Nucleum in omnibus eodem modo oriri minime certus
sum. In Gigartineis, quarum frondes filis tenuioribus reticulatim
anastomosantibus contextæ suut, quasi placentaris adparatus
oritur, filis ipsis reticulatim ambientibus constitutus;
sunt quasi ramuli bujus adparatus, qui sensim in cellulas minores
prægnaiites transformari videntur ; intra cellulas gemmidia
subdivisione iterata oriri puto, nullo conspicuo ordine servato,
omnibus membrana cellulæ cobibitis, singulis quoque ni
fallor suo loculo iiiclusis — ita ut gemmidiis eruptis cellulæ
membranam, et loculos quasi gelatina byalina separates videre
liceat. — lu Kallymenieis, suadente potissimum Polycoelia, alio
modo nucleum oriri adparuit; frons nimirum Polycoeliæ contexta
est cellulis permagnis rotundato-angulatis, unica serie
frondis plano parallela dispositis, mediam frondem ita occupantibus
; strato exteriore cellulis minutis reticulatim anastomosantibus,
extrorsum in fila verticalia seriatis, constante.' Nuclei cystocarpiorum
singuli intra cellulas majores formantur; endochroma
in bis cellulis, quod antea gelatinoso-subliquidum adparuit,
(sec. Kützing in Phycologia) cellulam propriam amylideam con-
stituens, inchoante formatione fructus anastomosibus — forsan
mediantibus poris (Nægeli Neur. Alg. Syst. vide icones plures et
Callith. versicol. fructus — cum cellulis ambientibus minutis,
invicem quoque reticulatim anastomosantibus, per membranam
comiectitur et sensim, ut videtur, convertitur iu reticulum intra
cellulam evolutum, simile ei quod extra cellulam antea adfuit.
In hoc plexu (intra cellulam) nucleoli formantur plures, filis
sterilibus invicem separati; nucleoli singulis aut paucis gemmidiis
constituti, ramulis intumescentibus reticuli formati videntur,
pedicello (sterili parte ramuli) stipitati. In Calopbylli-
de, cujus cellulæ rotundatæ majores undique reticulo meatuum
anastomosantium (tamen multo minus conspicuo) cinguntur,
gemmidia et nucleolos simili modo oriri forsan credere licet;
videlicet gemmidia a ramulis reticuli ambientis, intra cellulas
rotundatas introductis, transformata esse; singula quasi stipite
suffulta abquando videre credidi, licet plurima sæpius in
media cellula conglobata facilius observantur. In novo denique
Genere Ebodoglosso, cujus frons fere tota filis anastomosantibus
contexta est, cystocarpia maturiora nunc quasi loculis
plurimis subdivisa vidi, filorum adparatu reticulatim ambiente
loculos separante. Intra loculos nucleolos vidi, loculis evidenter
multo minores, nuuc fere stipitatos, gemmidia pauca sine
ordine conspicuo conglobata foventes. Loculos cellulis majoribus
Polycoeliæ et Calophyllidis analoges finxi, uucleosque
evidenter stipitatos Ilhodoglossi cum nucleolis miuus conspicue
stipitatis aliorum quoad formationis modum convenientes;
addere tamen opportet me dubitare an in Ebodoglosso nucleoli
intra fila gemmidiifera (fere Ebodophyllidis modo) transformata
orirent; in quibusdam loculis juvenilibus nimirum
videre credidi ejusmodi fila gemmidiifera a parietibus prove-
iiientia; at structura ita interpretata ordinem proprium Eho-
glosso fere postularet. — lu Tylocarpeis denique, quarum
frondes cellulis rotundato-angulatis sunt contextæ, nucleoli,
quoque intra cellulas cystocarpii formati et parietibus cellularum
invicem disjunct! viderentur; nucleolum itaque subdivisione
cellulæ prægnantis ortum fuisse, facilius quis crederei.
Attamen etiam in bis gemmidia parieti interiori cellularum
adnata aliquando observare credidi. Quæ tamen omiiia, mihi
adhuc dubia, observationibus futuris illustranda, obiter tantum
indicare volui.
Disponantur :
TRIBUS I. GÏGARTINEÆ fronde filis tenuibus reticulatim
anastomosantibus tota contexta; nuclei compositi nucleolis
ad fila reticulatim ambientia quasi suspensis, intercedentibus
filis sterilibus invicem distinctis, minutis rotundatis
gemmidia pauciora, sine ordine conspicuo conglobata,
peridermate cohibita foventibus; sphærosporis in
cellulis infra-corticalibus formatis, in soros intra frondem
exceptos collectis, cruciatim divisis.
* Gystocarpiortim nucleo ambitu subindefinito:
Fronde sublineari dichotomo-flabellata cystocarpiis
su b p rom in u lis ...........................XXXIII C iio n d k u s .
** Cystocarpiorum nucleo plexu intricato filorum coliibito.
Cystocarpiis immersis.
Fronde plana integriuseula, vage fissa aut a margine
p rolifera soris sphærosporarum
in interiore fronde evolutis . . . . XXXIV I r id æ a .
Fronde plana, soris sphærosporarum subcorticalibus XXXV R iiod ob los sum .
i
H
JÍW