Plukeketiaka sub spndice delineatam tuber plantæ esse existimavit. Huic autem opinioni répugnât insertio folii dex-
trorsum ad inferiorem basin corporis istius ovoidei juxta delineati, quum in ceteris omnibus speciebus folia e vertice
rhizomatis tuberosi exseranlur. Itaque istud corpus basin spath® convolutam censendam esse suspicor, partem vero
horizontaliter patulam ovato-acuminatam limbum ejus concavum : quæ si vera est sententia spatba spadice erecto
supernè incrassato-clavato longior est. Eodem simul tempore Aitorbs in Horto Kewensi mentionem fecit A r i alro-
rubentis, ad quod W illderow iconera indicatara Pjlbkereti citavit : hæc vero species autopsia nititur et, Aitoro auctore,
lamina (sive, quod plané idem est, limbo spathæ) gaudet ovala spadice dimidio breviore. Cum autem Aitords ad hanc
Arum alro-rubens tab. 77. fig. 8 P lbkkreti eitet, cujus spadix basi tubuloso-convolutâ spathæ vix exsertus est, sed de
altéra istâ imagine ne verbo quidem memoret, varias Lie denuo plantas inter se' confundi manifestum est : cujus rei
causa in eo forte quærenda est, quod longitudinis inter spadicem atque spatham comparatio ab Aitoro indicata, ex
nonnullorum auctorum sentenliâ, non tantum partem laminarem, sed simul basin eorum spec let. In bunc errorem ex
aliis incidit S prbrgbl, opinionem prius a Lamarck propositam secutus, si quidem Arum ternatum Thdhb. cum ilia planta
Aitori conjungit, licet inter se quam maximè sint divers®, ut alio hujus disquisitionis loco oslendam.
23. ARISÆMA LOUREIRI.
A. foliis Irisectis, segments laneeolatis, spadice subulate spatham superante.
Arum triphyllum Lour, (haud Lira.) Flor. Cochinch, ed. Willd. p. 652. 2. (excl. Synod. Thuhb. et
P luk.)
Ha-bit. In locis incultis Chinæ et Cocbinchinæ. Si ea, quæ de hâc specie a Lobrkiro sunt exposita, accuralè perpendas,
haud ullum dubium est, quin a plantâAmericæ borealis, licet ingens utrique sit similitudo, non minus specificè diversa
sit, quam ab istâ Japonicâ, prius à Thbhbergio identidem cum Aro triphyllo Lirr. confusâ, at deinde, tanquam
peculiari specie, nomine A r i ringentis descriptâ. Etenim hæc sunt verba Looreiri : « Spatha et spadix u i proecedentis, »
i. e. in Arisoemate Cochinchinensi nostro, quod ille Arum Dracontium Lirr. existimat et in quo, ipso auctore,
« spadix est subulatus, tenuis, tarn spatha quam-foliis longior. » Apparet unicuique, hunc characterem non magis
Arisoemati ringend (Arum Thurb. ) quam ulli ceterorum speciminum Americanorum adhuc cognitorum convenire-,
sed potius congruere cum nonnullis plantis Asiæ tropicæ a me et W allichio descriptis, ex. gr. cum Arisoemate
specioso, filiformi, laminato, a quibus tarnen jam humilitate distinguitur, cum planta hæc Cochinchinensis modo sit
decempollicaris. Diligentiori examine investigandum erit, an non potius ad genus Atherurus, quam ad hoc sit
referendum.
24. ARISÆMA PYTHONIUM.
A. foliis pedato-quincpie-raro tri-parti tis, segmentis ovatis acutis, spadice cylindrico
acuto spatha supernè acuminata multo breviore.
Arum pythonium Mart. Amoenit. Bot. Monac. p. 18.
Habit. In sylvis aboriginibus prope Almada et alibi in tractu montium Serra de Mar dicto, in Brasiliæ provinciâ Bahiensi.
Floret menseDecembri. Badix tuberosa a feris Brasilianis antidotum adversus venenum serpentum existimatur.
OBSERYATIO.
Clarissimus hujus plant® indagator, Y. Nob. Marties , accuratiorem ejus praebebit descriptionem : credit autem eandem
esse, quam Lirrieos cum Aro triphyllo commutaverit, siquidem hanc incolam regionum Americro magis septentrionalium
etiam Brasiliam incolere perhibet. Ambae sane satis inter se different, sed licet quaerere, an idem etiam inter Ariseema
pythonium et Ariseema brasilianum obtineat? Ceterum si figurae a Dodart express® fides est habenda, folia non partita, sed
usque ad apicem petioli persecta videntur, et forma spath® spadicisque in utraque est diversa. Spatha enim in A.pythonio
spadice cylindrico acuto duplo est longior, infra medium constricta, atro-purpurea, sursum in laminam lanceolato-
acuminatam excurrens, itaque satis congruens cum Ariseemate atro-rubenti (Arum triphyllum Lirr.). In planla vero
brasiliana, qu® cum ea confunditur, lamina spath® est obtusa, quod jam discrimen annotavit Grorovibs in Fiord
Virginicd Claytori , p. 142, de Aro maximo triphyllo, quod Arum triphyllum Lirr. est, h®c referens : « Parum differt a
» Dracunculo sive Serpen taria triphyllo brasiliana Baud. Pin. 198, et Prodr. 101 Dodart. mem. 81, scilicet spatha acuminata
» in virginico, obtusa in brasiliano. Cetera eadem et valde affinia. »
25. ARISÆMA PENTAPHYf.LUM.
A. foliis quinato-sectis (ant partitis), segmentis sessilibus oblongis obtusis, spadice
erecto subuliformi spathâ supernè erecto-patenti elongato-acuminatâ breviore.
Arumpentaphyllum Lius. Sp. pi. p. 96 4 . 3. — Bora. Flor. Ind. p. 192. — Lam. Ene. Bot. I I I . p. 8 .3 .
— Loua. Flor. Coohmch. ed. Willd. p . 652. — Willd. Sp.pl. IV. p. 479. 6 i— Sun. Syvt. Vcg. III.
p. 769. 23.
Dracontium Orientale folio quinquefido Hern. Parad. Bat. p. 93.
Arum Indicum Rumphal diet. Raj. Hist. pi. I I. p. 1211.
Dracu/nculus Indiens, folio quinquefido Tournee. Inst. hot. p . 161.
Arumpentaphyllum indicum Moriss. Eist. pi. I I I . p . 549. Sect. 13. tab. 5. fig. 27.
Komphal sive Rumphal pianta orientale Zan. rar. stirp. ist.p. 99. tab. 23. fig. 2.
Habit, in India orientali (Mattræo, Zar.), in Sin® incultis (Lour.). Auctore Zarori succus ebibitus noxius est et tubera ad
sanandos morsus serpentum, si vulnus est recens, adhibentur : quod si secus est, ferro vulnus iterum aperiunt et sic
curant. Sic etiam insigne existimat remedium tritam et impositara supra partem morbo gallico affectara : expurgat
enim et sanat. In Sinâ quoque, auctore Lobreiro, adversus morsum animalium venenatum applicatur, qui illi
virtutem tribuit calefacientem, attenuantem, dëobstruentem, et addit : «prodest in epilepsia, convulsionibus uteri
obstructionibus : humores crassos incidit. » At dubitare licet, an planta Lobreiri sit eadem.
OBSERYATIO.
Hæc species adhuc imperfectissimè est cognita, quocirca primo dubitavi, annon rectius, æque ao du® sequentes, quibus
profecto maximè est affinis, ad Sauromatum ess et referenda, cum color spathæ, quæ flavida et ex rubro-maculata esse
traditur, cum nullâ specierum Arisoemalis congruat. Attamen habitus ejus, quâtenus e citatis figuris, quas Lirhæus malas
judicat, perspici potest, ob inflorescentiam simultaneam, ob spatham longé pedunculatam, denique ob folia nonsolitaria,
majorem affinitatem cum Arisoemate, quam cum altero illo genere indicat.
Desck. Planta pedalis, erecta, secundum figuram Zanonii acaulis, auctore Loureiro, subcaulescens,
cum lubere sphæroideo, albido, carnoso, fibris nonnullis obsesso. Folia d u o , longé petiolata,
in segmenta sive lacinias integerrimas, oblongas, secundum figuras citatas obtusas, si vero
Loureiro oredas, lanceolatas p almati-secla aut partita. Scapus terminalis, strictus, petiolos
longitudine superans, rubro-maculatus. Spatha folio major, infernè in tubum ventricosum
convoluta, limbo lanceolato-oblongo, acuminato, erecto-p aten te. Spadix circiter terliâ parte
spatha brevior, cum appendice gracili fusinâ attenualâ leviter curvâ nudâ, coloris subflavi.
26. ARISÆMA HEPTAPHYLLUM.
A. foliis peltati-sectis, segmentis (6-7 ) sessilibus oblongis obtusis, spadice erecto fu-
siformi-attenuato spatham supernè erecto-patentem oYatam acutam adæquante.
Serpentaria Orientale Zan. sive Dracunculus heptaphyllus Indice Orientalis Zan. rar. stirp. ist. p. 100.
tab. 173. fig. 3.
Habit. In India orientali, sed itidem quam imperfectissimè cognita. Figura pessima est, si quidem inflorescenlia e centra
folii peltati-secti exoriens depicla est, id quod naluræ plané répugnât.
27. ARISÆM A VENOSUM.
A. foliis pedati-sectis, segmentis subovalibus, spadice spatha lanceolatâ breviore.
28