
' if.
p , è
A
Mí (Ih
secta adparet, cellulas has esse per duas series, ab uno ad alterum
marginem excurrentes, cellulis utriusque seriei alternantibus, dispositas,
extus nullis cellulis minoribus te c ta s ; frons itaque strato corticali
caret. Si a superficie frondem inspexcris, zonas duplicis generis videre
crederes, nempe cellulis longioribus constitutas cum aliis, quarum cellulæ
breviores, a lte rn an te s; hoc autem tantum ad p a ren te r; cellulæ
enim unius paginæ, supra cellulas. alte riu s paulisper eminent, h. e.
zonæ unius paginæ non omnino e regione positæ sint alterius. Pars
minuta cellulæ supereminentis, per frondem pellucidam inspecta, zona-
rum breviorum speciem falsam producit. In inedia fronde in tra cellulas,
quæ zonas efficiunt, sensim o ritu r series frondi parallela cellularum,
quæ tubo centrali Polysiphoniæ analogæ considerandæ sunt;
sunt exterioribus angustiores, ipsius costæ spatium, sed in lamina,
occupantes. Costa in juvenili fronde, a superficie inspecta, cellulis
paulo angustioribus et densioribus constare adparet; cellulæ istæ sensim
numero au g en tu r et stratum corticale supra primarias efficiunt;
costa hoc modo in fronde senili utrin q u e eximie prominula, evolutione
stra ti corticalis, quod in ipsa lamina desideratur, o ritu r. Venæ transversales
nullæ conspicuæ; divisione in te rstitio rum paulo in tra marginem,
et novis interjectis cellulis, dentes sensim costa longitudinali instructi
adparent.
Brevi diagnosi in Systemate Algarum indicata, sub novo nomine
a Haivey descripta fuit et ad genus Dslesseriæ relata. In Sjunbolis
speciem Harveyanam ad Amansiam, ju x ta Am. glomeratam, retuli, at
locorum natalium distantia inductus utram q u e spedem seorsim enumeravi.
Comparatis hodie pluribus speciminibus nullam differentiam
invenire valui.
In opere: Class, des Algues, tum quoque in anteriore (Pl. de
l’Arab.) Rytiphlæam undulatam memoravit Decaisne, cui synonym.
Am. glomerata var. Ag. adscribitur. Q,uid sit hæc, mihi la te t; nec descriptam
esse novi.
2 . A. MULTIFIDA (Lamour. Journ. PMl. n:o 20, ISOOji. 3 3 2 ) fronde
eeorticata lineari, inferne valide costata, pinnatim subdivisa
e t prolificationibus a costa emergentibus sparsis ramosa,
margine alterne serrato-pinnata, pinnis pinnulisque apice
incurvis linearibus in stichidia linearia involuta transmutatis.
Amansia multifida Lamour. l. e. tab. 6 fig. C. D. E ! Ag. Sp. Alg.
I. p. 192. Syst. p. 247! Harv. Ner. Bor. Amer. p . 13!
Odonthalia multifida Endl. Gen. Suppl. I I I . p. 47.
Epineuron? multifidum Kütz. Sp. p. 848!
? F ucus lineatus Turn. Hist. Eue. tab. 201!
? Epineuron lineatum Hook, et Harv. Alg. Nov. Zel. in Hook. Lond.
Journ. I V p . 532! Harv. Ner. Austr. p. 27! Kütz. Sp. p. 848!
Hab. in .oceano atlantico ad oras Americæ calidioris; ad
Key W e s t (Harvey!), insulas Indiæ o c cidentalis (Mertens! Duperrey!
Duchassaing!) ad Bahiam (Salzman!) et Pernambuco
(Hb. B in d e r !); cæterum forte ad oras N ovæ Zelandiæ (Banks.)?
F lau ta 3 — 4 pollicaris cæspitosa, stipite teretiusculo, pennam passerinam
æquante suffulta, disco radicali affixa. Frondes 1—2 pollica-
1 — 2 lineas latæ, lineares utrin q u e leviter attenuatæ, nunc apice
incurvo obtusiores, margine se rrato-dentatæ et dentibus in pinnas sensim
excrescentibus pinnatim subdivisæ, 2—3 pinnatæ. Costa frondem
percurrit, apice parum perspicua, deorsum sensim incrassata, inferne
denique in stipitem alatiim au t lamina detersa teretiusculum abiens.
Prolifìcationes præcipue ab inferiore p a rte costæ et ramorum stipitis
provenientes, bic illic densiores, frondem r-eddunt irreg u la riu s ramosam.
Apices pinnarum pinnularumque eximie incurvi lineares, demum
fructiferi; stichidia conformia, a superiore p arte p innularum formata,
duplicem seriem sphærosporarum foventia; antheridia ex teriore latere
pinnulæ incurvatæ seriata, lineam laminæ mediam occupantia, obovato-
globosa stipitata, in nostris vix matura, nempe adhuc corpuscula majora
et pauca foventia. — Substantia membranacea tenaci, chartæ non
adhæret. Color roseus.
Stru c tu ra cum Am. glomerata ita convenit, u t quæcumque de ea
diximus fere æque de Am. multifida valeant. Huic quoque maxime
propinqua, differt fronde pinnatim subdivisa, nec tantum prolificationibus
ramosa, atque rachide magis lineari. Dentes proprii vix adsunt, si
quidem omnes in pinnas excrescere tendunt.
Harvey de Algis Novæ Zelandiæ scribens, Fucum lineatum Tur-
neri ad Amansiam multifidam nullo modo pertin e re contendit, quin
immo ilium a genere separans, ad E pineuron siium tran stu lit. Equidem
ipse quoque deseriptionem T urnerianam perlegi et iconem comparavi,
at nihil vidi, si locum natalem diversum et colorem excipiam,
quod mihi diversam speciem, multo minus aliud genus indicaret. Specimine
autem nullo a me observato, contendere haud audeam, speciem
diversam hoc loco non latere.
3. A. M AMILLAEIS (Lamouf. mscr.) fronde eeorticata, lineari in ferne
costata dichotome (an pinnatim?) subdivisa, margine
denticulis minutis rectiusculis ciliata, stichidiis in utraque
pagina infra apices co lle c tis, a venis in v ie in ia costæ pro-
lificantibiis lanceolato-oblongis apice lev ite r incurvis.
Amansia mamillaris Lamour. in Hb. Ag.! Ag. Sp. Alg. I. p. 193.
Syst. p. 247! Kütz. Sp. p. 883!
Hab. in oceano Australiam alluente (Hb. Lamouroux!).
Fragmentum, quod vidi, est vix bipollicare, 3 lineas latum, in segmenta
pauca subdivisum, quæ in nostra fere dichotome, in planta ma-
|.i
, f
è
1 , 1
( !■
f i
i i .l i
f: