memoriâ recetlil. Quin inter indigenas famosa est et nomine Sandjang Tikoro sive Sankourian Tikoro
insignitur. Nomen hoc (1) ingentes spectat cavernas sùbterraneas, quibus brachium fluvii Tji-tarum
absorbetur et loco, dimidio milliarii anglici ab ostio hic conspicuo remoto, rursus e terra prodit.
Inveniuntur autem hæ cavernæ ipsâ naturâ formatæ in pago Tji-hea Præfecturæ Bandong ad ripam
fluvii Tji-tarum', non longé a vico Tjisamhang, inter juga ilia montium calcariorum, quae omni
hominum cultu vacua densisque obsita sylvis et allis præcipitiis ferè invia alterâ parte septentrionem
versus montem Burangrang, alterâ ad meridiem Patuha attingunt et Pontjak Karang ac Tangu-
long dicuntur. Quicunque ilia loca sublimi vastitate insignia unquam viderit, solertiam artificis, qua
naturam in hâc tabula expressif, admiretur necesse est ; sed et alii hinc pulcram ejus regionis vegeta-
tionem animo concipere polerunt. Fieri non potest, quin in plagâ lanti ambitus delineandâ multa
oculorum aciem fugiant nec accuratè agnosci possint, cum hic illic tantum e densâ umbrâ nemoris
intacli quædam vegetabilia, aut solitaria aut juncta, clarè emineant. In his prae aliis animadvertenda
est una Ficuum illarum irtgentium, cujus umbrâ ripa ardua saxisque calcariis cincta fluvii Tti-tarum
tegitur, trunco exalbido insignis, ad cujus cacumen latè diffusum innumeræ lianæ, rudentium instar,
ascendunt. Altera arbor ejusdem generis sed ætate curvata et ferè demortua dextrâ in ripa altius assurgente
conspicitur ; infra hanc, juxta ostium tenebrosum et lianarum corollis vestitum cavernæ, Slygis
instar hiantis, una illarum specierum Calami, quæ elegantissimâ formâ et ingenti caudicum longitu-
dine harum regionum Floræ incredibilem præbent majestatem, quæ Musis etiam hic illic sponte enatis
non leviter augetur. Hæc autem loca Arto&arpeis abundantia, ut jam supra monui, magis quam
alliora, variis animalibus frequentanlur. Avis aquatica longo collo prædita, quæ prædæ inhians in
saxo sedet, est Plotus Anhinga Linn. ( Mannok Oroy indigenarum ) ; simii, qui in arbore Cassioe
conspiciuntur sunt Semnopitheci mitrati Fr. Cdv. (S irili indigenarum). Superest, ut arborera,
si n is Ira depictam et hic præcipuè commemorandam, ulpote unam e Myristicis, de quibus locuti
sumus, variasque Ficuum species, quibus hæc regio affluit, indicemus : nonnullarum ex his nomina
in Tabula ipsâ exprimenda curavimus (2).
(1) Tikoro rictam, Sandjang sive Sankourian polentissimum, itaque totum nomen rictum potentissimi signifient. Hue
spectat fabula ab indigenis memoriæ prodita, quam idcirco tantum refero, quod pertinet ad structuram hydraulicam
naturæ giganteæ quidem, sed quæ innumeras utilitates reipublicæ omnibusque incolis provinciæ Bandong promittit nec
diutius differenda videtur. Structura ejus, quam dico, consilium illud est, utfluvius Tji-tarum usque in planitiem vastis-
simam Bandonganam navigabilis reddatur, quæ res fructibus fertilissimæ provinciæ devehendis utilissima foret. Et sanè
regione non longâ perfossâ, rupibus quibusdam pulvere nitrato disjectis fluvioque aggere coercito, non dubium est, quin
illud opus perfici queat et tempore baud ita longo sumtus in illud collatos largè compenset atque perpétua ipsis incolis
prosperitatis causa existât. Hoc igitur opus utilissiraum fabula spectare videtur, cujus summa hue redit. Montes Tangulong
et Pondjàk Rarang, ut supra diximus, a septentrione meridiem versus extenduntur et elevatam planitiem Bandonganam
claudunt : fluvius Tji-tarum ambo juga inter se disjungit. In illa autem planilie habitabat mulier cum filio, cujus non
optimi erant mores. Quum aliquando eum castigaret cochleari ligneo, filius, cui nomen erat Sankourian , grave in capite
vulnus accepit, quapropter matre relictâ longé a patriâ circumerravit et multas regiones perlustrans rebus fortiter gestis
inclaruit. Subito eum cupido cepit loca, in quibus natus educatusque erat, videndi. Itaque monte Tangulong superato ad
ripam fluvii Tji-tarum pervenit, quo loco per angustias inter montes perlabitur. Hic feminam in aqua fluvii se lavantem
aspexit, cujus pulcritindine adeo captas est, ut earn sibi connubio jüngere cuperet. Mulier non abnuit condiïionem eâ
tarnen lege, ut tribus diebus e*t tribus noctibus fluvium aggere coerceret et hoc modo montes inter se conjungeret, quo
facto planitiem Bandonganam inundari necesse esset et navi ad Bandong se conferre possent. Conditionem accepit Sarkouriah.
Itaque nocte dieque in tanto opere perficiendo desudavit, cum siraul blanditiæ mulieris eum ad id strenuè peragendum
haud.mediocriter excitarent. Atqui sciendum est, nunc quoque inter indigenas a sponsâ nullum majus amoris documentum
amatori dari posse, quam si caput ejus unguibus scabat et molestissimis quibusdam bestiolis purget. Hoc cum faceret
mulier vulnus in capite vidit et hinc fiiium agnovit. Facile est judicalu, quantopere eâ re consternarelur, præsertim cum
jam magna pars operis esset absoluta. Juveni enim nec ardor, nec vires deerant, sed saxa monlibus avul’sa huraerisque
advecta saxis ingerebat, ul fluvii impetum coerceret. Neque tarnen ei opus absolvere lieuit : nain tertiä nocte elapsä
nondum agger plané erat perfectus. Itaque mater se conditione diutius teneri negavit et Sankouriar , ira- commotus,
partem operis jam peracti diruit congestaque saxa latè disjecit. Horum major pars prope Tji-kotuk in altero latere montis
Tangulong deciderunl, ubi adhuc conspiciuntur; nec quidquara tanti operis superfuit præter earn partem, sub qua
braebium fluvii Tji-tarum per atram cavernam perlabitur, cujus idcirco ostium rictus Sankourian dici solet.
(2) Y. c. Ficus nivea proximo ripam inter saxa calcaria crcsccns, staturæ magis proceræ et trunco albo foliisque satis
magnis insignis. Sylva autem densior et magis prominens in fundo tabula; Ficubus lopicarpis aliisque constat. Cetera
omnes res præcipuæ facillimè dignoscuntur, nominibus cujusvis infra in margine indicatis.
Vegetabilia Indiæ orientali propria, quæ ad parvam familiam Myristiceß/rum sunt referenda in tria
Genera distribuenda esse censeo, licet ea hoc loco tolidem sectionibus ad unicum Genus adhuc vulgo
constitutum Myristtcam retulerim. Primâ harum sectionum con tine lur Gènus proprium Myristica,
antheris elongato-linearibus totâ longitudine connatis, stigmate florum femineorum magis minusve
manifesto bilobo. Hujus flores sunt majores, quam aliorum duorum Generum, axillares aut supra-
axillares, rarissimè terminales, feminei plerumque solitarii, aut masculorum instar in fasciculis laxis
paucifloris sive capitulis densis, raro in racemis aut corymbis disposili, pedicellis apicem versus bracteâ
semicupuliformi instructis. — Genus alterum, Knema Lour. , quod sectione secundà continetur tam
antheris brevioribus, plané liberis, radiatim di vergen tibus, quam stigmate florum femineorum dis—
coideo-depresso margine denticulato distinguitur. Flores utriusque sexus in glomerulis s. capitulis
parvis axillaribus sunt sociati, pedicellis apice item bracteâ instructis, fructus autem tam hujus Generis,
quam sequentis, grato illo aromate, quo primum Genus solum gaudet, plané destituti. — In tertiâ
sectione, cui nomen Pyrrhosam inditum velim, (licet forlè melius Genus Ilorsfieldii Willd. posset
restitui) antherae, minori numero‘quam in Knema, sed his formâ satis similes in apice columnæ
stamineæ eodem ferè modo sunt positæ, sed minus distinctæ et margine crenulato inter se concretæ
pistillo florum femineorum sæpe didymo (ovario altero aboriente), stigmate pbtuso s. obsoletè emar-
ginato. Vegetatione etiam hæc sectio differt inflorescentiâ paniculatâ, floribus parvis, imo minimis, et
pedicellis apice ebracteatis. Quin genuinæ species Myristicce structurâ fructus eâtenus differre videnlur
ab aliis, quod in illis colyledones embryi sunt plicatæ, in his autem, quarum embryon minimum
est, omnino planæ.
MYRISTICEÆ r o b . b r .
Flores unisexuales, absque rudimentis sexus alterius, dioici, raro masculi femineique
in eâdem stirpe.
Perianthium simplex, crassum, tri- aut quadri-rarius bifidum, deciduum, in præfloratione
valyatum.
Flores masculi : stamina 3- i 5, monadelpha. Antheroe posticæ, biloculares, loculis longi-
tudinaliter dehiscentibus, aut intimé in columnâ, aut in disco depresso connatæ,
aut distinctæ.
Flores fem inei : ovarium solitarium, rarissimè duo basi concretâ, quorum alterum
imperfectum, liberum, uniloeulatum, ovulo solitario (rarissimè duobus) fundo
loculamenti affixo, anatropo. Stylus nullus aut brevis. Stigma sublobatum', raro
indivisum.
Fructus baccatus, monospermus, subobliquus, tandem valvis binis rarissimè quaternis
dehiscens. Semen nucaceum, arillatum. Albumen copiosum, ruminatum. Embryon
ad basin albuminis locatum, cotyledonibus foliaceis, distantibus.
Y e g e t . Arbores seu frutices, incisionibus succum stipticum in aère rubescentem plerumque
effundentes, ramis teretibus raro subancipitibus, cortice sæpius reticula to-
instructis, novellis sæpè pubentibus. Folia alterna, subdisticha, breviter petiolata,
simplicia, integerrima, penninervia, discolora, nova conduplicata et æquè ac
perianthia et ovaria pubentia aut lepidota. Stipulæ nullæ. Pedunculi axillares,
interdum laterales, rarissimè terminales* bracteolati. Flores non speciosi, plerumque
parvi et inconspicui, albidi, luteoli, vel ob tegumentum velutinum aut furfuraceum
ferruginei coloris, intus glabri. Arillus semen nucaceum plané aut ferè totum obte-
gens de funiculo umbilicali ejusque appendice laterali pendet, quæ peractâ ovuli
foecundatione sensim magis supra illud extenduntur ac carnescunt.
M