y,
DE DP AS RADJA SIYE UPAS TJETTEK ATQUE DE LIGNO COLÜBRINO.
Incolæ Arehipelagi Malaici alio quoque utuntur veneno, quo sagittarum mucrones inficiant, illud,
de quo superiori Capite locuti sumus, vi et efEcaciâ longé superante multoque celerius vitæ lumen
exstinguente. Hoc est Upas Radja, de quo Rumphiüs Volumine secundo Herb. Amb. p. 265. hæc
prodidit : « alterum hoc venenum priori (i. e. Antiaris toxicarioe) semper est durius ac magis atrum,
» fere picis instar, sed solis æstu liquescit. » Errat autem in eo, quod idem ab Arbore toxicariâ colligi
existimat, quamquam utrumque commistum, additâ substantiâ quâdam resinosâ, ab incolis interioris
insulæ Bornéo adhiberi censeo, unde virus illud Borneense, quod Ipo dicitur longé majori gaudet
effîcaciâ et vi, quam quod e succo Antiaris toxicarioe præparato habetur. Jam Leschenault et Horsfield ,
in commentationibus sæpius laudatis, de hoc veneno ejusque origine e frutice plané diverso, qui
itidem in Java reperitur, fecerunt mentionem : neque tarnen iis, multis licet sæpius institutis investi-
gationibus, hujûs floribus fructibusque potiri contigit. Hane ob causam Horsfield genus, ad quod
hic frutex referendus esset, definire non ausus est : Leschenault vero, consilio, ut videtur, principum
Botanicorum, A. de Jdssied , Desfontaines aliorumque adjutus, tanquam speciem e genere Strychnos
descripsit, quem sanè locum observationes meæ buic frutici assignant. Præcipua autem causa, quæ
obstat, quominus vix ejus organis fructïficationis potiri possimus, in eo videtur esse posita, quod locis
multo longius ab hominum culturâ remotis, quam quibus ipsa Pohon Upas nascitur, nimirum in
vetustissimis silvis, qui intimos insulæ montes obtegunt et vix hominibus sunt pervii, reperitur. Etenim
hæc adiré loca, hæc neinora, æternâ caligine horrida, lustrare, quæ aut majorum umbras, aut non
humanæ spectra originis indigenæ inhabitare censent, — baud facile quisquam animum inducit,
nisi fortè sciendi cupiditate et dulcedine abreptus cuncta pericula minora existimet. Et vero, illi solum,
quibus inbæc nemora, securi illæsa, penetrare bcuit, — et quotusquisque Europæorum, longo licet
tempore in Indiâ degerit, hoc potest gloriari ? — omnia norunt impedimenta et pericula, quibus in hoc
conamine undique circumveniuntur. Jam primum densis virgultis et sylvâ plantarum sarmentosarum
inter se quasi contextâ (1), in quibus præcipuè Ampelideoe, Convolvulaceoe, Leguminosoe, Cucurbi-
taceoe, Menispermeoe, Smilaceoe, Dioscoreoe conspiciuntur, aditus ad ipsa nemora ita intercluditur, ut
nisi omnia vi concisa stemantur, vivum hoc propugnaculum perrumpi nequeat; quin ipsa via, tanto
labore aperta, statim post transitum rursus occludatur et rami hic illic abscissi vix iter hominum
indicent, in quo diu adbuc cum incredibili vegetationis luxurie conflictandum est. Nec tantum crebris
(1) Agri culturâ simul cum incolarum numéro in dies augescente sylvæ ejusmodi, magno plantarum scandentium
numéro conspicuæ, sensim fiunt rariores et tandem plané evanescunt. Etenim incredibile dictu est, quantæ aoütudines
proximis bis annis in fertilissimos agros fuerint conversas. In iis tantum locis, quæ incolis minus frequentata sunt, veluti
in nonnullis regionibus provinciæ Bantam et universè oræ Javas meridionalis augustam illam magnificenliam et vastitatem
ostentant.
laboribus et ærumnis defatigantur viatores, dum in superiora nemora penetrare conanlur ; sed vulne-
ribus etiam plantarum, aculcis spinisque armatarum, quæ vitari haud ullâ ratione possunt, miserè
dilacerantur atque insuper, singulis fere vestigiis, grandi quâdam specie formicarum nigrarum, quibus
hæc densa virgulta scatent, infestantur, quarum morsu, haud secus ac tactu quarundam Urticearum
fruticosarum, gravissimis uruntur doloribus (1). Omnes vero hæ molestiæ et labores, illi in primis,
qui scientiæ amabili totum se tradidit, abundè compensantur plantarum insigni varietate, incredibili
luxurie et miro inter se contextu, quo veluti parietem densum, floribus fructibusque pulcerrimis
exornatum, fingere videntur. — Mox sylva minus densa subinde aperiri incipit, neque tarnen aditum
præbet faciliorem. Nam sedes confertæ culmorum Bambusarum, qui brachium crassitudine æquant et ad
quinquaginta pedum altitudinem procrescunt, viam impediunt, quorum tanta sæpe estdurities (2), ut
silicis instar ictibus securis resistant et hæc frustra admota résiliât.— Sic tandem pervenitur in regionem
plantarum, in quâ præcipuè ingens copia Ficuum variarum specierum nemus facit (quapropter
hanc Regionem Artocarpearumdicere nonalienum foret, ut ab antecedentibus, in quibus Leguminosoe
prævalent, distingueretur), quod hic quidem satis est apertum, cum Ficubus atque Artocarpis,
quarum hic identidem quædam reperiuntur species, proprium sit, cacumen dissolutum e ramis
validissimis latè divaricatis emittere, ne, luce intercepta ortum aliarum arborum aut fruticum
(præcipuè e familiis Euphorbiacearum, Ternstroemiacearum, Leguminosarum, Byttneriacearu/m,
Anonacearum, Myristicearum, Myrsinearum, Eloeocarpearum, Rhamnearum, Calastinearum,
Apocynearum, Asclepiadearum, Bignoniacearum, cet.) et plantarum herbacearum (e familiis
Scrophularinearum, Acanthacearum, Solanearum, Cucurbitacearum, Urticearum, Scitaminearum,
Aroidearum, cet.) impediant. Singulärem in bis altiorum nemorum finibus sive in regione Ficuum
regnum et vegetabile et animale ostendit luxuriem et varietatem. Arguto clamore innumeri fere simii
(inprimis Cercopithecus cynomolgus Erxl. sive Simia Cynomolgus Lin. , Semnopithecus maurus
Fr. Cuv. sive Simia maura Schreb., subinde etiam Semnopithecus mitratus Fr. Cüv.) excipiunt
advenientem, aut flebiliter querentes effugiunt, uti Hylobates leuciscus Illig. sive Simia leucisca
Schreb. Impressa solo haud raro vestigia ita dicti Matjan bezaar sive Meong (Felds Tigris Lin. ), Matja/n
dudul sive Matjan Totol (Felis Leopardi Schreb.), et Matjan Kumbang (Felis Pardi Lin. ) ferocissi-
morum animalium arguunt vicinitatem et ab imminenti caveamus periculo admonent. Hic velox
Cervus Muntjac Zimm. (Kidang indigenarum), Moschus javanicus P all. (Kantjil sive Kanchil
indigenarum), Mydaus meliceps Horsf. (Sigung montanorum), non raro etiam Arctictis Binturong
Temm. (Ictides albifrons et Ict. ater Yalenc. ) ac Felis imdata Desm. (Felis javanensis Horsf. Felis
minuta Temm. ) libenter commorari soient; hæc etiam loca apri (3) incolunt, variorumque generum
innumeræ aves splendentibus pennarum coloribus magis oculos, quam sinistris atque interruptis
clamoribus aures delectant. Hic sæpe sylva barritu rauco et unisono : « Ran-kong !— Ran-kong!»
resonat, quo Buceros rhinoceros ( Rankong indigenarum ) adesse arguitur, cujus varietas Javæ soli
propria censenda est Buceros lunatus T emm. ; ingens pulcerrimorum Lepidopterorum aliorumque
insectorum vis per aërem vobtat; denique quocunque oculos convertas, cuncta vivere et vigere
videntur. — Hæc tarnen loca non amplius aut Cocos nucifera pulcerrima, aut procera Areca catechu
(1) Difficile dictu est, quam acer sit morsus harum formicarum. Equidem sæpius ingenti qui pedes urebat dolore
consistere nequivi et hurai recumbere coactus fui. Neque tarnen gravis intumescentia hune morsum subsequi solet. At
Urticearum, quas memoravi, tactus non tantum sensum violenter urentem excitât, sed complurium, qui manu eas
tetigere, brachium quasi paralysi afficitur, alarum glandulæ intumescunt et tumores erysipelacei erumpunt; quin nonnul-
lorum totum nervorum systema per consensum conturbatur et vomitus subsequuntur.
(2) Hæc culmi Bambusurum durities, ut in aliis Gramineis, procul dubio a terril siliceâ proficiscitur. Idcirco indigenæ
ut ignem accendant, frustis culmi Bambusarum uti soient, quæ quanta vi et celeritate possunt inter se fricant.
(3) In his montanis regionibus præcipuè Babie T'Vilju indigenarum sive Sus verrucosus Bote. Non solum hæc species
magnis verrucis facialibus est prædita atque ossa frontalia et nasalia latiora habet quam Sus nemorosus, sed ab hoc etiam
magnitudine, setisnigris longioribus ac majori ferocitate differt, quo fit, ut nostris apris longé sit similior, quam altera
species. Sylvas regionum montanarum raro deserit, cum Sus nemorosus, cujus corpus setis brevioribus, appressis, magis
minusve albido-fuscis haud adeo densè est obtectum, maximè regiones campestres, paludosas ac quâdam Sacchari specie
(cui nomen A Han g Allang) consitas longé majori numéro infestât viçinisque plantationibus, inprimis Oryzæ et Sacchari,
pernoxius esse solet.
[6