
m
refert, a qua vero turn laminæ structura perfectiore, tum stichidiis
abunde differt; nec minus structura stichidiorum a plurimis
reliquis abludit; dum enim stichidia compressa plurimorum sæ-
pius duplicem seriem sphærosporarum (utroque nempe latere
costæ unam, h. e. in articulis singulis, utroque latere cellulæ
centralis singulas spbærosporas) fovent, in Pollexfenia stichidia
teretiuscula circumcirca spbærosporas générant, et in articulo
quoque, si hoc loco de articulis loqui liceret, plures.
1. P. PEDICELLATA (Harv. in Hook. Lond. Journ. Vol. I I I .p .V ô V )
fronde eeorticata suhtlabellatim expansa dichotoma aut sub-
pinnata, segmentis linearibus aut obcuneato-oblongis margine
integerrimis, apicibus obtusis.
Pollexfenia pedicellata Harv. 1. c. Ner. austr. p . 22. tah. V! Alg.
Tasm. n:o 4. Mar. Bot. of West. Austr. in Irish. Trans. Vol. X X I I .
p. 537! FI, Tasm. p. 295! Kütz. Sp. Alg. p . 875. Sond. Alg. Muell.
in Linn. 25. p . 697!
Exsicc. Harv. Alg. Austr. n:o 126!
Hab. ad oras occidentales et australes novæ Hollandiæ et
ad Tasmanniam (Harvey!).
Frondes 3 - 4 pollicares, flabellatim in orbem fere expansæ, di-
polychotomæ, segmentis nunc fere linearibus 2—3 lineas latls et quidem
au t su b reg u la rite r dichotomo-fastigiatis aut subpinnatim dispositis,
nunc obcuneatis et apice sub-polychotome subdivisis magis flabel-
lati.s, nunc denique latioribus, unguem latis et magis oblongis, au t
pinnatim au t flabellatim dispositis, omnium marginibns integ e rrimis
apicibusque obtusis, ro tu n d a tis au t tru n c a tis et emarginatis ad divi-
sionem ulte rio rem pronis. Axillæ plerumque latiusculæ, segmentis
supra axillam convergentibus. F ru c tu s per utramque superficiem
dense sparsi. Substantia tenne membranacea, chartæ adhærens. Color
e roseo-purpureus.
Parenchyma duabus cellularum seriebus constat, in te r quas venæ
in superiore parte distantiores, in inferiore numerosiores et magis adproximatæ
ex cu rru n t. Nullum stra ti corticalis vestigium.
Formæ hujus ad su n t plures, non parum adspectu dissimiles; una
su b reg u la rite r dichotomo-fastigiata, eadem forsan quæ a Harvej'" nomine
angustatae quondam designata fu e rit; alia subflabellatim polychotoma,
nomine Poll, multipartitoe a Harvey olim insc ripta; alia segmentis
linearibus pinnatim dispositis; alia denique (senilis) segmentis latioribus
margineque subinæqualibus inferne pinnatim dispositis, superne
dichotomis. Hæc autem omnia intermediis conlluere v identur.
Speeies inqvirendoe.
2. P. LACINIATA (Harv. in Hook, Ljond. Journ. Vol. I I I . p. 432)
’ fronde flabelliformi basi cuneata in segmentis lineari-
cunealis jialmato-multifidis profunde fissa., margine lacerodentato
sinubus obtusis, apicibus laceratis, ceramidiis sessilibus
intramargiiialibus.’’
Pollexfenia laclniala Harv. l. c. Ner. Austr. p . 22 tah. VI! Kütz.
Sp. p . 875.
Hab. ad Cap. b. Spei (Harvey).
Fronde s cæspitosæ, 6—7 pollicares, basi angustæ, in latitudinem
scmipollicarem sensim dilatatæ, ambitu flabellata?, dichotomo-pinnato-
divisæ, segmentis linearibus erecto-patentibus conformiter divisis. Axillæ
rotundatæ. Keramidia depresso-ovata aut mamillæformia. Stichidia
non observata. Color-coccineo-iridescens, exsiccatione obscurior. Chartæ
adhivret. Ita fere H arvej'; mihi ignota.
P. TENELLA (Kütz. Sp. p . 875) phyllomate 1—2 pollicari tener-
riine membranaceo, snbpalmatim fisso, lobis apice proliferis,
prolificationibus dichotomis, basi attenuatis, segmentis
dilatatis apice late rotundatis vel emarginatis, carpocloniis
in disco et margine laxè sparsis. Color roseo-coccineus.
Hab. ad Ins. Falkland (Hooker) — Ita Kiitzing; mihi
ignota.
Speeies exclusa.
P o L L E X F . C A R T IL A G IN E A (Haì'v. ct Grcv. in Harv. Ner. Austr. p .
2 3 ) quæcumque sit, certe Rhodomeleis non adnumeranda
mihi videtur. Sporophylla, in fragmente mihi benevole
communicato, plantam Delesserieam indicare videntur; sunt
plana obovato-rotunda, inarticulata, spbærosporas in sorum
collectas, nempe in disco sine ordine dispositas, triangule
divisas, foventia; oriuntur sphærosporæ in cellulis majoribus
infra stratum corticale utriusque paginæ dispositis. In
fronde stratum interius, cellulis paulo majoribus et rotun-
dioribus, atque exterius, cellulis quadraticis fere e regione
positis et superlìciem versus radiatis contextum, dignoscere
credidi. Quæ omnia magis plantam Delesserieis affinem,
Botryoglosso forsan proximam, spectare mihi videntur.
IV. ' . 56
; .
'ii' ■