dasyphyllam et affines adnumerans, Carpocaulon conservavi!,
atque Ch. tenuissimam inter Alsidia, quæ diversa quoque familia
a Ch. dasyphylla separantur, enumeravit. Chondriæ nomen,
nimium his omnibus mutationibus ambiguum, forsan optime
omnino evitandum fuisset; quum vero a Harveyo iterum
novo sensu fuerit propositum, paulisper mutatura hoc loco adoptavi.
Structura frondis Chondriopsis e t a Laurencia et a Lomentariis
recedit; diversitatem generum et rationes cur Chondriop-
sidem ad Rhodomeleas transferendum putavi, jam supra pag.
742 indicavi. Inter Rhodomeleas dignoscatur genus habitu et
evolutionis norma, fronde externe inarticulata, sphærosporarum
denique in ramulis vix transmutatis situ; a plurimis insuper
cellulis pericentralibus pluribus ejusdem articuli prægnantibus,
quo fit ut sphærosporæ circumcirca evolutæ per series plures
longitudinales disponantur (si quidem de seriebus longitudinalibus
hoc loco loqui liceat).
A . genere, quale illud hodie intelligo, species quasdam, a
Harvey in ultimis operibus introduetas, removendas censeo.
Chondria opuntioides nimirum, ejusque affines, et structura
diversa et sphærosporis sparsis, in cellulis infracorticalibus nidulantibus,
ad genus Lomentariæ (supra p. 724), seu quale mutatis
limitibus hodie G-astroclonium nominandum putarem, refe-
rendæ videntur. Chondria corynephora Harv., quæ ramifica-
tionis norma et ramulorum adspectu multa habet Chondriæ dasyphyllæ,
speciem tamen longe diversam considerare propen-
sus sum.
SPECIES DISPONANTUR:
* C e llu lis c o r tic a lib u s g ra n u lifo rm ib u s , nempe b r e v is s im is d ia m
e tro suo p a r u m lon g io ribu s.
f r am u lis u trin qu e a tten u a tis .
1. Ch. B o b ïa n a .
2. Cn. LITTOHALIS.
3. Ch. a t e o p c e p u r b a .
4. Ch. c a p e n s is .
f f r am u lis c la v a tis .
5. Ch. RIPARIA.
6. Ch. s e c u n d a t a .
** C e llu lis c o r tic a lib u s secus su p e rfic iem e lon g a tis, a d u ltio r ib u s
d iam e tro suo p lu r ie s longioribus.
f r am u lis u trin qu e a tten u a tis .
7. Ch. t e n u i s s im a .
8 . Ch. s t e io l a t a .
f f r am u lis o b tu sis p lu s m in u s c la v a tis .
9. Ch. d iv e r g e n s .
10. Ch. c o e r u l e s c e k s .
11. Ch. H a r v e y a n a .
12. Ch. d a s y p h y l l a .
I . C h . B o r y a x a (Benot, mscr.) frondis parce ramosæ ramis vagis
sursum attenuatis (nudiusculis aut per totam longitudinem)
sparsim virgatis, ramulis patentibus subclavatis utrinque
attenuatis, junioribus singulis a foveola superflciei egredientibus,
adultioribus stichidiisque dense fasciculatis toruloso-
inæqualibus sæpe curvis, cellulis corticalibus granuliformibus
diametro suo parum longioï’ibus.
Laurencia Boryana De Notarié mscr. ! J. Ag. Aig. Med. p. 113 !
Gigartina denudata Borg. Exp . Moree. n:o 1463 (fid. Denotar.) !
Carpocaulon mediterraueum Kütó. Phycol. gen. p. 436. tab. 57
I I . eximie! Sp. Alg. p. 852!
Hab. in mari mediterraneo ad littora Galloprovinciæ et
Italiæ superioris.
Fronde s in crusta calcarea cæspitosæ, plexu fibrarum radicalium
stip a te , denso agmine assurgentes, 2 - 3 pollicares au t ra ro longiores,
recentes nunc crassitiem pennæ columbinæ æquantes, exsiccatione valde
contractæ, et cartilagineæ, inferne plerumque per spatium nudiusculæ,
dein ramis pollicaribus se squipollicaribusque plerumque simplicibus
erecto-patentibus obsitæ. Rami basi vix angustiores, versus apicem
longe a ttenuati, juveniles et seniles denudati, adultiore s et stichidiiferi
ramulis per totam longitudinem virgati. Ramuli initio ex foveolis
rachidis subtorulosæ singuli provenientes, sensim ex eodem pnncto tune
subprominulo p lures fasciculati, exteriores sæpe incurvi, plurimi ru-
guloso-inæquales, flexi aut pariim stricti, 1—2 lineas longi, u trin q u e
attenuati, nunc (ad u ltio re s) basi longius apice brevius, nunc fere æque
a ttenuati, fertiles sphærosporis a basi versus apicem sensim evolutis
ma turescentibus et deciduis, circumcirca et in singulis articulis plii-
rib u s nidulantibus, instructi. Cellulas 5, centralem ciiigeiites, in ramis
junioribus, intermixtis tenuioribus in caulibus minus distmctas vidi ;
corticales cellulæ su bve rticaliter elongatæ, a superficie visæ puncta
fere re fe runt.
H
.■'fI
f ■!