ambitu, novum ac plané singulärem adspectum loco præbet ; his autem conis totâ longitudine
perforatis aqua aut calida, aut frigida perpetuo erumpit et nova semper ejusdem materiæ terrenæ
ponit sedimenta. Alio denique loco (quâ dé re hic quædam afferre statueram) inter montes declives,
qui jugo altissimo sunt vicini, passim reperiuntur hiatus ambitus subinde satis magni, omnibus,
quæ vitâ gaudent, exitium minantes. Incredibile dictu est, quanto repente horrore afficiatur animus,
cum nihil ejusmodi suspicatus improviso in eum locum incideris, el densà nemorum umbrâ egressus
solitudinem ante te conspexeris, in qua nullum vegetationis apparet vestigium tristesque variorum
animalium, etiam tigridum, hic illic sparsæ reliquiae et insectorum cumuli vaporum hic e terrâ
adscendentium, quibus enecata fuerunt, pestilentem naturam testantur. In agro Preangerano exitialis
ejusmodi locus est in monte, cujus incendium nunc quidem exstinctum est, Talagabodas, in
Præfecturâ Limbcmgan, et nonnulla alia in aliis Javae regionibus inveniuntur, veluti vallis, cujus
Loudon in Edinburgh Newphil. Journ. 1832. p. 102 fecit mentionem, Guwo Upas (vallis venenata)
dicta, aliquot milliaribus anglicis a Bator in finibus provinciarum Pekkalongang et Bangu-maas
dissita. Videtur autem semper requiri ingens aquarum colluvies cum vulcanicà quâdam soli effer-
vescentiâ conjuncta, ut exhalationes tarn perniciosæ omni. generi animant in m gigni possint. Hoc
saltern in Talagabodas obtinet, cujus in vertice craterem lacus implet formæ ellipticæ, bis mille
amplius pedes longus et 5400 pedes supra maris superficiem elevatus. Hunc lacum collibus continuis
inclusum indigenæ mare sulphuris appellare soient ob ingentem copiam sulphatorum margines
ejus ambientium. Hi licet latè aërem vaporibus sulphuris et hydro-sulphuris inficiant, ita quidem,
ut multi homines non sine gravi molestiâ spirare queant, non tarnen hic in ipsâ crateris margine
letales illae animantium vitae exhalationes adscendunt, sed paulo longius ab isto mari sulphuris, ubi per
montis latus inter orientem et austrum situm descenditur. Illic per longum spatium solum vulca-
nicum, hie illic tantum aridâ graminis specie tectum, non solum vapores hydro-sulphureticosy
sed etiam tantum gaz acidi carbonici ac præcipuè vapores sulphurosos exhalat, ut plerisque animalibus
quam celerrimè Spiritus intercludatur eaque suffocata inter convulsiones exanimentur. Notandum autem
videtur, hunc locum quasi vallem esse in radicibus unius eorum collium, quibus mare sulphuris,
modo memoratum, cingitur ; ex fissuris autem hujus collis perpetuo stillare aquam acido sulphuroso et
acido sulphurico imprægnatam compluribusque locis confluentem. Hujus autem haustus non minus
quam exhalationes gaziformes, de quibus locutus sum, ceconomiae animali letales esse, verisimile est. Ut
ut est, externa obtegumenta cadaverum quadrupedum atque avium, quæ hic reperiuntur, longé minus
sunt corrupta, quam ossa, quæ corrosa sunt ; insecta autem, quorum plerumque acervi in fissuris
saxorum congesti sunt, sulphure incrustata et parietes saxorum, in quibus nullum vegetationis
cernitur vestigium, sulphure sublimato obducti sunt. Ob cadavera, quæ semper hoc loco inveniuntur,
indigenæ istam plagam Tampat mattie (quod sedem aut domum mortis significat) dixerunt : alii
Kawa mattie (i. e. craterem aut locum declivem vel profundum, aut etiam simpliciter locum mortis),
alii subinde Padjagalang sive Padjagollcmg (i. e. lanienam) appellant. Hominibus in horrendo illo
loco commorantibus minus est periculum quam animalibus, quorum ingens numerus, grato loci
calore invitatus, imprudens in perniciem ruit, quam tristes eorum reliquiae testantur. Ceterum
hominibus hoc Kawa mattie adeuntibus (1) nullum est periculum, modo caveant, ne diutius in eo
commorentur, neve omnino in solo pestem exhalanti recumbant aut quiescant : quin levissimus
vertiginis aut interclusi spiritus sensus debet sufficere, ut quam celerrimè ea loca relinquant.
Ex iis, quæ Sacerdos Muhametanus Abw-Bakkar e vico Trog on Viro Orn. Payen retulit, idem phæ-
nomenon in loco Kawa-manok dicto (i. e. crater aut profunda sedes avium) in jugo, quod a monte
Gunung Guntur ad Gu/nung Papa/ndayang, quorum uterque est ignivomus, extenditur, conspici
apparet. In regione etiam Solonensi agri Regii, in monte La/woe sive Lauhu, complures sunt
speluncæ, quæ ob earn causam diligenter sunt clausæ, in quibus volucres celeriter per convulsiones
{1) Nobilissimns von K issinger, v ir optime méritas de culturâ Coffice, Iniigoferoe et Nicotianoe in agro Preangerano
promovendâ et emendandâ, cnm montem Talagabodas in v iseret, diutius qaam horâ in hoc Kawa matlie commoratus
est neque ullo anxietatis sensu afficiebatar. Sed complures indigenarum, qui eum comitabantur, brevi tempore postquara
in bunc locum descenderant, spiritum sibi intercludi querebantur. Gallinæ, quas secum atlulerant paucis minulis horoe
partibus moriebantur et canis, postquam sex septemve minutis ibi degerat, convulsionibus corripiebatur, sed mox ex eo
loco remotus plané convaluit.
exammanlur. Harum tarnen vaporibus longé alia videtur esse indoles, quam quos in monte Talagabodas
descripsi, quippe qui nullo sulphure admisto, tantum gaz acido carbom'co constant.
Vir de Botanices studio optimè meritus GmiiEura (Archives hot. 1833, p. 282) connexum, quern
huic locorum insalubritati cum Foerschh narratione de arbore Pohon Upas intcrcedere suspicabatur,
jam ante indicavit; et sane multa sunt, quæ faciant, ut hoc verum esse credamus. Sed vel sic tarnen
Foerschius vituperatione non vacat, quod res cum summa negligentia retulerit, tum nimis amplifica-
verit : cujus tarnen rei culpa minus ipsi, quam aliis, quos secutus est auctores, propria est. Videtur
enim quæ de eâ arbore passim in Javâ relata audierat et quæ ipse non bene animadverterat cum
Europæo quodam communicasse, cui narrationem istam vulgo cognitam, ita fabulis exornatam,
debemus.
LEsemmAtuT DE la Tour et maximè Horsfiel» hæc laus debetur, quod primum de utroque veneno
vegetabih, quo incolæ Archipelagi Indici sagittas inficiunt, atque de ratione, quâ paratur et in corpus
agit, vera memoriae prodiderint; quibus mea observata exactè congruunt. Verum longum et a re
alienum foret, in libre botanices magis studio dicato magnum numerüm experimentorum hoc veneno
in animalibus factorum referre atque singula copiosè explicare. Itaque sufficiat hic primum rationem,
quâ succum AnUaris toxicarioe parant indigenæ, exponere : turn summam eorum, quæ ex experimentis
hoc veneno in animalibus institutis colliguntur, referre : ac denique in fine hujus capitis botanicam
singularis hujus arboris descriptionem adjungere.
Succus profundis incisionibus e cortice trunci obtinetur, in cujus vasis lactiferis tam copiosus adest,
ut brevi tempore ex arbore satis magnâ aliquot heminæ colligi possint. Est autem, plerarumque instar
ficuum, lacteus, admodum viscosus, dum effluit parumper spumescens, coloris flavidi, at magis
albidi in arboribus ramisque novellis, qui accedente acre fit luridior, saporis insipidi, amarioris. Hunc
indigenæ calamis arundinis Bambusoe excipiunt, in quibus paulatim aëri expositus in massam Bummo-
sam durescit. Hæc, nisi nimis diu servetur, aquâ calidâ soluta, cum residuum, quod solvi nequit et
rejicitur, præcipitatur, veneno parando æquè benè inservit ac recens succus. Hujus succi fermé sex
vcl octo unciæ in vase fictili sequenti modo parantur. In lapide diligenter contunduntur et triturantur
radices recentes Kontsjor sive Kantsjur (Kaempferioe Galangoe), Ptmgley sive Bangley (Zingiberis
Cassumunar), Nampoh (Aroideoe cujusdam), cepæ et allii, singulorum fere binæ drachmæ, quorum
omnium succus expressus succo AnUaris affunditur. His nonnulli indigenæ alias quasdam subinde addunt
radices aromaticas Scitaminearum, e. gr. Alpinste malaccensis, cet., neque tarnen succum earum
prius exprimunt, sed solummodo subtilissimè contritas in vas infundunt. Tum ferè dimidium unciæ
Piperis nigri in tenuissimum pulverem redacti massæ admiscetur et hæc bacillo dihgenter versatur ;
quo facto semen unicum recentis fructus Capstci fruticosi medio fluido injicitur, quod protinus inde
vehementer effiervescit, ipso semine per minutam horæ partem violenter hue illuc agitato. Hic tumultus
ubi resedit, semen ejicitur, et eâdem piperis copiâ additâ, alterum semen Capsid fruticosi immittitur :
quo facto eadem in fluido cflervescentia et seminis agitatio, minor tarnen quam antea, conspicitur.
Hoc aliquoties eodem modo repetitur, donee nullam amplius agitationem semen illud in fluido excitet
et quietum in superficie remaneât : unde venenum paratum esse apparet. Hoc vero protinus, ut supra
diximus, imbuuntur sagittæ, quæ, veneno siccato, in pharetris ex calamo Bambusoe operculo clausis
asservantur, aut ipsa massa in vasis occlusis, donee eâ opus sit, reeonditur et paulatim durescit.
Nullum tarnen dubium est, quod ex dictis apparet, quin indigenarum alii alio modo hoc venenum
parent, si quidem id diligenter occultant. Hoc etiam varietate coloris magis minusve obscuri, quo in
variis insùlis distinguitur, indicatur. Attamen persuasum mihi est, succum gummosum AnUaris
toxicarioe, etiam nullâ adhibitâ præparatione, haud minus esse letalem. Hinc tarnen diversa videtur
mistura quædam, cui simul venenum ex Strychms timte elicitum affunditur, quâ barbares insulam
Bornéo habitantes, subinde uti suspicor : huic itaque veneno admisto multo major ejus efficaeia
tribuenda foret.
Ex omnibus, quæ de hoc argumento retulimus atque ex innumeris experimentis veneni AnUaris
toxicarioe in animalibus institutis hæc mihi statuere posse videor :
1.) Nulla omnino arboris Pohon Upas vegetantis aut in plantas aut in animalia perniciosa vis est
quippe quæ in densis nemoribus reperiri soleat, omnigenis cincta fruticibus ad truncum ejus adscen-
dentibus, in quo, æque ac in ramis, variis plantis parasiticis obtectis, et aves et mammalia impavidè
desident. Neque minus hujus rei veritati est documento, quod mihi olim in horto botanico Buitenzor-
giano complures harum arborum ex semine producere contigit, quæ brevissimo tempore ad magnam