24 RUMPHIA.
Hoec enim in Astronid in imo loculamentorum fundo reperimus, in hoe vero genere etiam parietalia, itaque ipso angulo
loculamentorum interno sive snturæ ventrali carpellarum unitarum opposita, qnoe recessio est ab organisation normali
plané singularis. Ceterum ab Astronid hoe genus cum habitu peculiari, -turn antheris plané aliter formatis distinguitur ;
a Kibessiâ limbo calycis non calyptrato secedenti, petalorum forma, antherisque posticè denticulo munitis; denique a
Charianiho tam habitu quam margine calÿcino haud dilatato patente, antherarum fabricâ aliéna fructibusque clausis
(neque valvatim dehiscentibus).
EWYCRI A CYANEA. Tab. 8.
Bl. in Bydr. Nat. Wet. VI. p. 266-
Habit. In sylvis Amboinæ, ubi reperit Zippelids, et simili, ut videtur, babitu florumque colore in errorem inductus Melastoma
azureum meurn, By dr. Flor. Ned. In d . p . 1079, esse existimavit. Nullam de hâc planté in Rdmpbii libris men-
tionem factam invenimus.
Descr. Rami dichotomi, teretes, nitido-fusci, pleni, subnodoso-articulati, margine ad nodos angus-
tissimo extrafoliaceo. Folia approximata, subdisticha, patentia, petiolo brevissimo semitereti dörso
carinato subtorto suffulta, oblonga, sæpe falcata aut acumine longo acuminato recuryata, basi
acuta, ubi très nervi longitudinales supra immersi infra prominentes ad apicem evanidi sunt
uniti, multis utrinque venulis obliquis laxè reticulatis tenerrimis, coriacea, supra intensè viridia,
subtus sordidè virentia. P edunculi axillares, solitarii, oppositi, racemulos breves erecto-patentes
paucifloros, subinde tantum umbellulas trifloras efficientes, subtetragoni, ad exortum pedicellorum
æquilongorum duabus bracteolis minutis sessilibus triangulari-ovatis acutis concavis patulis.
P edicelli compresso-teretes, in medio articulati et hîc duabus bracteolis similibus minoribus
connatis persistentibus. Alabastra conoidea, glabra. Calyx ex globoso-urceolato hemisphæricus,
imâ truncato-rotundatus, carnosus, externè lævis, interné supra ovarium adnatum cum toro
epigyno cupuliformi-excavato ferè usque ad limbi marginem assurgenti combinatus ; limbus
rectus, truncatus, repando-quadridenticulatus. P etala 4 , cum staminibus ad marginem tori
inserta, e basi latâ truncatâ sursum acuminata, calyce breviora, in calyptram exiguam obtur-
binatam arctissimè convoluta et, quod mihi quidem verisimile videtur, hoc statu a calyce
secedentia. Stamina 8, petala adæquantia, æqualia, ante anthesin replicato-inflexa, post lapsum
corollae assurgentia. Filamenta compresso-filiformia, imâ paulo latiöra, supra medium geniculato-
incurva. Anther® longitudine filamentorum, oblongæ, crassæ, a latere compressæ, leviter arcuatæ,
apice obtusæ, basifixæ, ubi anticè sunt retusæ, posticè denticulo obtuso auctæ, connectivo crasso
carnoso continuo ; locdli longitudinales, appositi, paralleli, longitudine déhiscentes. Ovarium
infra torum excavatum calyci innatum, dissepimentis quatuor completis Iongitudinalibus versus
axem paulo crassioribus quadriloculatum, quovis loculamento oophorum laterale pulvinatum
carnosum ovulis innumeris* cylindrico-ellipsoideis anatropis obsessum continente. Stylus e centro
tori assurgens, elongatus, filiformis, incurvus, ferè ad maturitatem usque fructuum persistens.
Stigma terminale, conoideum, acutum, sulcatum. Baccæ parvæ, urceolato-globosæ, intra marginem
calycis coronantem cicatrice carpicâ concavâ atque in centro styli reliquiis obsessæ,
carnosæ, circa axem crassum quadriloculatæ : spermophora lateralia, axi opposita, discoideo-
convexa, camosa. Semina creberrima, loculamenta replentia, imperfectis multis immixta, cunei-
formi-subangulosa, truncata, recta, horizontalia, peritropo-multilateralia 1 circiter lineam longa,
pallida, brevissimè funiculata, appendice funiculari luteolâ adnalâ, raphen obducente, callosâ,
intus cavâ, ultra seminis extremitatem excurrente. Testa subcrustacea, ferè decolor, sacciformis,
si oculo armato conspicitur, reticulata. Membrana interna tenuissima, luteola, utrâque nuclei
extremitate in mucronem desinens, laxè adhærens. Nucleus exalbuminosus, rectus, clavatus,
carnosus, albidus. Cotyledones breves, crassæ, plano^convexæ, obtusæ, incumbentes. Radicula
ob con ica, inféra.
EXPLICATIO FIGUR ARUM.
T ab. 8. Hamulus cum floribus nonnullisque fructibus non plané maturis Ewyckioe cyaneoe, magn. nat., ceteris omnibus
figuris magn. auct. (V. Cl. Decaishe analys., Arckekh. plant, del.)
1. Flos nondum explicates. —2. Stamen a tergo visum. — 8. Idem, magis a latere interiore. —h. Stigma. — 8. Sectio
verticalis ovarii cum stylo. — 6. Segmentum ovarii horizontale. — 7. Bacca sectione longitudinali. — 8. Semen. —
9. Idem transversè sectum. — 10. Idem longitudinaliter sectum.