VIII
DE NOYO QDODAM GENERE E FAMILIA LAÜRINEARÜM.
Si Hortus Malabaricus R heedii diligenter examinatur, de paucissimis tantum Laurineis in eo agi
invenies. Hujus rei causa haec sola esse videtur, quod illo opere copiosissimo maximè humiliorum
regionum vegetatio illustratur, quas inter tropicos quidem paucissimae incolunt Laurinece. Quum vero
R umphius noster in exploranda Flora Moluccensi non adeo has investigaverit regiones, quae ob faciliorem
aditurn ab omni inde tempore melius fuerant lustratae, quaeque locis satis diversis eadem ferè yegeta-
bilia gignere solent, sed potius id egerit, ut remotiores regiones montanas mediterraneas, praecipuam
Laurinearum sedem, perscrutaretur, facile est intellectu, quare de plantis ad hanc familiam referendis
crebrior in ejus libris, quam in Rheedianis fiat mentio. In bis inprimis planta in Vol. I I I . Tab. 41.
Herbarii Amboinensis depicta peculiari forma fructuum, quae novo Laurinearum generi propria est,
insignitur; de quo genere hoc quidem Capite agere constituimus.
DEHAASIA.
Cryptoearyce sp. Be . , Maschili sp. anomales N ees ab E senb.
Flores hermaphroditi aut abortu monoeci, paniculati. Perianthium sexfidum, laciniis
inæqualibus, tribus exterioribus nanis. Stamina fertilia novem, quorum tria interiora
staminodiis geminis sessilibus instructa. Antherce subrotundæ, bilocellatæ, yalvulis totidem
ascendentibus, sex exteriores introrsum, interiores extrorsum debiseentes. Staminodia
interni ordinis nulla. Stigma discoideo-triangulatum. Bacca pedicello carnoso-incrassato
imposita. — Inflorescentia paniculata, paniculis ad continuationem terminalem ramu-
lorum dispositis. Flores viriduli. Gemmoe foliiparæ paryæ, squamis foliaceis. Folia pen-
ni-neryia, reticulata.
OBSERYATIO.
A Cryptocaryd Rob. Br. recedit forma perianthii, fructu non hujus basi immerso sed nudo, denique staminodiorum
cum internis staminibus alternantium defectu. Hoc ultimo charactere etiam a Beihchmiediâ Nees ab Esenb. d istin gu e r ,
quæ præterea laciniis perianthii oequalibus gaudet. Haud ullo dubio ob similem fructum proxima est Sassafras, sed antheris
bilocellatis tam ab h â c planta, quam ab Actinodaphne Nees ab Esenb. et a Parsed Gærtn. satis diversa.
Cornells DE H aas , qui Societati Belgicoe Indite orientalis a consiliis et aliquamdiu Amboinæ præfectus fuitj sludiis
v 4 ‘