flabellatis intra marginem grosse dentatum lobatumqiie
fenestratis, frondis parte contigua vage areolata fenestra
multo longiore, areolis fenestroe subrectangularibus, trabeculis
longitudinalibus dorso dilatatis, latere membranaceis,
transversalibus fliiformibus, accessoriis numerosis, sphærosporis
minutis in trabeculæ latere subirregulariter dispositis.
Martensia fragilis Harv. l. c. Ceyl. Alg. eæsicc. n:o 5!
Hab. in oceano Indico ad oras Ceylonoe (Harvey!).
Ad M. elegantem to ta stru c tu ra hæc adeo accedit, ut de diversitate
specifica liceat dubitare. In stru c tu ra partis fenestratæ et dispositione
sphærosporarum nullam differentiam detegere valui. Frons
autem M. fragilis est quoque adulta di-polychotoma, segmentis supremis
flabellatis, vix unguem la titu d in e superantibus, fenestrata parte
vix 2 lineas longitudine superante, et hoc modo multo minorem p a rtem
totius frondis circiter pollicem longæ, constituente. Margo pro
ratio n e plantæ firmior et grossius d en ta tu s; quod tamen in increscente
fronde M. elegantis nunc quoque videre licet. In substantia frondis
differentiam, ipso nomine indicatam, auctor speciei memorat, quam
vero ex planta exsiccata eruere non licet. Cæspites quoque, Harveyo
observante, eximie rosu la ti formam Melobesiæ agariciformis refe rentes ;
frondes innumeræ faciebus invicem ad mediam partem ita cohærentes,
u t nonnisi d ila c e ra te separentur.
Differentias, quæ a forma cæspitis derivantur, in diagnosi speciei
introduc ere nolui, quum specimina undis circumjecta potissimum in dicare
mihi v identur. Specimina collecta cum undis rejecta fuisse, quoque
memoravit auctor. Hoc modo differentias sta tum quendam peculia-
rem speciminum, potius quam differentiam specificam indigitare, conjicere
liceret.
5. M. D E N T IC U L A T A (Harv. in Mar. Bot. o f W e st austr. n:o 45)
frondis subsessilis flabellatim expansæ di-polychotomæ segmentis
inferioribus linearibus contiguis, superioribus sub-
flabellatis intra marginem dense denticulatum lobatumque
iterato-fenestratis, segmentorum parte contigua vage areolata
demum fenestra breviore, areolis fenestræ subrectangularibus,
trabeculis longitudinalibus dorso acutiusculis latere
membranaceis, transversalibus conformibus, accessoriis sub-
nullis, sphærosporis in trabeculæ latere subuniseriatis.
Martensia dentieulata Harv. l. c. in Trans. Irish. Acad. Vol. X X I I .
p. 537! Phyc. austr. tah. C X X V II!
Exsicc. Harv. Austr. Alg. n:o 112!
Hab. ad oras novæ Hollandiæ austro-occidentales (Harvey !).
Frondes juniore s Nitophyllum ocellatum referentes, tenue membranaceæ,
pluries dichotomæ, lineares ro tu n d a to -tru n c a te , margine u n d
u la te , superiores sensim magis cunéate, ita ut frons to ta flabellatim
expansa evadit, longitudine circiter pollicari extensa, singulis segmentis
vix unguem supe rantibus la titu d in e . Segmenta ad u ltio ra in tra
marginem fenestrata, fenestra sæpe contiguam partem ejusdem segmenti
longitudine supe ran te ; margo supra fenestram dense denticulatus sensim
in lobos producitur, suo ordine fenestratos; quo modo in fronde
lob a ta fenestræ plures superpositæ interjectis partibus contiguis separan
tu r. Fenestræ stériles areolis rectangularibus • pertusæ, fertiles
areolis angustioribus et membrana conjunctis coecæ; trabeculæ longitudinales
dorso paginana spectante parum d ila ta te , unica fere constant
cellularum serie, laterum membrana 8 - 1 2 offerente; transversales
trabeculæ conformes, paucis filiformibus, accessoriæ fere nullæ.
Sphærosporæ ratione magnitudinis frondium magnæ, secus la te ra areola
rum fenestræ singulis fere seriebus dispositæ, nunc dorso ita vicinæ
u t ipsum occupare videantur. Substantia tenuis membranacea; tran sversa
sectione pa rtis inferioris adparet, cellulas u triusque paginæ areo-
latas, stratique inte rio ris cellulas consimiles singula aut duplici serie
dispositas esse, omnes æque magnas et e regione positas.
Ramificatione, magnitudine et adspectu M. dentieulata ad M. fra-
gilem proxime accedit; diversa vid e tu r margine lobos novos generante
et fenestris p luribus supe rpositis; tum trabeculis fere nullis accessoriis,
et sphærosporis majoribus, fere regulare s series in trabeculis longitudinalibus
constituentibus.
Observante Harvey, est recens viridi-purpurea et iridescens, nec
ita ac M. fragilis in cæspites globosos conjuncta. Keramidia in fenestra
ta p a rte sessilia, ovato-urceolata, carpostomio prominulo superata,
idem memoravit.
6. M. PAVONIA (J. A g . Ôfvers. a f Vet. Ale. Farli. 1854. p . 110)
frondis substipitatæ flabellatim expansæ di-polychotomæ
sæpe lobosæ et imbrioatæ segmentis mox cuneato-flabellatis,
intra marginem subcrenulatum lobatumque iterato-fenestratis,
segmentorum parte contigua vage areolata demum fenestris
breviore, areolis fenestræ subquadratis, trabeculis
longitudinalibus dorso acutiusculis, latere membranaceis,
transversalibus conformibus, accessoriis subnuilis, sphærosporis
. . . .
Mesotrema pavouia J. Ag. l. c.
Hab. in oceano atlantico calidiore ad Insulam St. Cruz
(Duchassaing! Hb. Rosenberg!).
i l ,