D e
Organorum sensualium significatione atque evolutione
i n g,.:.e n 'e
Organismo animali, liberiore volúntate ab ilio vegetabilium praecipue discernendo, organorum sensualium
systema non minus deesse posse., ap nervorum, vasorum sanguiferorum, ossium etc. systema, . jam eo
probatur, quod ejusmodi Organismus non aliter ac in universali rerum externarvun cum eo vicissitudine
cògitari possit, .et quod haec vicissitudo semper poscat, totam ejus superfìciem, externis rebus oppositam,
ad percipientlàm ejus efficaciam a principio constructam esse, ipsamque sentire debere.
In infimo organisations animalis gradu, ut in summa ejus perfectione hie status ubique et omnino
Comprobabitur, quod tota superficies sensibilem se praestet et singuli loci propriam sensibilitatem summa
pOtentia evolvant; in gradibus intermediis multivariae hujus sensibilitatis intercapedines locum, habent et
turn in certis regionibus senliendi facultas augetur, aliae interdum omnino obduratae omni sensu carent.
Hydrae atque Yermes nudi qualicunque loco sentiunt pariter ac Homo. Ammalia testis, loricis vel squamis
tecta singulas sensibiles regiones, sensumn organa ostendunt.
Rés éxternae organismum animalem et quantitative et qualitative affìciunt. Quantitative secundum
extensiònem, .gravilatem et motum, qualitative secundum chemicam et dynamicam rationem, qua sub significatione
liimen atque color, electricitas atque magnetismus comprehenduntur.
Cum singulorum sensuum formae atque species hanc diversitatem sequantur, ab initio simplicissimam
sese ostendit. In imo gradu externa animalis superficies ut organon pro quantitativa reactione essentialiter
se praebet, imprimis pro« qualicunque medianica percussione (sensus communis), tum pro spatii relatione
(accedente motu voluntario ut tactus). E qualitativis reactionibus hic solummodo dynamica locum habet
(quae sentiendi forma pariter sub nomine sensus pro calore atque lumine etc. comprehenditur). Superficies
quidem animalis interna in ipso orificio principalem vitae curam, nutrimenti- selectum, peragendam, eaque
de causa relationem qualitativam eruendam habet, quo imae organi gustus formae oriuntur, quae praeterea
vagi chemici sensus vices gerunt.
In altioribus demum gradibus certae externae atque internae superfìciei regiones discreta sensuum
organa pro singulis reactionis éxternae speciebus, et primae hujusmodi segregationes in superfìcie externa:
1) singularia tactus organa, 2) singularia visus organa pro luminis receptione distinctiòre, et 3) singularia,
jam magis interne recepta audilus organa pro distinctiòre undis extensivis orto motu, 4) lune qualitativam
reactionem sentiendi species a superfìcie interna magis ad externam revertit, quo facto singularia olfaetns
organa, pro dimidia parte ut sensus organa interna pro specificá reactione e longinquo; 5) denique superfìciei
internae chemice qualitativa sensus perceptio in regione distincta alliorem acquirit evolutionem, quo proprium
gustus organum formatur.
Duae autem formae organi sensus rationem essentialiter constituunt: 1) peripherica nervi extre-
mitas, sive peripherica fìbrae primitivae inflectio, et 2) singularis rebus externis patens, attamen ab ipsis
quodammodo tuta et quam maxime homogena substantia intermedia sive stratum intermedium, quod rerum
externarum reactionem sive affectionem eo modo recipit, in se suscipit, imo pam in vitam propriam vertit,
ut éo organismi propria evadat, tunc, ut res propria, nervorum actione atque innervalionis fluclualione
senliatur, cerebro adducatur, ibidem per lempus quoddam servata denique in conscientiae cyclum recipi
IX. 1