V . aromaticd Sw. et V. saliod Sen. gignuntur.
a. VANILLA APHYLLA. Tab. 68.
Y . aphylla, pedunculis subtrifloris, labelli limbo obtuso barbato Bl. Bydr. Flor. Ned.
Ind. p. 422.
Habit. In alluvialibus Javae regionibus inter frutices aut ad marginem sylvarum. Etiam in insula Nusa Kambangan hanc
speciem floribus fragrantissimis insignem in virgultis propelitus reperi, Limodorum aphyllum Roxb. Corom. I . tab. 41.
s. Cymiidium aphyllum Sw. habitu magis, quam organorum fructificationis struclura ad nostram plantam accedere
videtur.
Descr. Caulis scandens, radicans, ramosus, articulatus, subretroflexus, tereti-compressus, bisulcatus,
glaber, carnosus, solidus, atro-virens. Folia statu imperfectissimo ceu squamæ ovatæ aut subulato-
ovatæ appressæ carnosæ virides, in articulationibus sæpe aliquantum constrictis solitaria, ex
quarum axillis hic illic pedunculus brevissimus subtriflorus exorilur. Flores sessiles*, speciosi, ad
basin ovarii bracteâ minutâ sessili ovatâ obtusâ appressâ. Phylla perigonii lineari-lanceolata,
patentia aut demum revoluta, obsoletissimè nervosa, e viridi in flavidum colorem transeunlia :
interiora duo exterioribus paullo angustiora. Labellum in tubum ventricosum -exalbidum cum
gynostemio connatum, supernè desinens in limb um patentem oblongo-ovatum obtusum margi-
nibus reflexis crispato-undulatis supra limbum barbatum coloris lilacini aut ætate pallidè rubentis :
villi limbi flaccidi, fasciam callosa m in basin ventricosam labelli rectè descende a tem densè obte-
gentes. Gynostemium labello brevius ejusque basi tubulosæ inclusum, summo apice libero anticè
androclinio cucullato antheræ recipiendæ exsculptum. Anthera mitræformis, immobilis, carnosa,
apice bicorni gynostemio accreta, anticè rostello lamellæformi supra stigma fornicato-dependenti
accumbens, infra duo loculamenta membranosa ellipsoidea longitudine fissa fovens. Pollen pul-
veraceum, granulis ellipsoideis materiâ elasticâ non conjunctis constans. Ovarium filiforme, sine
costis suturisque, glabrum, sub perigonio marcescenti-deciduo constriction, uniloculatum, ad
parietes tribus oophoris longitudinalibus incompletis, quorum margines utrinque inflexi ovulis
creberrimis sunt obtecti. Capsuloe semipedales, diametro vix semipollicares, cylindricæ, rectæ
aut leviter falcatæ, virides, obsoletissimè striatæ, carnosæ, pulpâ albicante succulentâ fartæ.
Semina creberrima, minutissima, lenticularia, atro-brunnea, splendentia, exalbuminosa.
(1) Nuperrimö et longo post tempore, quam haec conscripta fuerunt, vidi fructus nonnullos V. planifolice, qui in horto
botanico Leodiemi erant geniti, spithamam longos, infantis digitum crassos, subcylindrnceos, carnosos, lasvigatoa, ex Ins
virescentes, intusmaterie solidä decolori, cui semina creberrima minutissima atro-brunnea imraersa erant, repletos. His
fructibus resectis gratum illud aroma, quod Vanilla venali peculiare est, statim redolevit, licet minus validum , quippe
quod siccando nisi gignitur, eerie partibus aquosis expulsis magis condensatur. Videtur autem unice tribuendum esse
liquori oleoso, qui cellis sarcocarpii continetur et deinceps, ubi coaluit, gratum illud aroma exhalat.
CYRTOSIA bl.
Perigonium pentaphyllum, erecto-connivens. Labellum ecalcaratum, conoavura, imâ
basi ungui gynostemii continuum : limbo erecto, integerrimo. Gynostemium brevissimè
unguiculatum, subincurvum, apice subfornicatiim. Jnthera terminalis, opercularis, bilo-
culaxis. Pollinia duo, tereti-falcata, farinoso-pulposa, libera. Bacca siliquæformis, carnosa.
Semina in pulpa nidulantia, aptera. — Herba terrestris, caulescens. Caules erecti, con-
tinui, foliis nanis squamæformibüs instruct! Flores laxfe spicati, mediocres.
OBSERVATIO.
Genus hoc notatu dignissimum eâdem gaudet fructuum structura, qua Vanilla, sed grana pollinis bujusvis loculamenti
antheræ in massam liberam solidiusculè sunt conjuncta, quod et in Tribu Malaxidearum Lihdl. obtinet. Itaque parvæ
Tribui Vanillearum, utpote modo memoratam cum Gastrodieie Lihdl. conjungenli, in systemale naturali locum inter
utramque assignandum esse existimo.
I. CYRTOSIA JAVANICA. Tab. 69.
•Bl. in Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 396. VI (an alysis).— Lind. Gen. and Sp. Orchid, p. 26.
Habit. In Java occidentali, in saltibus altiorum montium, veluti in monte Salak,supra agros cofieâ consitos elevaliores
ubi variis anni temporibus hanc plantam florentem fructibusque onustam indagavi.
D escr. Planta carnosula, Orobanchis nostris habitu simillima. Radix fibris creberrimis crassis carnosis
cylindricis aut claviformibus in fasciculum congestis inæqualis longitudinis constans. Caules
plerumque complures ex eâdem radice, spithamei, arrecti, simplicissimi aut in ramos aliquot
alternos erecto-patentes divisi, ex tereti subangulati, rubicundi, ætate purpurascentes infernè
glabri acnitidi, apice papilloso-scabridi. Pro foliis squamæ subcarnosæ, alternæ, ovatæ, acutæ
concavæ, ejusdem coloris ac caules, sed quæ ad basin eorum sunt, majores magisque approxi-
matæ, in fuscum vergentes. Flores caules ramosque terminantes, laxè spicati, singuli bracteâ
minutâ squamæformi suffulti, primo arrecti, deinde nutantes, coloris rosei, sed celeriter in gilvum
transeuntis. Phylla perigonii erecto-conniventia, tria exteriora interioribus duobus bilatera-
libus conformia, nempe oblonga, acuta, membranacea, sed iis paulo tantum majora ac dorso
magis conspicuè papilloso-scabrida, cuncta dorso nervo intermedio depresso exara ta et decidua.
Labellum ceteris phyllis brevius, sed latius acmultocrassius, semirotundum, concavum, indivisum
carnosum, sulphureum, gynostemium infernè amplectens eique lateraliter imâ basi connatum
intus sursum disco incrassato barbato lineisque nonnullis elevatis ad gibber basale descendentibus.
Gynostemium breve, glabrum, infernè teretiusculum, basi crassâ gibbere instructâ labello continuum
, sursum leviter inclinatum apieeque dilatato-subfornicatum, lobis duobus bilateralibus
brevibus rotundatis eroso-denticulatis præditum, inter quos anthera est affixa. Hi lóbi laterales
re verâ staminodia sunt habenda, siquidem florem vidi, cujus gynostemium duas genuerat
antheras, alteram situ et conformatione plané normali, alteram vero ex uno horum Ioborum
lateraliuin enatam multo minorem, formâ ovoideâ et tantum dimidiatam. Anthera opercularis,
denticulo terminali brevissimo gynostemii affixa, androclinio satis profundè immersa, sed ubi flos
aperitur elasticè prosiliens et pollen ejaculans, decidua : formata est connectivo crasso supra
convexo ac papilloso, anticè emarginato, loculamenta duo elongata parallela semibilocellata membranacea
anticè rimâ longitudinali complété dehisccntia obtegenti. Pollen granis ellipsoideis, semi-
pellucidis, granula minuta continentibus, iirquovis loculamento in massam unicam tereti-falcatam
conjunctis, constans. Rostellum abbreviation, margine truncato calloso-glulinosum. Stigma subtri-
quetrum, infra rostellum gynostemio immersum, breviter labiatum. Ovarium teretiusculum,
læve, uniloculatum, oophoris tribus longitudinalibus parietalibus semibifidis : sectio ejus trans