
tari videntur, superioribus et interioribus iu fasciculum organorum,
quæ gemmidia générant, sensim conversis. Cum bis
in eodem individuo, et nullo ut videtur distincto ordine, sensim
formantur organa, quæ ut antheridia descripsit Magnus
(JBotan. Ergebn. der Nordseefalirt p . 71 tab. I fig. 24 et 25).
Cellulæ in bis supra stipitem breviorem multo magis decom-
ponuntur et iu fila brevissima, quoquoversum stellatim radiantia
convertuntur; fila quibus constant, globulo supra inferiorem
quendam articulum posito terminantur. Cujus naturæ
hæc sint organa mibi maximopere dubium videtur. Keramidiorum
non esse statum quendam iiifantilem, ut voluit Cramer
(Ceramiac. p . 63 tab. 9 fig. 12), ex majore decompositione
cellularum coiistituentium et evolutionis norma alia certum
mihi videtur. Utrum sint antberidia, ut voluit Magnus præeunte
ut videtur Thuretio, an sint organa abortieiitia, ex iis
quæ hucusque observarunt dijudicare non licet. Ab bis vero
omnino diversa sunt organa, quæ ut antheridia descripserunt
Derbes et Solier (Mem. p . 77 pl. X I X fig. 7 et 8), atque
Crouan (Fl. Finist. pl. 23 fig. 7—9); proveniunt'quidem, ut
organa mox memorata, pinnis opposita, sed semper quantum
novi in individuis distinctis, forma structura et formationis
modo cæterum diversa: juvenilia sunt cellulis minus decompositis
et relative majoribus quam ea, quæ depinxit Magnus,
constituta; sunt jam ab initio clavatim intumescentia, adultiora
clavata aut inæqualiter oblonga, cystocarpiis fere longiora,
sed forsau aliquantulum tenuiora; constant cellulis,
quarum exteriores minores et minus coloratæ videntur; nec
tamen bas cellulas exteriores taies vidi, ut organa in antheridia
demum conversa contendere auderem. Fere æquo jure
conjicere liceret ut in fila nemathecioidea abeant, in quibus
demum spbærosporæ evolverentur. Utcumque sit, bæc organa
nullo modo cum supra descriptis identica liabere licet, ut
Thuretio placuisse videtur, quum ipse (Obs. sur les Anther,
pt. 38) Bonnemaisoniam monoicam, Derbes et Solier vero di-
oicam observasse indicat. Denique dixisse opportet me in
individuis propriis intra pericarpia, Keramidiorum simillima,
vidisse organa oblonga, quæ ante alia antheridiis aliarum
Floridearum congruentia adparuerunt; in eodem pericarpio
fila vidi transversaliter articulata, quæ pro sphærosporis forsan
quispiam haberet. His prolongatis organa oriri suspicor,
quæ ramis divaricatis constituta in Spec. Alg. p. 778 descripsi.
Qua quidem observatione forsan concludere liceret observationem
Decaisnei de spbærosporis iu eodem keramidio cum
gemmidiis provenientibus aliter explicandam esse; neque in
Bonnemaisonia, magis quam ia aliis Florideis, organa diversi
generis in eodem individuo normaliter obvenire. Quibus vero
omnibus sequitur quam sint incerta ea, quæ de Bonnemaiso-
iiia novimus.
Quum in Bonnemaisonia evolutionum Keramidiorum facilius
quam in multis aliis sequi liceat, adparatum trichopho-
ricum, quem descripserunt, in hoc invenire speraveram. Ali-
quando pilos tenuissimos a keramidio juvenili provenientes
videre credidi, sed in aliis nullos; quos vidi vero situ et forma
ita parum distinctos, ut nullam conclusionem ex iis deducere
auderem. In speciminibus adultioribus sæpe pilos multo magis
distinctos vidi, et quidem hos provenientes ex reticulo filo -
rum, infra cellulas corticales præsente, quod pag. 778 in Sp.
Alg. descripsi. Ex ipsis organis, quæ sub antberidiorum nomine
descripsit Magiius, nunc quoque pilos provenientes, at
rarissimes, videre credidi.
1. B. A s p a e a g o id b s (Woodw. in Lin. Trans. I l p. 20 tab. 6)
fronde filiformi disticbe decomposito-pinnata, pinnis superne
plumosis, pinnellis simplicibus et keramidiis pedicellatis
oppositis, in eodem latere alternantibus. J. Ag.
Sp. p . 779. Fucus Aspavagoides Woodw. l. c. Turn. Hist,
tab. 101. Bonnem. Asparagoides C. Ag.; Grev. Alg. Brit.
tah. 13. Harv. Bhyc. tab. 51. Kütz. tab Phyc. Vol. X V
tab. 32.
Hab. ad littora Europæa oceani atlantici et maris medi-
terranei.
€LXV!!. D e LISBA Lamour. J. Ag. Sp. p. 779.
Frons teretiuscula aut compresso-anceps decomposito-pinnata,
alterne serrato-pectiuata, plus miuus conspicue costata,
stratis tribus constituta: tubo centrali cellulis minoribus
cincto ; strato intermedio cellulis magnis rotundato-aiigu