DE IPO SIVE ARBORE TOXICARIÀ RUMPHII.
Multo vulgarior olim in bello (1) incolis Archipelagi Malaici usus erat sagittarum venenatarum,
quas per fistulas ex durissimo ligno, plerumque speciei cujusdam Dyospyros, vehementer flando in
hostes jaculabantur, quod telorum genus milites nostri haud leviter reformidare solebant. Postquam
autem telorum ignivomorum usus in illis etiam regionibus magis invaluit, paucissimæ tantum sunt
gentes ferociores ac plané barbarse, quæ, ut hostes exstinguant aut cædis cupiditati indulgeant,
venenatis ejusmodi telis utuntur : in his aborigines Borneënses, quos Orang Daijak nommant,
quique montes interiores, vix pervios, insulæ Celebes incolunt Taradjoe. Alii etiam insulam minus
longé remoti hac culpâ non omnino vacare videntur. Quod si quis oras tantum non incognitas Novoe
Guineoe lustrare cupiat, nunc quoque caveat, ne vixdum nave egressus repentè e densis virgultis, quæ
litus obtegunt, undique quasi nube spiculorum venenatorum obruatur, quorum minimum vulnus ad
vitam exstinguendam sufficit (2). Hæ sagittæ, quas Malaici Sompit dicunt, simt bacilli circiter pedem
longi, tenues, recti, teretes, ex arundine fissâ Bambusoe confecti, infernè substantiâ suberosâ levissimâ,
quæ tubo arundinis exactè congruit, obturati, ut flando emitti possint. Superior extremitas , quæ aut
in laminam lanceolatam, aut in apicem acutissimum excurrit, veneno fusco obducta est : illis autem
quæ ad bellum parantur dens galei minutus aut ossiculus similiter conformatus in superiori parte
insertus esse solet, qui veneno obductus et hoc ipso sagittæ ita agglutinatus est, ut hamulus iste in corpus
penetrans statim sejungatur et si telum extrahitur in vulnere remaneat. Ita fere semper per gravissimum
angorem, vertiginem, collapsum virium inter vehementissimas convulsiones mors sequitur. Javani
autem hoc telo tam perfido atque detestando in bello plané non amplius utuntur, quod et olim non
(1) lllo, ex. c., anni 1650, quo Macassares coloniis Molnccensibus nostris exitium minabantur; vel illo etiam, quod in
ipsâ Celebes anno 1670 cum iis insigni fortunâ gessit Corhelius Speelman , vir ingenii ac virtutis plané singularis, qui post
quatuor annorum bellum ferocissimam illam gentem penitus subegit.
(2) Quemadmodum aliæ gentes barbaræ, ita et Græci antiquissimis temporibus telis venenatis usi fuerunt. Jam fabula
de sagittis Herculeis sanguine Lernæoe hydræ imbutis hoc disertè docet et insanabile vulnus Philoctetis, postquam
ejusmodi sagitta casu in pedem deciderat, efficaciam ejus veneni ostendit. Yidentur autem paucissimi eo tempore
hommes venenum illud habuisse et rarissimè aliis præbuisse. Ulyssi certè nonnisi a viro amicissimo dono datur, cum
frustra ab alio petivisset. tSXm—fäp/u«wv Mftflvev tiçi/uvcs, ïffi* «'< yjibùM yàix'^ws' «XX' i /tW A «l nB&W —*XXà »< Mm /»«' minxt
■j*P «Ms. Hoher. Od. A . 260 sqq. Quale illud fuerit venenum, statui non potest, sed mihi quidem e regno vegetabili desumtum
fuisse videtur, quod vox XPM«t,ungere, satis ostendit. Ceterum veteres Italos rationem sagittas veneno infioiendi non
ignorasse innuit Viroiuus Æn. IX . 772.
nisi in quibusdam regionibus hujus insulæ maximè ad orientem sitis (1) et in vicinâ insulâ Madurâ
usi Latum fuit, ubi nunc subinde ad feras sternendas atque omnino in exerciliis venatoriis adhibetur.
Caro enim animalium his sagittis occisorum non noxiam inde contraint naturam, dummodo pars
veneno infecta removeatur : quin feris, quæ cibis hoc veneno perfusis cxstinctæ fuerunt, sine fraude
vesci licet, quam vis bas quam primum exenterare utile videatur.
Licet autem narrationes multorum peregpinatorum veneno huic vegetabili, a Malaicis et omnino in
Javâ occidentali Upas (2), a Javanis autem propriis Antjar sive Antsjar, ab incolis Celebes et insularum
Philippinarum Ipo sive Hipo dicto, effectum nimis immodicum tribuerinl, nullum tarnen dubium
est, quin vi et efficaciâ letali venenis animalibus maximè perniciosis non solum non cédât sed hæc
etiam superare videatur. Yalet hoc inprimis de eo veneno, quod Malaici ob efficaciam plané singulärem,
qua distinguitur, Upas Radja (3) nuncupant : de quo tarnen non hoc loco sed proximâ sectione
agemus. Quæ hîc in medium proferemus arborem toxicariam Rumphii nostri, Pohon Upas Malaicorum
(Antiaris toxicaria Lesch.) solam spectabunt atque iis, quæ de eâ Tomo altero Herb. Amb. p. 263
relata sunt, botanicâ saltern ratione, supplendis et corrigendis inservient. Hæc enim ipsa est arbor ilia
singularis, de qua tot miracula varii omni tempore narraverunt auctores, ut videre est e scriptis
Cleyeri (cum Menzelio e Diario Yiri Celeb. Cornemi Speelman communicatis. vid.' Ephem. Nat. Cur.
Dec. I I Ann. I I I . p . 127. de telis deleterio veneno infectis in Macassar et aliis regnis insulæ Celebes),
sacerdotis Camello (vid. Raj. hist. pi. I II . in append, p. 87), Valentyn, Oud en Niemo Oost
Indien I II . p. 218.) ipsius Rumphii, præcipuè vero e putidâ ilia commentatione, quam quidam
inferioris ordinis chirurgus, nomine Foersch , anno 1781 in lucem edidit (4). Hæc scripta si legis,
facilè tibi persuadeas, pleraque falsis niti indigenarum narralionibus, qui cum naturâ ad quævis mira
atque incredibilia (5) credenda aliisque persuadenda sunt proclives, tum hoc fortè loco illud spectabant«,
(1) Hoc inde patet, quod ibi paucissimis tantum indigenis modus hujus veneni vegetabilis parandi et letalis ejus in
vulneribus effectus cognitus est. quamquam plantac, unde colligitur, etiam in locis magis ad occidentem sitis, iisdem
plané nominibus, occurrunt. Madurenses autem hoc venenum ad usus bellicos olim cum ex orientalibus Javæ regionibus,
tum ex insulis Balte et Borneo petere solebant.
(2) Tam Upas quam Ipo significant venenum; Pohon autem arborem, itaquc Pohon-Upas est arbor veneni. Malaici
tarnen etmorbum quendam organorum respirationis (Pleurittdem nostram) Upas dicunt, addito plerumque Sakit (i. e.
morbo ).
(3) Radja signifient principem sive regulum, eum, qui potentia gaudet. Upas radja est igilur venenum potentissimum.
(■4) Ea quoque, quæ K aehpfbr in Amoenit. p. 575 de veneno Macassariensi rctulit, eo minus silentio sunt prætermittenda,
quod mirum in modum cum relatis a scriptoribus modo laudatis consentire videntur, licet celeberrimus hic peregrinator
et naturæ scrutator indigenarum narrationes, tanquam non veras, respuendas esse censeat. Cum vero in his ipsis primum
fontem agnoscere mihi videar, ex quo Eoerscbii tractatus, quamvis impurus et inquinatus, fluxerit, ipsius K aempferi verba
hoc loco referre volui : « Est venenum hoc succus lacteus et pinguis, qui colligitur ex recens sauciatâ arbore quâdam,
» indigenis Ip à , Malajis Javanisque Upa dicta, in abditis locis sylvarum Insulæ Celebes, præsertim in ejusdem provinciâ
» Turasid, crescente. Triplex dicitur arboris varietas vel species, solius succi malignilate majori vel minori, et arescentis
« colore (fusco, rufo et albicante) différons : cujus genuinum et in solâ Macassarià germinantis succum, qui colligere
» suscipiunt, præsentissimis vitæ periculis se exponant necesse est. Nam ad quærendam arborem loca dumis beluisque-
!' infesta penetranda sunt; inventa vero, nisi eminus vulneretur, et ab eâ parte, a quâ ventus adspirat, vel aura incumbit,
» aggressores erumpente halitu subitb suffocabit. Quam sortem etiam experiri dicuntur volucres, arborem recens vulne-
:i ratam transvolantes. Collectio exitiosi liquoris morti ob patrata maleficia damnatis committitur, eo pacto, ut poena
» remittatur, si liquorem reportaverint. Ex Scyllâ igitur in Charybdim regredientes, magnâ cautione et circumspectionc
» opus hoc instituunt. Nimirum sylvam ingrediuntur longà instructi arundine, ex magno et robusto illo genere, quo
» domicilia sua exstruunt, quam alterâ extremitate ( est enim durissimum genus, cruris vel suræ humanæ crassitie,
» cavum, internodiis ex pedali vel longiori intervallo geniculatum) ex asse acuunt, ut ad pertundendam arboris corticem
» valeat. E longinquo conspectam arborem adoriuntur, ex eâ plagâ, quam præmonuimus. Tum quam longé possunt,
» ab arbore constituli, arundinis aciem arbori validé intrudunt, et liquoris, ex vulnere effluentis, tantum excipiunt,.
» quantum arundinis cavo ad proximum usque internodium capi potest. Hoc spolio onusti, adverso vento retrocedunt,
» et mox extra vulneris exhalationem in vado constituti, liquorem vasi vitreo, sed cautè pariter, infundunt et obturant.
’> Reduces, supplicio et omni discrimine defuncti, hoc vitæ suæ Xvr^v Régi offerunt. Ita narrarunt mihi populäres Celebani,
» hodiè Macassari dioti. Quis autem veri quicquam ex Asiaticorum ore référât, quod figmentis non implicetur ? »
(5) Animadversione sanè dignissimum illud rerum mirabilium Studium, gentibus Indicis quasi naturâ innatum, quo principes
inter illos haud raro ut ambitioni satisfaciant utuntur. Sic Diepo-Nbgoro, cum seditionem ad versus nostrates et ipsius