depiclam, quin tarn tnbulam tomi septimi, i. e. speciem Strychni ab ilia valde diversam, quam R heede Tsjeru-Kalu-
F~alU-Ca.ni.ram appellat, rclu lerit. Utraque jam foliorum fructuumque magnitudine summopere differt, qua prior satis ad
Strychnon Heute, posterior vero ad Strychnon ligustrinam nostram accedit, nisi quod folia ejus sint acutiora et vulgo
etiam paulo majora. Habemus eas ex Herbario a Van Rover collecto, qui eas e Zeilania nomine domestico Kathu Kiriendu
nactus erat neque dubitabat, quod e Manuscript© ejus apparet, Strychnon colubrinam Lin. habere: ramulum autem
ejusdem p la n t* nuper a Viro amicissimo De Vriesb, Professor© Botanices Amstelodamensi accepi e collectione plantarum
zeilanicarum a Burbannorom inde tempore ibi servatä, cui nomen barbarum Dat Kettia est additum. Cum vero optimum
videatur* ne nova semper oriatur nominum coqfusio, ut nomen Str. colubrina soli Modira Caniram Horti Malabarici
tribuatur, cui figur* Vir celeberrimus W aliich copiosä descriptione in Fiord Indicd I I . p . 264 novum addidit pretium ,
necesse erit, ut Tsjeru-Katu-Valli-Caniram Horti Malab., quam equidem indefinilam censeo, alio insigniatur nomine,
perinde ac planta ilia Madagascariana, quam Vir Cl. Do Petit-Thooars in Diet, des sc. nat. Tom. V I . p. 429. Strychnon
colubrinam Lin. existimavit, licet h * c , tanquam iinperfectissime nota, inter species dubias sit referenda. Ecce brevem
trium barum specierum definitionem :
1. Strychnos colubrina: caule sarmentoso, c irrh is simplicibus lateralibus (solitariis), foliis ellipticis oblongisve obtu-
siuscule acuminatis triplinerviis glabris, cymis terminalibus paucifloris, baccis globosis 2 -1 2 -sp e rm is. W all, in Flor.
Ind. I I . p . 264. — Modira Caniram Rheed. Hort. Malab. 8. tab. 24.
Crescit in ora Malabariee, utrum etiam in Zeilanid, adhuc incertum. A multis Botanicis non satis diversa a Sir. Nuce
Vomicd habetur, sed ab häc abunde distinguitur caule scandente, cirrhis, quibus est instructa, foliis oblongioribus
acuminatis nonnisi triplinerviis, ut et inflorescentiä pauciflora ac seminibus planioribus argute marginatis.
2. Strychnos minor : caule sarmentoso, cirrhis simplicibus axillaribus (oppositis aut solitariis) rectis aut recurvis, foliis
ovatis acutis mucronatis breviter tri- aut quintuplinerviis (trinerviisve) ad costam subtus pubescentibus, cymis terminal
i b u s .............................................. ... baccis globosis 2-4-spermis. Strychnos colubrina Herb. Van R over. — Tsjeru-Katuvalli-
Caniram. R heed. Hort Malab. 7. lab. 5. — An Clematis Indica spinosa foliis'luteis Bade. pin. p . 801 ?
Crescit, si speciminibus ex Herb. Van Rovbn fides est habenda et e nomine barbaro Kathu Kiriendu judicare possumus,
si quidem, auctore J. Bormann (vid. Thee. Zeyl. p. 127.) Kathu spinas notat, in Zeilanid, secundum R hebdiom
etiam in insula Baypyn et in ora Malabariee intra Cochien et Poaha. Prmter affinitatem jam indicatam cum Sir.
liyustrind, a qua jam habitu et ramulis elongatioribus distinguitur, propius etiam accedit ad Sir. axillarem
Colebr. , cujus exemplar genuinum ex Herb. Waliich ad manum mihi est. Planta autem Colebrookeana foliorum
formä elongation differt, quorum apex item est productior et quorum nervi laterales altius e costa oriuntur : in
nostro specimine nulli adsunt cirrhi, qualia specimina etiam V/r. minoris occurrunt (quocirca figuram Horti Malab.
laudare non dubitavi), cum tarnen in Fiord Indicd, p. 267. tanquam alternati et invariabiliter axillares describantur.
In Sir. minors similiter sunt axillares, sed plerumque oppositi, aut spinas horizontales s*pe satis longas formantes,
aut hamulos subspiraliter revolutos, in curvatura modice incrassatos, denique perpendiculares. Prmcipne inferior
foliorum pagina siccando colorem intense luteum contraxit, superior vero fuscum. Ligni ramulorum nullum saporem
amarum percipere potui, qualis Str. Nuci vomicae et Sir. ligusirina inprimis propria est.
3. Strychnos farinosa : caule arboreo, cirrhis simplicibus lateralibus (solitariis), foliis elliptico-oblongis subtus glauco-
farinosis. Do Petit-Thooars in Commentatione de Caniram a crochet sive Strychno colubrina Lin. in Diet, des sciences nat.
tom. V I . p . 429., verum tantummodo quatenus ramulum e Madagascarid spectat.
Crescit in Madagascarid, sed adhuc imperfectissime nota.
Quod autem ad Lignum Cohibrinum officinale pertinet, quod jam rarissime in Europa adhibetur, licet medico perito in
multis morbis pervicacibus efficacissimum pr*beat remedium, hoc e compluribus Strychni speciebus colligi, experientia
et investigationes me edocuerunt, nec veteres ignorarunt. Majorem ejus copiam, procul dubio, olim suppeditabat Str.
Nux vomica Lin., utpote latissime dispersa, cujus radices crass* et vel lignum truncorum mediocrium et ramorum remedio
inservire solebant. Str. colubrina! (scilicet, quam nos intelligimus et supra definivimus), forte etiam Str. minoris nonnisi
radices lignos* adhibebautur, quamquam speciei prioris raro in fora Europ*a perveniebant, ob magnum pretium, quod
Indi et olim tribuere solebant, et adhuc tribuunt *stimatissimo huic ligno colubrino, vero Lusitanorum Pao do Cobra, de
quo inter alia conferatur relatio Roxborghii in Fiord Indicd, in notä Str. colubrina adjeclä. H* species tantum e continenti
Indi*, partim etiam e Zeilaniä advehebantur; Lignum autem Colubrinum timorense raro venale prostabat.
OBSERVATIO II.
Vis medica Ligni Colubrini timorensie prisci officinalis, de quo tam multa veteres scripsere medici, ferè plane similis
est, ut paucis de eo agere mihi sufficiat. Usus ejus internus specificè agit in medullam spinalem et nervös inde exorientes,
qui voluntario motui inserviunt : quam ob causam nimiæ ejus doses facilè Iremorem ac stuporem artuum, sensus jacturam,
angorem et insomnia, quin etiam tetanum manifestum et mortem ipsam afferre possunt. Sed ob id ipsum tam insignis ejus
est effectus adversus paralysin præcipuè inferiorum extremitatum, atque omnino in compluribus morbis spasticis, quorum
causa in affectu morboso medull* spinalis site est. Quod si copiæ Strychnines, quo hoc lignum gaudet, tam celer effectus in
medullam spinalem nervosque motionis est tribuendum, non minor ejus est vis ad sedandam nimiam nervorum irritabili-
tatem, maxime intestinorum abdominalium, a qua ingens morborum oritur cohors, proesertim eorum, qui cachexi*
dienntur, cum simul ope materiæ extractiv* peculiaris horum organorum tonum corroborât. Itaque optimo etiam successu
adversus febres intermillentes, abdominis obslructiones, adversus vermes, affectus hystericos et hypochondriacos, poly-
choliam, cui sine inflämraationc veheraens tantum hepatis irritatio maxime consensualis causa est, intumcscentiam hepatis
et splenis, blennorrhceas, prmcipue autem adversus diabetem mellitum infantium adhibetur.
Ecce qu* vir de re medica optima raeritus Waitz, qui praxin in oppido Javano Samarang exercet, nuper de usu hujus
medicamenti ad me scripsit, quorum pleraque mea quoque experientia comprobantur. « Lignum Colubrinum (Kafu bidara-
» pait sive laut) crebro a Javanis infusione frigid a tanquam anthelminticum, sed maxime adversus paralyticam inferiorum
)> artuum debilitatem adhibetur. Hoc etiam remedium ab indigenis s*pe Europ*is commendatur, quorum valetudo intem-
» perantia potus aut nimio cceli calore maxime fuerit exhausta. Commendatur quoque adversus malum, quod in
» Java pituita vocatur et nihil aliud est quam blennorrhoeafaucium et laryngis, quo multi in häc regione laborant Europ*i.
» Postquam efficacia hujus ligni in ejusmodi morbis mihi plane fuit probata, in copiam meam mcdicamentorum indige-
» narum relatum est. Vis medica ejus peculiaris copia Strychnines, qu* eo continetur, nitilur, cujus eflicacia ad cxcitandum
’> ramos nervorum e medulla spinali Orientes vulgo nota est. Hane ob causam illo ligno cautione quädam utendum est.
» Dimidium drachm* Ligni Colubrini radendo in tenuem pulverem redacti et octo unciis aqu* frigid* per viginti quatuor
)> horas infusi, initio in unum diem sufficit. H*c autem quantitas uno aut duobus haustibus adhiberi potest.
» Lignum Colubrinum non confundendum est cum Ligno Quassia, quocum diu in apolheca Samarangand commistum
» fuit; neque etiam cum Ligno Zizyphi Jujuba (Kaju bidara) quod quidem partes adstringentes, sed non amaras continet;
» nec denique cum Ligno Serpentino (Ophioxyli serpentini— Pule pandak Javanorum), quod virtulibus aromaticis amaris
» gaudet et egregium equorum anthelminticum mihi innotuit. »
Pr*terea hoc,,lignum pr*cipua pars est quarundam specierum amararum (qu* vulgo Radja-pait%, idest, amarum
regium, dicuntur) e quibus cum vini spiritu digestis in Java tinctura qu*dam amara paratur, potionibus spiritualibus ad
vulgarem usum admiscenda et perutilis adversus earn debilitatem organorum digestionis, qua Europ*i in zonä torridä
tantopere laborant. Minime igitur opinionem amplector, quasi Lignum Colubrinum e numero med icamen tor urn officinalium
nostrorum esset rejiciendum, non magis quam Nuces vomicas illud satis compensare posse censeo. Itaque huic observationi
fiuem faciam , verba immortalis Linnei medicis in memoriam revocando, qu* de eo in Amoenit. Acad. I I . p. 124 pronun-
ciavit: « Etsi tremores et stupores lignum hoc, secundum auctores nominatos, caussatum sit, e materia tarnen medica non
» magis illud censemus ejiciendum, quam vinum e re cibariä, quod etiam in nimia dosi ingurgitatum eundem fere habet
n effectum. Prudentis enim medici est dosin remediorum juste determinare et hac arte e venenis saluberrima propinare
ii medicamina, uti idem patet ex Opio, Senega et aliis heroicis medicamentis. »
Descr. Arbor facie Citri Aurantii, trunco 12-15-pedali, dimidii pedis aut amplius diametro, recto,
hinc inde rrregulariter ac profundè rimoso, quo fit, ut sectio ejus transversa etiam irregulariter
obtusangula apparent, in cacumen latum irreguläre ramosissimum soluto. Radicum rami late
sub terrâ sunt expansi, viri pollidem crassitudine superantes, varié contorti, lignosi, raras fibras
crassas exserentes, cortice tenui rubro-fusco obiter aciculato et quibusdam locis striis elevatis
annulato, intus pleni, coloris straminei. Lignum trunci ac ramorum primariorum mul to ponde-
rosius quam radicum et coloris magis pallidè-straminei, durissimum, in fracturâ transversa
assulosum, perinde ac rami et ramuli firmi subhorizontaliter divaricati, cortice tenui vix separabili
exalbido-cinereo confertissimè lenticellato-punctato glabro obtectum : æquè ac radicum et etiam
ramulorum perquam est amarum. Ramuli firmi, recti, dichotomi, teretes, circa internodia
parumper incrassati, ubi..reliquiae lignosæ petiolorum conspici soient, glabri, ramulos juveniles
. breves tenues brachiatos compresso-teretes herbaceos aliquantum scabridos singulis plerumque
binisve foliorum paribus obsessos erecto-patentes proferentes, sæpè in apicem unam duasve
lineas longum rectum Iignosum rigidum nudum desinentes. Folia formâ admodum diversa pro
arboris ætate, 1-1^ poll, longa, -f-ultra poll, lata, ovata aut elliptica, apice obtusa, interdum
obtusissima aut rotundato-obtusa et vel retusa, rarissime acuta, basi acutiuscula, integerrima,
margine recurva, utrinque trinervia et obsoletè reticulata, nervis lateralibus tenéris infra apicem
evanescentibus, subcoriacea, glabra, supra intensè viridia ac nitida, infra glauca absque ni tore.
Petioli brevissimi, vix 2 lineas longi, semiteretes, canaliculati, glabriusculi. Cymoe ramulos
juveniles terminantes, solitariæ, erectæ, foliis dimidio amplius breviores, velutino-puberes,
pedunculo gracili petiolis plerumque duplo longiori ramulo continuo apieeque vulgo in tres
ramulos æquilongos trifloros diviso insidentes : quædam inflorescentiæ paulo etiam sunt ramosiores,
aliæ modo trifloræ, quarum flos médius (perinde ac intermedii in ramulis cymarum) multo
brevius est pedicellatus et præcocior, quam uterque lateralis. Bracteoe sessiles, oppositæ, vix
lineam magnæ, subulatæ, membranaceæ, viridulæ, quæ ad et infra pedunculos trifloros partiales,
magis patentes, quæ vero infra calycem, appressæ et etiam minores. Alabastra clavata, e viridulo-
exalbida, sub lente visa pube densâ sed brevissimâ velutâ obtecta. Calyx brevissimus, turbinatus,
e quinque, rarius autem e quatuor foliolis ovatis acutis conniventibus corollæ incumbentibus basi
connatis margine imbricatis formatus, viridulus, imâ basi explanatâ persistente. Corolla dimidio