quovis vestigio non solum rerum, quas procreat, tam plantarum quam animalium, varietate,
magnificentia et incredibili saepe magnitudine percellimur, sed magis etiam yirium ejus latentium
efficaciam semper yariam neque unquam prodigiis generandis otiosam stupemus. Atqui videntur illic,
multo magis quam in terris a solis cursu remotis, conspirasse omnia, ut perpetuum elementorum
inter se tumultum el quasi certamen alerent, quo terrae ipsius facies commutationibus omnigenis
summäque sibi celeritate succedentibus conyerteretur. Quam yariis ibi rationibus, quarum multae
aciem humanam fugiunt, natura utitur, ut principia yix solubiCa, imo saxa durissima, solyat et
soluta nova conjunctione consociet! — Sed nulla res majorem moyet admirationem, quam ignis
subterranei yis, qui ima terrae yiscera non minus late quam profunde permeare yidetur et cujus
vestigia in magno illo Archipelago Indico ubivis apparent : quin tota illarum insularum superficies
satis indicat, plerasque earum vulcanicae esse originis et insulas majores conjunctione ac quasi intimä
concatenatione complurium montium ignivomorum esse natas, nempe facta viscerum agglomeratione,
quorum partem hodie quoque quam latissim£ eructant. Hinc ex eo solo vulcanico baud raro etiam
erumpunt aquarum salubrium caliche frigidaeque scaturigines, pro indole terrae, ex qua profluunt,
principiorum, quibus constant, qualitate ac quantitate valde diversae (1) : aut alia observantur
ostenta, quae cum tumuitu ignis in visceribus terrae magis minusve videntur conjuncta. Sic ex gr.
hie illic ad radices aut inter declivia collium anteriorum, qui cum altissimo montium ignivomorum
jugo cohaerent, loca sunt, in quibus solum prorsus limo fervidissimo constat, qui subinde, scaturiginis
instar, interrupts vicibus in altitudinem qiiindecim pedum projicitur. (2). Illic, locis campestribus
(1) Hi fontes, cam in Java ex montium ignivomorum radicibus orinntnr, gaz hydro-sulphureto imprægnati esse soient,
anales ex. gr. prope Tji-pannas in radicibus montis Gedé'et prope Trogong in latere boreali montis Gunung Guntur. Qui
vero ipsis eorum crateribus propiores snnt, magnam sæpe copiam acidi sulphurici continent. Ut de aliis taceam, tantam
hujus acidi copiam fontes quidam, inter orientem et septentrionem ex latere montis ignivomi fere exstincti Tankubang
Prahu juxta viam ad Tengeragong in provinciâ Krawang profluentes, pluviarum tempore in rivulum montis radices
præterfluentem effundunt, ut omnes pisces, quibus scatere solet, tunc latè in eo moriantur. Fontes etiam gas acido
carbonico imprægnati in Java reperiuntur, licet longius ab jugo montium ignivomorum remoti.' Horum sunt complures in
mediterraneis locis provinciæ Samarang et in radicibus montis Burangrang in provinciâ Krawang, quorum nonnulli
campestribus locis orientes ferrum continent, quod color atramenti, quo aqua, theæ infusione admixtâ, tingitur, facilè
prodit. Horum fontium aqua tarnen minus benè potest servari, utpote in omnibus hujus generis, quos vidi, quâdam,
licet sæpe exiguâ, mixturæ sulphureticæ copiâ infecta. Âliis fontibus metalliferis, qui identidem in Java in regionibus
minus altis reperiuntur, haud raro ingens Muriatis Sodoe, quod mon ta ni Susupan dicunt, continetur copia : horum etiam
sunt complures in agro Preangerano, ex. gr. prope Randja-Kalong in Præfecturâ Sumadang; alii in viciniâ Tjanjor ipsius,
alii passim in orientalibus Javæ provinciis iique sæpe ditissimi Muriatis Sodoe inveniuntur. Aliis denique partes terrenæ,
præsertira mixturæ calcariæ atque argillosæ continentur. Ad hos referendi sunt fontes calidi aliquot millia passuum a
Wanyassû. in provinciâ Krawang dissiti, quibus indigenæ optimo sæpe successu ad scabiein et mala herpetica sananda
utnntur. In his notatu sunt dignissimi, qui SiLAurn continent solutum et quotidie adhuc ligno Dilleniaceoe cujusdam
Sumpur Aijer indigenarum) in lapidem convertendo ansam præbent. Hos autem fontes olim multo latius quam nunc
dispersos fuisse, cum vix quædam eorum eaque levissima hic illic supersunt vestigia, ingentes massæ ligni Ghalcedone aut
Achate in durissimam conditionem mutati, quod in multis humilioribus Javæ regionibus montanis invehitur, luculen-
tissimè probant. Ejusmodi massæ, ex. gr., passim in provinciâ Bantam., in finibus inter meridiem et occidentem sitis
provinciæ Buitenzorg, in pago Tjidammar provinciæ Tjanjor, item in provinciâ Cheribon aliisque loois conspiciuntur.
Hoc nomine in primis dignus est, qui commemoretur, rivus quidam in radicibus montis Kendang, circiter quatuor
milliaribns anglicis a Radja JVinangong, vico præcipuo pagi Passir Pangang Præfecturæ Sukkapura (in agro Preangerano)
fluens, enjus aqua nunc quoque quasdam ligni species ei injectas haud ita longo temporis spatio per terrain
siliciam in lapides convertit. Hue etiam referri potest colluvies ilia aquarum speciei lacteæ, quæ in plerisque majoris
ambitus crateribus, quos in Javâ investigavi, reperitur. His fervidissimo æslu ebnllientibus, præter partes aluminosas,
magna vis sulphuris statu subtilissimo continetur. Sunt etiam alii montes, in quibus ignis plané exstinctus est, quorum
cratères in speciem lacus sæpè vastissimi conformati, aquarum colluvie plané sint repleti, coloris aut soliti, aut albidi
licet hæc etiam vase vitreo hausta pellucida appareat et temperatures vulgaris. Perhibent tarnen indigenæ, aquam ejusmodi
albidam instante viçinorum montium incendio, turbidam fieri solere vaporesque sulphuricos per snperficiem ejus
dispergi. ‘— Denique notandum videtur, in nonnullis hnjus insulæ provinciis orientalibus passim fontes reperiri, qui
Petroleum producunt.
(2) Ejusmodi fontes luti calidi, inter alia, multis locis reperiuntur inter montem ignivomum Gunung Guntur (qui
ad altitudinem 6500 pednm surgit et perpetuo flagrat incendio) et Papandayang (cujus crater corruit et ignis fere
exstinctus est) ethic quidem densâ neraorum umbrâ obtecti. Haud raro fit etiam, ut ipsi montes limum fervidissimum
(yeluti prope Kuripan ad occidentem a Buitenzorg), inter densas sylvas cernilur planities albi coloris
vix aliquot plantas alens ob duritiem soli, quod e stratis Gypsi borizontalibus conformatum est : ingens
numerus conorum ex eadem materia allitudine trium ad quinque pedum, et complurium pedum
éructent, qui non, Lavæ instar, in aëre durescit. Sic die 8 Octobris A. 1822 accidit, horâ post meridiem fermé secundâ,
ut vehemenlissima èxplosio montis Galungung in Præfecturâ Sumadang omnium oculos in verticem ejus densis nemoribus
obtectum converteret. Nullus in eo antea conspiciebatur crater, nisi is existimandus esset lacus exigui ambitus, sive potius
aquæ receptaculum, in tertiâ ferè parte altitudinis montis inter meridiem atque orientem situm, et aquis rivuli Tji-hunier
qui in superiorimontis regione ortus, hie cataracten Banbulang efficiebat, ut videtur, erutum. Turn vero, eo ipso loco'
quo lacus aquam cataractæ recipere solebat, ingens surgebat columna fumi densissimi, quæ summâ vi in ahum evecta
videbatur. Mox omnem montem, adjacentes valles vastamque planitiem, quæ ad radices montis Galungung extenditur
et incolis admodum erat frequentata, fumus decidens profundis involvit tenebris. Ipsa terras viscera fragor surdus,
qualis remotorum tonitruum, concutit et cum novis semper eruptionibus alternat. Crescit usque ille strepitus et solum
vehementissimis tremoribus æstuare videtur. Tandem mons ingentem vim limi calidi, immistis fervidis materiis, eructat,
tantâ quidem v i, ut hæc massa trans fluvium Tji-tandoy, ultra quam decern milliariis anglicis a,montis radicibus, tractu
inter meridiem et orientem sito, fuerit projecta, fulminibus subinde de coelo missis per atras montis tenebras relucentibus.
Hujus limi, qui maximam partem terrâ argillosâ subtüissimâ et sulphure constabat, cum in locis tam procul a scaturigine
remotis decidebat, tantus tamen erat fervor, ut homines atque animalia profundo vulnere adureret. Hæc eruptio limi
calidi, intermistis materiis fervidis (pyritis), quarum nonnullæ nucem juglandis magnitudine æquabant, horâ circiter tertiâ
post meridiem ad summum pervenerat fastigium : tum cinères frigidi depluebant, qui ambitu triginta milliarium angli-
corum circum. Galungung magis minusve vegetationi nocuerunt. Sub horam quartam eruptiones paulatim decrescere
coeperunt et post horam plané desierunt. Jam tantum naturæ tumultum alta mortis silentia exceperant. Lux coeli paulatim
reddebatur et mons ipse rursus conspiciebatur, cujus in verlice nemora plané adusta videbantur. Tristissimum autem
vastitatis spectaculum præbebat ipse campus, qui inter rivulos Tji-bodas et Tji-annah, inde a receptaculo cataractæ
Bambulang usque ad vicum Tji-tesbong extenditur. Hujus enim vasta planities (quæ superficiem 40 milliarium anglicorum
quadratorum complectitur) limo illo calido plané erat obducta et quasi inundata, ex quo hic illic palmarum Coci aut
Arecoe surgebant cacumina, sola vicorum, illâ strage deperditorum, monumenta. — Paucis autem post diebus, cum
imbres continui variâ vehemehtiâ statim post hanc calamitatem essent subsecuti, alio graviori malo die 12 Octobris hæc
provinciâ vexata est. Illo die imhrium adeo augebatur vehementia, ut turgida flumina, quæ in miram altitudinem
succreverant, sub vesperam omnes pontes abriperent neque ulla spes fugæ miseris relinqueretur indigenis, quorum
plerique in colles circa majorum sepulcra confugerant. Inter horam sextam et septimam vespertinam vehementissima
èxplosio et terræ tremor percipiebatur, quem paucarum minutarum intervallo duæ aliæ detonationes haud minori
vehementiâ sunt secutæ, nullo tamen igné nec lucis phænomeno per tenebras, quibus tota regio obducta erat, relucente.
Totâ itaque nocte, præter strepitum amnium, omnibus, quibus nova hæc pepercerat eruptio, ruinam minantium, nihil
aliud audiebatur : prima autem lux faciem et montis, et totius regionis plané mutatam ostendit. Totum illad laïus montis
Galungung, quod inter meridiem-et orientem spectat, ingenti hiatu perpendiculari, qui orientem versus in immensam
speluncam patebat, discesserat. Hune tamen hiatum quasi murus saxoruin inæqualis altitudinis ex parte claudebat,
pone quem columna densi vaporis surgebat. Massa basaltica et terrena, quâ olim ingens illud cavum fuerat repletum,
triplici ilia explosione in planitiem disjecta, partem eruptionis, quæ die 8 Octobris acciderat, tegebat, et simul tanta
vis luti calidi et aquæ ferventis e visceribus montis effluebat, ut tota regionis superficies mutaretur. Hoc enim flumen
vulcanicum, ad latitudinem 200 perticarum Hhynland. diffusum, meridiem versus pergens, quæcunque cursui ejus
obstarent, nemora, vicos, montes ipsos, secum traxit, neque prius substitit, quam ubi, duabus horis ab origine remotum,
inter occidentem et meridiem quasi aggerem collium exstruxerat. Incredibile est dictu, quam alta ruinie vestigia in
cursu reliquerit. Ne de aliis dicam, vicus nomine Maltiapada, qui circiter 140 tuguriis constabat et in ripâ fluvii Tji-hunier
situs circiter horâ a monte Galungung aberat, plané evanuit, neque locus ipse, ubi antea fuerat, satis certo indicari
potest. Hic quoque fluvius, pristino alveo limo replelo, cursum mutavit et per rupes, amplius quam milliario anglico
inde remotas perrupit. Quin hic illic valles 40 aut 50 pedes altæ limo penitus fueruat completæ. Utrâque hâc eruptione,
per brevissimum tempus facta, amplius undecim millia hominum periisse constat, licet horum numerus in tabulis publicis
ad 4011 sit redactus. Ad hoc, ingens jumentorum (boum Karabouw) numerus interiit et 2983 agri, oryzâ consiti,
cum 775, 795 arboribus Coffeoe funditus sunt eversi. Crater propriè dictus nondum in hoc monte conformatus est, sed
eo loco, quo limus prorupit, fundamenta ex basalte quaquaversum latè sunt disrupta et ex illis hiatibus saxorumque
fissuris cum magno terræ sonitu undique aqua et vapores sulphurici ebulliunt. Lacus autem, de quo diximus, quem
incolæ sacrum existimabant et religiosis colebant peregrinationibus, iisdem eruptionibus plané evanuit. Exinde tamen
in septentrionali montis latere de ingenti altitudine præcipitatur cataracta, quæ aquas cum fluvio Tji-hunier miscere
videtur.
Hoc autem loco silentio proeterire non possum nomina illorum virorum, qui, quo poterant auxilio, in gravissimis hisce
eruptionibus, quarum non aliud in Javanorum historiâ refertur exemplum, miserrimis subvenerunt incolis, et quorum
facta omni laude majora memorise non prodere nefas foret. In his Vir Nobil. Robbrtus van der Capellen, agri Preangerani
tune temporis Præfectus, Medicus consultissimus Broyninga , Viri Ornatissimi Païen , Baro von Kissinger , et Schockjiann , et •
complures simul principes indigenarum, quorum tamen nomina memorise exciderunt, virtute et alacritate certarunt.