quod ex observatione ejus in Prodromo Florce Novce Hollandice, p. 341. huic familiæ addità manifesto
apparet. Hune quoque secutus est vir de Botanice optimè meritus, G audichaud , in parte botanicâ
operis, Voyage autour du monde,pa r F reycinet, p. 431, qui hoc genus, cujus una illi species in
insulis Sandwich, altera in Moluccis, tertia in Timor innotuerat, in honorem celeberrimi peregri-
natoris, L üdovici de F reycinet , Freycinetiam nuncupavit. Cum vero trium harum specierum neque
spadices masculos, neque fructus maturos exploraverit, sequentes descriptiones, præterquam quod
noyas quasdam species spectant, idcirco non supervacaneæ videbunlur, quod cognitioni hujus generis
pulcerrimi amplificandæ inservire poterunt. Hujus autem character essentialis est sequens :
F R E Y C IN E T IA .
Gaudich. in F reycin. Voy. Part. bot. p. 431. — E ndl. Prodr. Flor. Nordfolk. p. 24.
Spadices polygamo-dioici s. pseudo-hermaphroditi, simplices, floribus nudis undique
tecti. Masc. filamenta monanthera. Fem. ovaria ( singula binis, ternis pluribusve unitis
conformata) sæpius staminodiis cincta, unilocularia, totidem oopboris parietalibus quot
stigmatibus terminalibus in discum confluentibus : oyula creberrima, breviter funiculata,
anatropa. Baccoe aggregatæ, uniloculares, polyspermæ. Semina minuta, striata, vertice
extremitati inferiori affixa, appendice funicnlari marginata. Embryon in albumine carnoso
erectum. — Caudex sæpissimè scandens y . radicans, rarius arborescens. Folia angusta,
infernè Yaginanti-amplexicaulia, paralleli-nervia, margine dorsoque subspinulosa, ver-
natione equitativa. Spathoe complures, sæpius purpureo-aut luteo-coloratæ. Inflorescentia
terminalis, rarissimè lateralis.
SJ F R E Y C IN E T IA STROBILACEA. Tab. 39.
Fr.' caudice scandente radicante, foliis elongatis linearibus acuminatissimis apice
spinuloso-denticulatis, spadicibus lateralibus (subternis) squamis in strobilum ovoideum
congestis inYolucratis, masculis elongato-cylindraceis.
Pandanus funicularis Rumph. Herb. Amb. IV. p. 153. tab. 82.— Savigny in Lam. Enc. bot. Suppl. IV.
p. 735.
Habit. In Amboind in viciniâ litoris ad scopulos hnmidos arboresque ascendens, Malaicè Pa n ia n g tali aut Pandang mera
dicta. Mense Octobri caudex magnificentissimas inflorescentias npertas largè gestans conspicitur.
Descr. Caudex fruticosus, scandens, crassitie digiti humani aut crassior, cylindricus, obliqué annulatus,
spinis (sive ramis rudimentariis) raris brevibus imâ incrassatis apice recuryato-acutis armatus,
substantiae tenacis lignoso-fibrosæ, ope radicularum adventivarum alligatus, in paucos ramos
simplices foliosos divisus. Folia 1 -1 ^ pedem lon gà, 1-1 ^ poil, lata, sursum planiuscula, margi-
nibus integerrimis revoluta, versus basin dilatalam mutuo-amplectentem subconduplicata, in
summo apice ad marginem et dorso obsoletè serrulata, rigida, supra viridia, infra cæsia. Inflore-
scentioe forma strobili lateralis ovoidei (sc ilic e t, ramorum terminantium abbreviatissimorum),
solitariæ, rarissimè geminatæ, basi foliis rudimentariis creberrimis spiraliter confertis sursum
accrescentibus patenti-reflexis e basi lata carinato-acuminatis margineque serrulatis rigidis circum-
sessæ. Spathoe copiosæ, magis minusve roseo-aut purpureo-coloratæ, striatæ, primum arctè sibi
appressæ, deinde supernè patulæ, très interiores, quæ ex axillis spadicem emittunt, oblongo-
lanceolatæ atque integerrimæ, exteriores autem formâ lato-ovatâ apiceque conduplicato virescenti
in. apicem rigidum serrulatum productæ. Spadices masculi (qui soli in manibus su n t)in diversâ
stirpe, graciles, r e c ti, subæquilongi, ad basin continuant tertiâ ferè parte longiludinis pedunculum
nudum semi- aut compresso-teretem exalbidum sis len te s, supernè cylindracei et floribus imper-
FREYCINETIA.
fectis monandris confertim tecti. Stamina nuda, areolis spadicis exserta, primo rectiuscula,
deinde incurva, glabra. Filamenta brévia, teretiuscula, carnosa, albida. Antheroe terminales,
immobiles, elongatæ, utrinque emarginatæ, obtusè quadrangulares, e stramineo ochrascentes,
biloculares, loculis oppositis rimâ longitudinali dehiscentibus.
2. F R E Y C IN E T IA IMBRICATA. Tab. 40.
Fr. caudice scandente, foliis elongatis linearibus. acuminatis basi apiceque spinuloso-
denticulatis, spadicibus terminalibus breviter pedunculatis, femineis (subbinis) ellipsoideo-
globosis, ovariis tri-pentagynis.
Habit. In sylvis intactis montium altissimorum Javoe occidentalis, ubi variis anni temporibus florentem, serael tantum
fructibus maturis onustam vidi. A montanis Me-ong dan-davg dicitur. Basibus foliorum arctè imbricatis stcrili quoque
conditione facile a sequenti specie dignoscitur.
D escr. Plané glabra. Caudex, licet 15-pedalis, simpliciter ramosus, debilis, scandens, non raro in
vetustis arborum truncis pseudo-parasiticus, teres, æquatus, sublignosus, foliorum delapsorum
cicatricibus obiter annulatus. Folia 8-10 poil, longa, % poil, lata, linearia, valdè approximata,
imâ trifariam imbricata, ubi bases eorum dilatatæ tubum brevem amplexicaulem substantiæ
tenuioris sistunt, supernè patentia ac phfniuscula, ad margines vulgo subrevolutos præsertim.
baseos et in acumine rigidiori, nec non infra ad costam, licet multo levins, spinuloso-denticulata.
Folia terminalia in squamas (s. spathas) densè imbricatas deinde subapertas ovato-lanceolatas cym-
biformes sunt transmutata, interioribus duobus obtusioribus crassioribus luteolis singulis spadicem
breviter pedunculatum proferentibus ; exterioribus longius acuminatis magis virescentibus spadicibus
orbatis apiceque spinuloso-denticulatis. Spadices feminei ( soli mihi noti) pollicares, ellipsoi-
deo-globosi, pallidè virides. Pistillanuda, continua, basi staminibus aliquot imperfectis brevissimis
cincta. Horum staminum filamenta complanata, basin versus dilatata, apice antheram stèrilem
extrinsecus adnatam cordato-obtusam gerentia, post foecundationem ovariorum aliquantum
excrescentia atque emarcido-persistentia. Ovaria elongato-turbinata, infernè obtusè angularia ac
décolora, apice in collum abbreviato-conoideum penta- vel hexaedrum pallidè viride constricta,
unilocularia, oophoris 3-5 parietalibus multiovulatis. Stigma terminale, sessile, 3-s. 4- vel
5-lobum, sive potius 3-5 stigmatibus consociatis hippocrepidiformibus margine callosis centrum
versus concavis conformata. Spadices fructiferi inter folia passim laterales, nudi, solitarii, pugnum
crassitie æquantes, ellipsoidei, tuberculati. Baccoe supra axem spadicis carnosum elongato-ellipsoi-
deum densè aggregatæ, inversé conoideæ, lateratæ, infernè exalbidæ, in discum convexum
hexaedrum in centro stigmate emortuo obsessum flavido-viridem dilatatæ, succulentæ. Pericar-
pium non dehiscens, substantiæ apice magis crassæ et carnosæ quam circa parietes, ibique mem-
branosum et subdiaphanum, pulpâ crystallinâ fartum. Semina copiosissima, circa spermophora
longitudinalia succulento-carnosa striiformia confertissima, ascendentia, brevissimè funiculata,
leviter arcuata, marginata, vertice extremitati inferiori affixa. Margo centralis est crassior, appendice
funiculari excurrente formatus : alter autem ad dorsum latior, cristæformis, pellucidus,
conduplicaturâ spermodermidis ortus. Spermodermis membranacea, arctissimè transversè striolata,
decolor. Cuticula obsoletè nervosa, arescendo pallidè rufescens, apice circa chalazam ac basi ad
cicatricem stomatis intensius rufescens. Nucleus fusinus, obiter falcatus, lævis. Albumen
copiosum, carnosum, albidum. Embryon parvum, in basi albuminis inclusum, conoideum,
rectum.
s. F R E Y C IN E T IA JAVANICA. Tab. 41.
Fr. caudice scandente, foliis lineari - lahceolatis acuminatis apice spinuloso - denti-
culatis, spadicibus terminalibus breviter pedunculatis, femineis (ternis aut quinis)
cylindraceis, ovariis tri-tetragynis.