lì ' I
í :
ìli
iM !f
m ellis anastomosantibus continuata aut ipsa subconfluenti a, po-
ly sip h on ea , intra stratum corticale sphærosporas in siphonibus
pericentralibus circumcirca evolutas, zonas transversales superpositas
formantes, triangule divisas foventia. Antheridia in ramulis
veli liberis provenientia, p ed ic e llo suffulta, ovalia granulis
foeta in Th. terete observavit Harvey. (Phyc. austr. tab. GXCI.
fig- 5).
Quale genus in te llig o Claudeæ propinquum mihi videtur, ut
hoc jam Symbolas meas scribens suspicatus sum. D ecaisne
Thuretiam desc ribens, hane a Claudea removendam e t Rhodo-
p le x iæ adproximandam e sse statuit. Kiitzing Dictyurum et Thuretiam
suis Callithamnieis, e t quidem inter Halophlegma et Da-
syphilam dispositas, retulit. Harvey contra, Thuretiam ut D ic tyurum
Rhod om e le is adnumeravit. Fructus quoque c erte sunt
Rhodome learum, siv e stichidia, siv e cystocarpia respicias.
D e limitibus gene r is forsan dubia alicui maneaut. Thuretia
quercifolia, a D e ca isn e descripta, a Dictyuro Boryano multis
c erte distat, si habitum respicias et formam foliorum, quæ o ffert
e x im ie evoluta. Sin Thuretiam teretem bene g en e r i retu-
le r it Harvey, quod mihi nullomodo dubium adparet, hæc fere
longius a Thuretia quercifolia distat quam ipsa sp e e ie s typica
D ic tyu r i; S p e e ie s alia, quam ip se Dictyuro retuli, e x India o c cidentali
orta, Th. tereti iterum proxima. Connectuntur hoc
modo omnes, e t non nisi invita natura in diversa distrahuntur
genera. E x forma v e li reticulati gen e ra distingue re non lic e t,
n isi tertium genus Th. tereti e t D. occidentali condere volueris.
V en is polysip h on e is Dictyurus purpurascens e t Thuretia quercifolia
ab aliis recedu n t; at in pluribus Rhodomelearum gene r i-
bus sp e e ie s analoga diflerentia diversæ adsunt, (P o ly sip h on ia
b yssoides, Bostrychiæ Sp. plures, ramorum parte superiore mo-
nosiphonea in sign e s) quas non majori injuria ab illarum con generibus
distraheres. V enæ polysipboneæ ita conspicuæ Thu-
r etiæ qüercifoliæ, v e lu t minus adparentes Dictyuri superne in
iila monosiphonea solvuntur; in aliis spec iebus v en is analogi ramuli
sunt a basi monosiphone i, quamdiu sté r ile s; stichidiiferi
hi quoque p o ly sip h on e i evadunt.
m
R hodomeleæ. 1 2 4 3
SPE C IE S D ISPO N U N TU R :
* F ronde teretiuscula retículo circumcirca effuso conformi, toto
f il i s monosiphoneis constituto, vela ta (C a lid ic tyo n m ih i).
1. D. O C C ID EN TA L IS J . A g.
2 . D. T E K E S H a r v .
** Fro n d e lam m is su b h o rizo n ta lite r exp a n sis su r sum concavis,
marginibusque adscendentibus cum superioribus confluentibus
saccatis, v e la ta ; venis p o lysip h o n e is p e r lam in a s ex-
currentibus. (D ic ty u ru s , B o r y ) .
3. D. PURPURASCENS BorY.
*** Fronde in lam in a s verticales la ciniato-pinnatifidas p a r a llele
venosas fo liifo rm e s exp a n sa ; venis velo in clu sis p o l y siphoneis.
(T h u r e tia Decs.)
4. D . QUERCiFOLiüs D ecs.
1. D. OCCIDENTALIS (J. Ag. Alg. Liebm. n:o 29) frondis parce
ramosæ ramis sparsis inferne nudiusculis superne v e la tis
oblongis, ve lo ramellis a rachide alterne exeuntibus in v icem
in reticulum circumcirca ambiens irregularius conjunctis,
sterilibus a basi monosiphoneis, constituto, a reolis rotundatis
pertusis v ix distinctum ordinem servantibus.
Dictyurus occidentalis J. Ag. l. c. Kütz. Sp. p. 673 !
Hab. in sinu Mexicano ad oras Vera Cruz (L iebm an!)
Specimina vidi 2—3 pollicaria, stipite gracili setam parum superante
u ltra pollicari, inferne pilosiilo au t glabrescente, superne in ra mos
numerosos iterum ramosos abeunte. Pars ramorum velata pollicaris
longitudine, pennam scriptoriam crassitie non æquans, ambitu
fere oblonga. Velum constitu itu r ramellis a rachide suba lte rne exeuntibus,
basi invicem discretis, mox ramellis quoquoversum directis et
anastomosibus cum vicinis junctis, in reticulum circumcirca ambiens
nullo ordine distinguendo confluentibus; ramellis hic illic paulo extra
Velum prominulis, hoc extus au t productiim au t contractum adparet.
Ramuli ramellique omnes velum constituentes su n t monosiphonei,
a rticuhs diametro circiter æqualibus, areolas pertusas rotundatas,
nullo adparenti ordine dispositas, ambientes. Rachis corticata trans-’
verse secta mo nstrat siphones pauciores (subdivisione forsan numero
variantes; plerumque 6 numerare credidi). Substantia spongiosa. Color
plantæ madefactæ, sæpe sordibus infestate, purpurascens.
Areschoug (Act. Soc. Sc. Upsal. I I I . Vol. I. p . 356) speciem et
immo novum geniis, Holonema, in stitu it plantæ ad Vera Cruz a Lieb-
manno lectæ, quam Dictyuro occidentali identicam conjecissem, suadente
loco natali, nisi nimium revera ablio rre re t descriptio data ab iis