Anatomia comparativa, ut physiologiae fundamentum et zoologiae essentiale firma-
mentum, omnibus locis, in quibus scientìae naturales et ars medica docentur, Professorem proprium
jure poscit, quem edam in plurimis ejusmodi institutis est adepta. Ad ipsam docendam vero
diversi apparatus et illustramenta, non ubique facile comparandi, postulantur. Non desunt Uni-
versitates, quae aliquo modo completis pro zootomia necessariis collectionibus hucusque egent,
et in deficiente hoc principali auxilio tabulae pictae solae locum explebunt, quae e complu-
ribus operibus conquirendae erunt — Humani corporis anatomia, cujus doctrina multo facilius
secundum praeparata instituenda est, operum splendidormn serie jam dudum gaudet, quorum
tabulae corporis structuram nunc magis nunc minus sufficiente modo exhibent; anatomia comparativa
contra hujusmodi opus omnino desiderabat, quod oimiium systematum organicorum ex
omnibus animalium classibus principales formas, claris et accurate ad naturam exhibitis picturìs,
docenti atque discenti praeberet, quapropter jam diu tale elaborare in animo habui.
Ante hos triginta annos primas pro hoc opere copias colligere coepi, sed modo paullatim,
interdmn post longiora intervalla, et in usmn vocatis hionnullis ab aliis naturae scrutatoribus
redditis pictoris et complurium doctomm amicomm ope, e quibus praecipue Professores Otto,
E rd l, D’Alton et Pieschel nominandi, quos tres priores praematura morte defunctos
scientia mecum déplorât, tandem evenit, ut totum late extensmn opus fiiiiatur et docentibus
atque discentibus exacte exhibitarum picturarum collectio offeratur, quarum divitias sequens
septuaginta quatuor tabularum index curn fìguris mille et septuaginta sex conspiciendas praebet.
Iamigitur sperandmn duco, fore, ut consilium meum ad propagandam tam gravem scien-
tiam, qualis anatomia comparativa est, majoris momenti aliquid conferre, ad finem perductum
sit. Pari modo singulorum collaboratorum opera, per plures annos continuata, grata mente
agnoscenda est et bibliopolae, qui in exliibendo opere, quod, a diversis in scientia obviis incli-
I X . a