exornanl, aut si quædam harum arborum in vicinilate paucorum vicorum, quorum numerus,
deficienle culturâ Oryzæ, paulatim decrevit, inveniuntur, staturâ sunt humili atque depressâ. Aliæ
vero plantæ, quales Arenga saccharifera, Musoe sponte natæ et Bambusoe, gregatim conjunctæ,
eâdem Indicæ vegetationis luxurie regionem vestire pergunt, quam ingens tôt arborum altitudo
undique testatur. In his enim ficetis et Neesia altissima et non minus vasta Bisschoffia javanica
reperiuntur, et quidam Ficuum ipsarum trunci in tam immanem ambitum formamque adeo porten-
tosam, innumeris sæpe fulcris radicalibus ex eâdem arbore descendentibus in unam massam concretis,
exoleverunt, ut procul visi Gothicorum monumentorum antiqua videantur rudera !
Ubi vero montes, crebris irrigatos fluminibus, longius adscenderis, Ficuum paulatim decrescit
numerus, vigor autem vegetationis etiam augescere videtur, vastissimas gignens arbores (e familiis
Meliacearum, Sapindacearum, Dipteroparpearum, Myrtacearum, Laurinearum, MagnoMacearum,
Terebinthacearum, Balsamifluarum, cet.) quarum rami atque trunci innumeras alunt plantas
parasiticas, ut Orchideas, Cyrtandreas, Lorantheas, Melastomeas, Filices, alias. Exigua tamen in
his nemoribus tenebricosis, quæ paucissima incolunt animalia, plantarum herbacearum, saltern
terrestrium, est copia, et hæ passim in locis magis apricis inter Filices arborescentes nascuntur,
præsertim ad ripas amnium aut in præruptis montium declivitatibus, ad quas liberior solis radiis est
aditus. Harum maxima pars ad familias supra jam memoratas pertinet; inprimis vero Begoniaceoe,
Piperaceoe herbaceæ, quædam Melastomeoe atque Orchideoe terrestres vulgo reperiuntur. Tanto
major autem est numerus Rubiacearum ( quapropter hæc Regio Rubiacearum posset vocari ),
præcipuè fruticantium, quibus raræ quædam Scitanvineoe, manificentia et proceritate insignes, passim
sunt intermixtæ. Crebri adhuc frutices scandentes, neque tamen adeo conferti, quam ante, (e familiis
Ampelidearum, Rubiacearum, Apocynearum, Melastomearum, Aroidearum, Pa/ndanearum)
conspiciuntur. Horum tamen floresoculorum aciem effugere soient; ramificationes enim eorum altissimis
arborum verticibus sunt intextæ, aut longarum instar corollarum inter arbores dependent, trunci vero,
haud raro brachium crassitudine æquantes, veluti eo consilio dispositi esse videntur, u t , rudentum
instar, fornicem viridem foliorum quasi sustentarent aut distinerent, per quam solis radii vix dubiam
lucem dispergunt. In hac etiam plantarum regione caudices inveniuntur cum crassissimi, turn latissimè
expansi et sæpe ad longitudinem centum et amplius pedum excrescentes palmarum scandentium,
quæ vulgo Rottang appellantur, et passim in præcipitiis Bambusoe immanis crassitudinis. Juxta vero
illas plantarum formas plané Indicas quædam jam apparent temperatioribus regionibus magis propriæ,
veluti Ericeoe nonnullæ. Nec minim. Ea enim est aëris in his nemoribus temperatio, ut oleum nucis
Coci, etiamsi soli exponatur, in massam duram, quæ saponis instar secari potest, congelet.
Ceterum cum ubivis, turn præsertim in Archipelago Indico ingens locorum ipsiusque telluris vis est
non solum in peculiarem faciem cujusque regionis, sed vel inprimis in naturam specialem altiorum
regionum plantarum, quam supra breviter describere sum conatus. Ne quis igitur credat, eâdem
ubivis in locis pari supra mare altitudine sitis reperiri vegetabilia. Hoc jam in Java ipsâ secus accidit,
ubi vicina juga montium, eâdem prorsus altitudine, ingentem sæpe ostendunt vegetationis varietatem
et hæc quidem eas alunt plantas, quarum in illis ne vestigium quidem conspicitur. Hujus rei exemplo
esse potest Strychnos. tieute, qui frutex scandens, licet regioni plantarum paulo ante descriptæ sit
proprius, in quâ tamen extremâ tantum ac proximè Regioni Artoca/rpearv/m gignitur, in paucissimis
tamen Javæ partibus, neque, ut vulgo creditum est, in orientalibus tantummodo, sed in occidentalibus
etiam hujus insulæ regionibus invenitur, quarum tamen incolæ venenum tam letale ex eo elici posse
ignorant. Sed priusquam de paratione et effîcaciâ hujus veneni nonnulla in medium proferam, quam
de peculiari nemorum Javanicorum naturâ institueram narrationem absolvere lubet, in quâ alioquin
eo plura desiderarentur, quo diffîcilior est hujus rei accurata descriptio, cum tanta tamque diversa, ut
■ supra dixi, locorum solique in vegetationem vis esse soleat. Similiter et ille rem faceret ineptam et
naturæ plané contrariam, qui variis plantarum regionibus suas cuique fines certos constituere vellet,
cum hæ adeo inter se confundantur et cohæreant, ut quasi naturali vinculo contineantur. — Sed ubi
in altitudinem quater vel quinquies mille pedum supra maris æquor adscenderis, ingens characteris
vegetationis in Archipelago Indico cemitur immutatio : paulatim apparent genera plantarum tem-
peratæ zonæ magis propria, in his vel Coniferoe quædam et complures Cupuliferoe : simul virgulta,
quæ antea intervalla inter arborum truncos satis complebant, tantum non plané evanescunt : ad hoc
varietas specierum arborum, quibus nemora constant, magis magisque imminuitur, ac præsertim
si montes magnum terræ tractum amplectuntur, valles præcipitiis inclusæ haud raro lætam speciem
pascuorum Europæ montanorum repræsentant atque in Javâ inniimera boum armenta (Banteng mon