
;
:
Substantia admodum firma. Color plantæ fere Cer. ru b ri v u lg a ris;
exsiccatcT sordidus. Cellulæ corticales fere Ch. tenuissimæ.
Habitu a congeneribus maximopere abludens, Hypn. museifonnem
lure potius referens, cæspite intrica to, ramificatione divaricata et ra mulis
plurimis ángulo fere recto egredientibus, u trin q u e parum a tte nuatis.
Si quodam ju re F. muscoidein Wulfenii ad F. tenuissimum
re tu le ru n t, nostram sub nomine intellectam voliiisse Wulfenium credere
propensus sum; saltem descriptio data in nostram non male
cadit. A C. Agardh ad Venetiam lecta, v a rietatis loco ad Ch. ten u issimam
refe rebatur. A Harvejr, cujus jilanlam tamen non vidi, Ch.
dasyphylla'. forma habita fuit. Mihi neutrius formam esse posse, quum
habitus et ramificatio diversissima, tum præcipue substantia multo firmior,
quam a loco natali pendere vix mihi persuadeam, monuerunt.
Ch. divergens madefacta diu et teuax co n se rv a tu r; et Ch. tenuissima
et Ch. dasyphylla facilius solvuntur, au t saltem admodum fragiles rum-
p u n tu r facillime.
10. Ch. c o e r h l e s c e n s ( Crouan mscr.) frondis atropurpureæ pyramidatim
ramosæ ramis vagis elongatis sparse virgatis,
ramulis elongatis longissimeque clavatis ourvis flaooidisve
ereotiusculis patentioribusque, fertilibus conformibus a medio
et infra spbærosporas gerentibus, k e r am id iis...............
cellulis corticalibus lineas abbreviatas concatenatas referentibus.
Laurencia cærulescens Crouan in Alg. Finist. n:o 282!
L. dasyphylla var. Lloyd. Alg. n:o 189!
Hab. in oceano atlantico ad littus Galliæ (Crouan!).
Fro n s est 3—4 pollicaris, crassitie pennam passerinam non æquans
a basi ad apicem vix conspicue attenuata, ramis conformibus sparsis
decomposita, ramulisque elongatis magis quam in proximis speciebus
e re c tis, Chordariam flagelliformem adspectu quodammodo referens.
Ramuli p lurimi curvati au t flaccidi, inferiores pollicares, superiores
semipollicares, basi eximie attenuati, dein cylindracei, apice truncati.
In his spbærosporas vidi, turn in p a rte superiore densiores, tum infra
medium descendentes at sparsiores. Sub lente cellulæ superficiales
sat elongatæ et diametro plurie s longiores.
Forma hæc, adspectu a vulgari Ch. dasyphylla admodum abludens^
u lte riu s observanda. Color obscure p u rpureus Ch. a tro p u rp u reæ et
Ch. ripariæ, a t cliaracteres neutrius. Ch. dasyphyllæ characteribus
proxima , adspectu dissimilis.
11. C h . H a r v e y a n a (J. Ag. mscr.) frondis pyramidatim decompositæ
ramis subgeminatis plerumque distractis elongatis
per totam longitudinem virgatis, ramulis anguste clavatis,
stiohidiis . . . ., keramidiis secus ramos minores racemosis
brevissime pedicellatis urceolato-ovatis, cellulis corticalibus
ramorum lineas elongatas concatenatas referentibus.
Chondria dasyphylla (partim) Harv. Fl. Tasm. p. 297!!
Hab. ad oras Tasmanniæ (Harvey!).
Plurimis quidern Ch. dasyphyllam re fe rt et a Harvey, qui plan tam
vivam vidit, sine iiæsitationis signo ad illam speciem relata. Qua-
lia autem keramidia in specie Tasmanica occurrunt, ta lia in specie
Europæa non vidi. Sunt nimirum in Ch. dasyphylla in ramulis clavatis
infra apicem sessilia, singula au t pauca adproximata, subgloboso-
ovata; in specie Tasmanica ipse ramulus, in quo evolvitur keramidium,
in pedicellum brevein transmu ta tn r, quo fit u t keramidium non in
ramulo sessile sed in ramo pedicellatum o c c u rrit; ramulus transfor-
matus sæpe sub forma calcaris m inuti sub keramidio obse rvatur. Ip sum
keramidium est, ratione h ab ita ad ramum, multo majus et forma
magis ovata insigne. Ipsa plan ta vid e tu r minus gelatinosa, intensius
p urpurea , et specimina a me visa magnitudine insignia, p luripedalia at
plurimis formis Ch. dasyphyllæ angustiora. E forma elongata forsan
pendeat, quod tamen dubito, cellulas corticales esse angustiores
et magis elongatas, unde superficies concatena to-striata adparet.
His ductus, et nimium distinguere, quam diversa conjungere,
præferens, non tamen sine hæsitatione, formam u t speciem diversam
propono. Chondriam dasyphyllam multis variare scio; o riu n tu r vero
illius formæ præcipuæ au t contractione au t elongatione partium, accedente
quadam formæ diversitate ramulorum. Differentiæ Ch. Har-
veyanæ aliud spectant, u t mihi ad p a ru it; u t CH. capensem ita Ch.
Harveyanam analogam a t diversam speciem suspicor.
12. Oh. d a s y p h y l l a (Woodw. in L in n . Tr. I L p . 239) frondis
pyramidatim deoompositæ ramis subgeminatis fasoiculatisve
elongatis per totam longitudinem virgatis, ramulis oblongo-
obovatis clavatisve, stichidiis ramuliformibus, keramidiis infra
apicem ramulorum singulis paucisve globoso-ovatis, cellulis
corticalibus lineas abbreviatas concatenatas referentibus.
Fucus dasyphyllus Woodw. l. c. tah. 23. fig. 1—3. Engl. Hot. tah.
847. Turn. Hist. Fuc. tah. 22!
Chondria dasyphylla Ag. Sp. Alg. p. 350 et Syst. p. 205! Harv.
Ner. Bor. Am. p . 20! Mar. Bot. of West. Austr. p. 539!
Laurencia dasyphylla Grev. Alg. Brit. p. 112. tab. 14. fig. 13 17.
J. Ag. Alg. Med. p. 113. Harv. Man. p. 70 et Phyc. Brit. tab. CLII!
Mont. Algier p. 95. Kiitz. Sp. Alg. p. 853 !
Gigartina dasyphylla Lamour.
Exsicc. WyaU. Alg. Danm. n:o 71! Desmaz. PI. crypt. n:o 2112.
■i !1