Has itaque commentationes, titulo Rtjmphia inscriptas, in quibus conscribendis veteram
bnguarum, qua levir meus D. J. Veegens est instructus, scientia haud mediocnter
mihi profuit, in lucem edere constitui, cum ut memoria meritorum P lin ii bujus Indict,
quo olim cognomine eum insigniverat Academia Caesarea Naturae. Curiosorum, integra
servaretur, turn in primis ut prsedarum ejus opus, Herbarium Amboinense, pro liodierna
discipline conditione elaborarem atque illustrarem. Hoc utinammibi consilium tarn bene
succedat, quam nuper viro doctissimo Aug. G. E. T. H enschel, summo illi medicorum
et Academie Vratislavis ornamento, ingenuum propositum, ut, edita V illi Rumphn,
singularia viri merita celebraret etmulta, quae advitam ejus pertincrent, minus cognita
aut obscura, eolligeret et explicaret. Hoc vero licet vehementer addubitem, aliquid
certe non inutile scribere conabor. Frastra tarnen in boe et sequentibus libellis accuratum
ordinem quaeras-earum rerum, de quibus deinceps mihi erit agendum. Quevis enim
commentatio argumentum peeuliare amplectetur et bbrum singulärem constituet: saepe
etiam de una subinde planta a R umphio nostro memoratd agens, sponte neque invrtus
ad examen complurium abarum, quse cum iM naturali quadam affinitate sunt conjuncte,
abripiar. Tanto autem jucundior bic mibi videtur labor, quod plantis Indicis permultis
ex Herbariis antiquioram scriptorum, quales sunt R auwolff, H ermannus, Burmanni,
V an R oven, H outtuyn, abique, uti mibi licebit. Simul duo codices Hollande conscripti,
et genuine debneationes, quibus J. Burmann in edendo Herbaria Amboinensi usus est,
queque, optime servate, Bibbotbece Leidens! sunt ornamento, summa a me rebgione
consulentur.
Dabam in Museo Botanico Lugduni-Batavorum, mense Novembri, A. MDCCGXXXTV.
C. L. BLUME.
RUMPHII LABORUM REMUNERATIO.
Nulla animi voluptas neque major, neque purior homini a natura concessa est, quam si laborum
suorum mercedem aut benevolentiæ in Rempublicam praemium in caros posteros videat colla turn. Hoc
tanto gaudio Rumphio nostro, præter admirationem, quam utilissima illi opera, licet majorem partem
nondum in lucem edita, apud omnes undique æquales pariebant, maturâ ætate frui licuit. Literæ, quas
suâ ipse manu et simul unicus quem habebat filius P aulus Augustus Rumphius subscripserat, inter duos
codices in Bibliotheçâ Leidensi servatos, quibus plim usus fuerat J. Burmann, a me repertæ, et hoc
probant, et simul ostendunt, Præsides Societatis Indiæ Orientalis ejusmodi investigationes utilissiraas
region um remotarum, in quas jus et ditionem habebant, favore suo non indignas habuisse et liberali
munificentiâ rémunérasse. Hoc igitur documentum, Hollande conscriptum, additâ versione latinâ, hoc
loco adjungam et fidam nominum et patris et filii delineationem adumbrandam curabo. Ex hâc autem
epistolâ facile apparet, filium promotionem suam ad publicum in Moluccis munus paternis meritis
debuisse. Quod si quis forte miretur, cur Præsides Societatis hoc tandem modo patris officia in filio
agnoverint, neque potius ipsi meliorem sortem tribuerint atque sic satisfactionem suam viro optime de
disciplina merito significaverint, his ego respondeo, mihi quidem, bene considéra tâ conditione, in quâ
turn Rumphius versabalur, hoc novum videri documentum summæ sapientiæ, quâ domini totius fere
Orientis et hanc et alias res majoris momenti tractare solebant. Quanti enim omnes honores, omnia
dona, cum hâc filii prömotione collata, Rumphio fuissent?— illi, quem jam vitæ termino admoverat
senectus? quem indefessa naturae investigatio jam diu ante lumine oculorum orbaverat? qui ab omnibus
publicis negotiis procul secesserat, ut reliquum vitæ tempus digerendæ materiæ Herbarii Amboinensis,
feliciori quondam tempore comparatæ, sacraret? qui in hoc ipso opéré confitetur, se quam liberalissime,
additis amanuensibus et delineatoribus, a supremis Amboinæ magistratibus fuisse adjutum ? In hoc
sane otio, quod viro, qui omnibus muneris officiis summâ fide fungens consenuerat, Societas Indica
concesserat, nulla omnino res ei deerat, quæ ad victum aut cultum pertineret, neque major copia
insanabili cæcitate laboranti aliqüid ad vitæ felicitatem conferre potuisset, cujus externum splendorem
percipere non poterat. Denique maximæ divitiæ in orientalibus istis regionibus haudquaquam alicui
tantum honoris et reverentiæ tribuere neque omnino tam honorificum in civitate locum assignare
possunt, quam munus publicum elatius, quale potentissima Societas in Rumphium filium, præmium
meritorum patris non indignum, conferebat. Quantâ senem voluptate affici necesse fuit, cum talem
laborum fructum reciperet et honorificentissimam hæreditatem virtute suâ partam se filio relicturum
videret. Quantum taie præmium conferre debuitad animi quasi recreationem et extremæ ætatis solatium.
Quotiescunque literas hoc loco descriptas, quibus gratum animum significat, contemplor, veneràndi
senis imaginem videre mihi videor, cujus oculi quidem luci erant claüsi, sed in cujus vultu relucebat
animi magnitudo et nobilitas, placidâ illâ quiete temperatæ, quæ in extremo vitæ curriculo ilium solum
non deserit, qui officiis suis, quantum potuit, satisfecit : video, inquam, septuagenarium, capite cams
capillis decoro, perscriptâ hâc a filio epistolâ, calamum manu tremente arripientem, ut hos grati animi
sensus suis ipse digitis subscribat, filioque probe mandantem, ut expressis verbis addat, has ipsum