contactum venit, ut e novo vivum se reddat, id est transitus in organa respiratoria eorumque evolutio ipsa in
diversis vitae animalis stationibus tantae variationi subjecta sit.
- Nempe ut liquor, qui verum plasma in omnibus corporis partibus semper restituere debet, quemque-'
sanguinis nomine insignimus, propriam naturam complete servet, ut omnis Organismus perpetue solvendus- et
regenerandus est.
. Dissòlutio et interitus in omnibus retibus capillaribus locum habet, quae pariter nutritioni ac excretioni
diversorum parenchymatum inserviunt, renovatio contra partim accessu novi liquoris ex intervallis intercel-
lularibus organismi per illam v a s c u lo s i sy stem a tis ap p en d ic em , quam systema lymphaticum appellamus,
partim retium capillarium endosmosi in regionibus, ubi ilia cum fluido externo in contactum veniunt. Quo-
modo. porro internus vitae sanguinalis processus in eo quoque fermentationis speciem exhibeat, quod perpetuae
vesicularum fermentatoriarum (corpusculorum sanguinalium) evolutioni locum praebeat, quod oxygenium rcci-
piatur, calor prodücetur, carbonium excernetur, in Physiologiae systematis Tom. II. uberius demonstravimus,
ibidem etiam clarius exposuimus ad constituendum huncce processum sanguinem, ut ab hac parte per vaso-
rum capillariorum retia fluet, quae ad nutriendas partes solidas conducunt, ab altera vero aut pro parte aut
omni massa per retia fluere debere, quibus ulla ratione cum atmosphaera in contactum v e n i a t . '
Ex èo vero, utrum réte individuale et atmosphaericum complete sibi opponantur, ita ut omnis sanguis
vicissim per hoc vel illud circulet, et utrum in utroque fluctu, in ilio ab atmosphaerico ad individuale rete
tendente et in hoc ab individuali ad atmosphaericum vergente centralis cordis regio oriatur, an contra pars
solummodo sanguinis per retia individualia fluentis etiam atmosphaericum rete pcnetret et an in uno tantum
fluctu centralis regio cordis oriatur, inferior aut superior vasorum sanguiferorum systematis evolutio clignoscilur.
Completa oppositio inter statum diurnum et nocturnum in vita sanguinali, quam in duabus animalium
classibus supremis et in homine invenimus, hac tantum ratione constituitur, ut atmosphaericum et individuale
rete vasculosiun vicissim omném sanguinem in se recipiat; quantopere vero illos a verìtate aberrare, qui
hanc unicam magnani sanguinis circulationém ab utraque parte per cor fluéntem in majorem et minorem
circulationem dividant, in supra allato opere fusius demonstravimus.
Variae formae, quibus hujus circulationis systema pro vario respirationis situ evölvitur, schemate
quodam apprime exprimuntur, et in tali gradatione mox inclarescit, quam arcte vera oppositio status nobturni
atque diurni, clarefacti, animati sanguinis arteriosi ét obscurati emortui sanguinis venosi cum completa
atmosphaerici et individuali* rete vasculosi oppositions juncta sit. — Ad faciliorem conspectum nonnulla
hujusmodi schemata exhibentur, tabulae ipsae uberius tales formas ante oculos ponänt.
N o ta . Ut haec schemata intelligantar statim opinìo removenda est formae originariae imaginem hic expressam esse, pin simplicissima circulationis
specie, v. c. in Insectis, schema cum typo' originali paehe convenit.) In abstracto tantum relatio atque numerus regionum
centralium et relatio inter atmosphaericum (at.) et individuale (ind.) rete vasculosum, sicuti status diurni (T.S.) et status.nocturni (N.S.)
et circulantis sanguinis directionis ( ¿ 5 ) relatio exhibenda videbàtur.
Molluscum Acephalum.
Iiisectum. Gasterogodon. Cépbàl^Hidori. Pisci*. Ainphibium. Avi* — Mammale-Hoffio.
Eodem gradu ac systema vasculosum in genere centrales ejus regiones. evolvuntur, quas corda appellare
solemus, quae contemplatio cordis slructurae revera conclusionem in lolius systematis vasculosi gradum evo-
lulionis admittit. —
Et haec causa est, cur in hisce tabulis cordis structuram in variis animalium classibus clarissime ante
oculos proponere praecipue studuimus. — Ceteroquin ex hac re non derivandam esse sententiam, c.or unice
sanguinis circulationem effìcere, certe vix monendum erit. — Liquorum plasticorum circulalio in planlis atque
animalibus longe ante cordis evolutionem locum habet, quod in cujusvis evolutionis individualis historia ob-
servandum est. Cor éandem relationem cum circulalione ut fibra muscularis cum motu animali habet, -r-
Ut muhiplices jnotus in vita animali inveniuntur sine fìbrarum muscularium eyojutarum ope, ita quoque
liquorum multi motus existunt, qui sine cordis pulsu locum habent; ubi vero circularis liquorum motus ut-
vera sanguinis circulalio majorem extensionem acquirit, pordis evolutio atque auxilium non deerunt.
Lex in omnibus organismis valet, quod, quo magis ideae principalis individui cujusdam àugetur digni-
tas, eo magis multiplici atque perfecto modo intra individuum fines vitales attingantur, quae ratio nos pariter
in systematum vasculosorum evolutione ducet ac in aliis organicis formis specialiter contemplandis antea
veram se praestitit. Idcirco inter simplices, vix ubique in angustos canales clausos sanguinis circulationes in
larva cujusdam insecti et inter animalium altioris " gradus maxime complicatimi systema vasculosum, ubi
complurimae ramificationes ita miiltiplicantur et attenuantur, ut jam antiquior anatomia illis retium mirabilium
nomen imponeret, ingens discrimen invenimus, atque formas altioris momenti semper multipliciter repetitas e
gradu inferiore in se continere lina observamus. •— Sic jam illic, ubi sanguis ipse colore caret, singulare
quoddam systema vasculosum existit, in quo revera nil nisi aqua extema circulat, et sic in altiori gradu
in syetematis venosi appendice, systema lymphaticum appellata, systemata vasculosa sanguims colore carentis
repetuntur. Quarum evoliitionum successivarum conspectum instructivum sequentes tabulae exhibebunt.
At non sola canalium vasculosorum evolutio a tenuissimo imo semifluido ductu intercellulari ad firmum
musculosum interdum osseam revera substantiam continens cor talem gradationem éxhibet, sed pariter in
his canalibus profluens liquor. Ab aquoso/ limpido parum substantiae albuminosae continente Oozoorum
sanguini ad penitus organisatum rubrum sanguinem humanum non minus memorabilis gradatio observatur
quam pariter hae tabulae, quantum sanguinis vesiculae fermentatoriae depictae praestant, ante oculos
ducent.
In seclione sequenté organa respiratoria et secretoria iliÉactabimus, quare cbmplura ad systematis
vasculosi historiam spectantia cpmplebuntur, inque duabus ultimis sectionibus, quibus opus fìnitur, de variis
systematis nervosi et de sensuum orgànis formis agemus.