7 0 2 W rangei.ieæ . W ran g e lia . W rangelieæ. , 7 0 3
censeantiir. Nucleus et in Ceramieis et Wrangelieis quidem nudus,
sed structura nuclei valdo diversa. Favella; Ceramiearum a favellis
Cryplonemearura in eo tantum differunt quod illæ nudæ, liæ vero
ambientibus cellulis frondis obtectæ sunt. Eodem modo cystocarpium
Wrangeliæ cum nucleo Bonnemaisoniæ ad unguem convenit; dilfe-
runt tantum in eo quod illud nudum, lue vero intra pericarpium
receptus est. Ut itaque Ceramieæ et Spyridieæ in suis seriebus
ordinem ducant et per gradus in frondes coraplicatiores et quasi
perfectiores Cryptonemearum et Rliodymeniearum abeant; ita alia
Floridearum series, a Wrangelieis oriens, formas sensim perfectiores
Bonnemaisoniæ et Laurenciæ attingi!. — Rliodomeleæ, ex quibus
nonnulliB articulatæ, a Wrangelieis differunt turn fronde polysiphonia
tum nucleo cystocarpii intra pericarpium recepto, structura cæterum
utriusque nuclei non absimili. Frondnm polysipboniam Rliodome-
learum quod attinet, observasse lubet lianc cum fronde corticata
Wrangeliæ non bene comparar!; oriuntur enim diverso modo. Illa
jam in juvenili adest et una cum fronde novella et sursum crescente
formatur; hæc fliis a ramis decurrentibus, frondem jam for-
matam posterius cooperientibus, constituitur.
Sunt forsan qui statuant, familias bas omnes non analogas sed
vere affines esse considerandas. Quod vero si concederetur, Polysi-
phonias quoque cum illis conjungi oporteret. Nec enim hæ structura
frondis magis differunt quam Callitbamnieoe a Ceramieis, nec spbæ-
rosporæ inclusæ magis distinctionem Polysipboniarum quam Cera-
miorum, quorum nonnullæ species hoc respectu quoque a reliquis
abludunt, urgere videntur; nec denique structura cystocarpii Poly-
siphoniæ magis a reliquis differt quam Wrangeliæ, cujus gemmidia
cum iis Polysiphoniæ conveniunt, aut Spyridiæ, cujus pericarpium
ut illud Polysiphoniæ strato cellularum peculiari constat. Est vero
Polysiphoniæ cum Rhodomelois ita evidentissima affinitas, ut, quan-
tumcumque alio respectu différant systemata recentiora, illam tamen
omnia facile agnoscant. Quæ cum ita sint, sequi putarem Polysi-
phoniam non vinculis affinitatis cum Ceramieis conjungi, sed utrasque
tantum analogas esse considerandas et quasi in eodem evolutionis
stati! positas. Qua vero catione a cæteris Ceramieis distinctæ fuerint
Polysiphoniæ, eadem et Spyridias et Wrangelias a cæteris esso re-
movendas, jure meo statuero videor.
Familia Wrangeliearum duobus generibus hodie tantum constituitur,
quæ an jure consociata fuerint, forsan dubium videatur.
Nec de hoc disputare in animo est; Naccaria enim non ita omnibus
numeris cognita ut de alfinitate quid certi stalliere audcaimis.
Gelidium et Naccariam in eandem seriera forsan melius conjunxit
Ruprecht (Si/si. d. Rhodoph. in lab.)
e x VI- AYRANGELIA Àg. Sp. Alg. IL p. 136. J. Ag. Symb.
p. 37. Alg. med. p. 78. Endl. Gen. Plant. Suppl. III. p. 33.
Harv. Phyc. Erit. tab. XXVII. Kütz. sp. p. 664. Ceramii
Grilfithsiæ et Callithamnii sp. Auct.
Frons flliformis pinnatim ramosa, articolata, monosiphonia, nuda
aut corticata, verticillisque ramellorum ad genicula ornata.
Cy stocarpia apice ramuli terminalia, ramellis supremis invo-
lucrata, gemmidiis pyriformibus radialim dispositis, singulis
sacculo hyalino conformi pedicollato inclusis, constantia. Sphæ-
rosporae morphosi ramuli formate, interiore latore ramellorum
juxta basin sessiles, sphæricæ, triangule divisæ.
Frondes in nonnullis speciebus articulatæ et omnino ecorticatæ,
in aliis inferne corticatæ superne nudæ, aut immo ad apicem usqiie
strato cellularum rectangularium tectæ, ramellisque initio geminis
oppositis, demum plurimis verticillatis, ad geniculum quodque ornate.
Verticilli apice adproximati, frondium apices omnes coma
aut penicillo ramellorum ornant; ut vero frons excrescit, separantur
invicem verticilli inferiores, novis penicillis apices ornantibus. Ver-
ticillorum ramelli magnitudine ut plurimiim inæquales, alii majores,
alii minores; majores plerumque unilaterales, in verticillis proximis
alterni, sensim in ramos evolvuntur; minores obliterantur; rami
itaque omnes evolutione ramellorum orti, semper revera laterales^
sive oppositi, sive alterni, deraum vero prolongati, apparenter di-
chotomi sæpe evadunt. Ramelli itaque in planta adulta sensim
obliterantur (novis aliquando provenientibus?}; constant plerumque
filis tenuissimis articulatis, in nonnullis speciebus furcatis dichoto-
misve, in aliis pinnatis. Stratum corticale oritur filis, a ramellis
deorsum evolutis, articulatis, intra membranam externam fili primarii
decurrentibus; in parte plante superiore, in qua fila panca,
gemina aut quaterna, discerncnda sunt, articuli filorum cellulas regulares
rectangulares æmulantur; in inferiore parte fila densius stipata
ollerunt stratum cellularum subcontiguum ; in caule ramisque
primariis cellute irregulares dispositione et forma obveniunt.
Organa fructificationis triplicis generis obsérvala: cystocarpia,
sphærosporæ et antberidia. Cystocarpia in ramulo terminalia (in
una specie sec. Harvey lateralia), ramellis elongatis ambientibus in-
46*