112 RUMPH1A.
Adf. Jure V. Cl. Schott plantas europoeas ad hocce genus referendas ab Aro sejunxit, a quo proesertira stru c tu ra ovario-
rum, solitaria tantummodo ovula foventium, satis distinguunlur. Major iis cum Typhonio est affinitas, a quo Biarum
nonnisi levioribus characteribus, nempe spatha basi magis minusve connatâ, inflorescentiâ haud simultaneâ, denique,
quod ad structuram ovariorum, ovulisnon funiculatis, verum sessilibus, differt.
Distrib. Duæ species méridionales Europæ regiones insulasque maris Mediterranei inhabitant, très vero Orientem, ubi
propria hujus generis sedes esse videtur et fortasse quædara ejus species nobis noiidum notae gignuntur.
OBSERYATIO.
Ne numerum generum hujus families nimis augerem, characterem genericum Biari latius extendi, quam a V. Cl. Schott
fuerat defini lu s , videlicet ut eo simul plantas orientales, quæ cum europæis nostris habitu tantopere conveniunt, possem
complecti. Ecce, quâtenus utrasque inter se diQerre observationes mese me docuerint. In plantis europæis hujus generis
et supra et infra stamina cernuntur organa rudimentaria, antheræ binis rimis longitudinalibus completis aperiuntur, styli
denique pistillorum sunt brevissimi. In orientalibus modo infra stamina observantur organa rudimentaria, antheræ autem
sunt biporosæ ac styli longé distinctiores. Hue accedit, quod spatha in his imâ tantum parumper est tubuloso-connata,
quæ in europæis ad basin tubum manifestum ostentat. Itaque si magis placet, quas ego exhibeo sectiones, separata genera
haberi queant. Prima plantas nostras europæas, altera, quam Ischarum appello, orientales complectitur.
SECTIO I. — Europaa sie e v era.
l . BIARUM TENUIFOLIUM.
B. foliis lineari-lanceolatis, spatha supernfc reflexo-nutante, spadice longissimo su-
huliformi-attenuato declinato.
Arum tenuifolium Linn. Sp. pi. p . 967. — Hodtt. Nat. Hist. II. X I. p. 193. (excl. ut in seq. Synon.
Gronovh) — Lam. Enc. Bot. I I I . p . 10. — Bot. Reg. 512. — Willd. Sp. pi. IV. I. p. 486. -|l
Bot. Mag. 2282. — Spr. Syst. Veg. I I I . p. 768.
Arum acaule} foliis lanceolatis} spadice setaceo declinato Linn. Hort. Cliff, p. 435. — Van Royen
Hort. Lugd. Bat. p. 8. —Sauy. Monsp. p. 16. — Mill. diet. n. 5.
Arisa/rum angustifolium, majus Barrel. Icon. 284.
Arum Scorzonerce folio et alterum Tournee. Inst. bot. p. 160.
Arum angustifolium, pistillo longissimo, tenui, infiexo, mucronato Herm. Hort. Lugd. Bat. p. 60.
Arisa/rum foliis longis angustissimis, gramineis, fiorem succedentibus Menz. Pug. rar. pi. —Moriss.
Hist. pi. I I I . p . 545.
Serpentaria minor, saxatilis, Sicula, Arisari angustifolii foliis Bocc. Mus. 2. p. 137. tab. 87. —Raj.
Hist. pi. I I I . p. 580.
Arisarum cmgustifolium Dioscoridis forte C. Bauh. Pin. p. 196. — Moriss. Hist. pi. I I I . p . 545.
Sect. 13. tab. 6. fig. 21. ÄjBoERH. Hort. Lugd. Bata/v. p . 177.
Arisarum angustifolium Lob. Icon. 599. — Ejusd. Advers. 261. — Clus. Hist. 2. p. 74. — Ejusd.
Hisp. p. 304. fig. 305. — J. Bauhin. Hist. pi. II. p. 786. — Raj. Hist. pi. II. p. 1211 et I II .
p. 580.
Arisarum tenuifolium Cam. Hort.
Arum angustifolium Dodon. Pempt. p. 332.
Pseudo-arisarum C. Durant. Herb.
Arisa/ron Gass alp. p. 228.
Habit. In auslralibus Europ* regionibus, veluti in Dalmatia, Grajciä, Italiä, Galliä meridionali, Hispania, Portugalliä
multisque insulis maris Mediterranei. Plantam viventem in caldariis vidi et siccata ejus specimina in Herbariis
Tourhefort, Yaillaht, Yah Royeh, Aht. Laür. de Jussieu, aliorum. Cum ad notiores plantas hujus families pertineat,
pauca tantummodo de e& in medium proferam.
Descr. Planta ex humilioribus, tuberosa. Tuber nucis juglandis aut pugni magniludine, sphæricum e
lateribus sæpe stolones ac circa verticem radiculas crassas filiformes exserens. Spatha foliis
extemporanéa, pedunculo stricto brevissimo subterraneo aut interdum duos pollices longo
squamisque aliquot alternantibus semilanceolatis acuminatis inæquilongis tenuibus striatis basi
albido-stramineis apice yirentibus vestito insidens, 7-11 poll, longa, e basi tubuloso-integra hinc
longitudinabter fissa, supernè in laminam elongatam lanceolatam longissimè acuminatam expansa,
nervosa, decidua : pars tubulosa ultra 1^ poll, longa, subcampanulata, organa fructificationis
includens, lævigata, externè fere decolor, intus purpurea : pars laminaris intensius colorata
externè e fusco-viridis, intus alro-purpureo-fusca, e basi arrectâ concavâ ad margines undulatâ
supernè sensim magis attenuata et flaccida atque apice non raro spiraliter convoluta. Spadix
ipsâ spathâ pluribus pollicibus longior, teres, infernè rectus et androgynus, supernè in apicem
nudum debilem vermiciilarem attenualum extra spatham tortuoso-inclinatum atro-purpureum
expansus : supra flores femineos masculosque nudos parumper constrictus, ferè decolor subtes-
sellatus, hamulis carnosis parvis e basi dilatatâ exorientibus bvidis aut albicantibus obsessus,
quorum qui inter ovaria et antheras siti sunt crassiores, quam antheris superpositi. Ovaria crebra,
ad imam basin spadicis in cylindrum brevem ovoideum densata, ellipsoidea, lateraliter mutuâ
pressione varié laterata et décolora, in verlice sulphurea et in stylum perbrevem crassum elongata,
ubi substantia eorum in sectione multo crassior apparet et interné ex summo apice loculamenti
duo descendunt tubercula, stoma ovulispectantia, quæ cellas tubulosas teneras simplices cylindricas
contiguas apice libero sæpe curvas aliquot granula foventes foecundationem perficientes exserunt.
Quovis ovario unicum continetur ovulum, in fundo loculamenti sessile, erectum, ovoideum,
extremitate superiori stomate perforatâ texturam cellularem tubulosam modo descriptam attingens.
Stigma hemisphæricum, papillis e centro divergentibus elongatis confertissimè obsessum. Antheræ
pollicem supra ovaria et minus confertim spiraliter dispositæ, sessiles, ovoideæ, obtusè quadran-
gulares, luteæ, biloculares, loculis oppositis, rimâ complété longitudinali dehiscentibus. —Folia
peractâ inflorescentiâ explicantur, terna aut plura petiolis infernè vaginantibus sese amplectentia,
ætate tenerâ squamis aliquot alternantibus semilanceolatis, quales pedunculum yestiunt, cincta,
spitbamam et ultra longa, vix pollicem lata, lineari-lanceolata, subacuminata, basi in petiolum
2-3 poli, longum d'orso striatum angustata, supra plana, nitida, subtus nervis e costâ crassâ
orientibus convergentibus longitudinalibus intexta. — Baccoe magnitudine grani piperis, in spicam
ovoideam congestæ, globoso-obovoideæ, albidæ, in vertice cicatriculâ stylari notatæ, carnosæ ,
monospermæ. Semen subglobosum, in fundo pericarpii affîxum, læve. Embryon in albumine
inversum, cylindraceum.
a. BIARUM GRAMINEUM.
B. foliis lineari-lanceolatis, spathâ supernè erecto-incurvatâ, spadice elongato filiformi
ohtuso nutante.
Arum gramineum L am. Enc. Bot. I I I . p. 10.
Arum angustissimo folio Tournef. Inst. bot. p. 160.
Arisarum angustifolium minimum Bocc. rar. pl. Sicil. p. 80. tab. 42. — Raj. Hist. pi. I II . Sect. 13.
tab. 7.
Habit. Identidem in meridionalibus Europæ regionibus, sed, ul videtur, minus frequens, cum pauci auctores ejus men-
tionem faciant. Vir Celeb. Abt. Laur. db J ussieu, si ex Herbario ejus judicare licet, non diversum a præcedenli
existimat, siquidem exemplo illius speciei suâ ipse manu adscripsit : « Arum gramineum L am. Enc. Bol. » — Frustra
me in Parisiensium Herbariis aliisque hanc plantam Lamarckiaham quæsivisse eonfi’tear necesse est, in quibus
unioum modo exemplum a V. Cl. Gussone e Sicilia nomine A r i lenuifolii missum longinquam cum eâ habet aflinitatem.
Spatha hujus modo 8 poll, longa est, subfornicato-ascendens, apice longé minus acuminata, quamquam læsus apex
spadicis faciat, ut nihil certi de eo possim referre : hanc autem inflorescentiam foliis in hoc specimine eodera simul
tempore evolulis in evolutione suâ retardatam et suppressant existimo, itaque plantain a B. tenuifolio non diversam
puto, licet folia sint minora et magis obtusa, atque ita cum figura imperfecta Boccont probè conveniant, Pauca quæ de