nata, pinnis sublanceolatis linearibusve, capsuligeris terminalibus
multo majoribus a disco subrugosis, rugis marginibusque
proliferis, ligulis conformibus sensim sinuosis
papillosisque dense fructiferis, cystocarpiis singulis immersis
incurvato margine lobisque conniventibus cinctis,
soris sphærosporarum globosis circumcirca sine ordine
plurimis immersis.
Hab. ad insulas Chatam et Nov. Zelandiam.
Postquam 1. c. diagnosin plantæ exhibui, specimina capsuligera
quoque videre contigit, quæ incauto facile speciem propriam constituere
viderentur. Sunt prius observatis conspicue majora sed præcipue
in eo insignia, quod, ut in P apilla tis, segmenta terminalia demum
capsuligera conspicue majora fiant; ab bis vero diversa in eo,
quod nuclei non in papillis subglobosis in medio immersa, sed ut in
Exoipulatis cinguntur margine subelevato et in lobos (seu papillulas)
exuberante. A G. angulata dignoscatur rugis in fronde capsuligera
multo minus elevatis formam planam frondis vix mutantibus, ipsisque
ligulis fructiferis in G angulata magis planis et obtusis, in G. marginifera
magis teretibus et acuminatis (acumine tameu obtusiusculo).
30. G. PAPILLATA Ag.
Sec. specimina ad Golden Gate Californiæ lecta, hæo species, una
oum G. mamillosa, dignoscenda videtur margine incrassato, sæpissime
(in nostris semper) papillis denudato. Intra marginem incrassatum sæpe
papillæ proveniunt, quæ incauto marginales facile adpareant. Frons
sterilis est parce dichotoma aut simpliciuscula, obovato-linearis aut
oblonga, nuno apice truncata aut subdivisa, nunc ligulis intra margi-
uem excrescentibus et cum fronde subconfluentibus adparenter pinnata.
Papillæ fructiferæ obovatæ, brevissime substipitatæ, nuno sub-
verruoosæ. Duas formas dignoscere licet, nempe primariam (G. pa-
pilla tam Ag.) tenuiorem foliis fructiferis magis elongatis, forma sublanceolatis,
demum subtrunoatis ; et alteram obovatam magis incrassatam,
foliis fructiferis magis obovatis et crassioribus, papillis densioribus
et sæpe subverrucosis. Hanc ultimam esse Gig. Itadulam Harv.
Ner. Bor. Amer, velut Mastocarpum eorymbiferum K ü tz . tab. Phyc.
Vol. X V l l tab. 46 hujus formam esse, suspicor.
31. G ig a r t in a g e a n d ip id a (J. Ag. mscr.) stipitis evidentioris
ramosi ramis teretiusculis mox complanatis in frondes
juveniles cuneatas integriusculas aut superne laciniato-
divisas, adultiores basi latissimas et supra stipitem sensim
reniformes, imnc per magnas, plus minus laciniato-
lobatas pbyllisque a margine prolificantibus subcompo-
sitas abeuntibus, frondibus sterilibus et sphærosporiferis
lævibus, gemmidiiferis per totam superficiem ipsumque
marginem papillosis, linea angusta intra marginali subnudis,
papillis cystocarpia singula mutica gerentibus.
var. a. c u n e a t a frondibus inferne cuneatis simplicibus aut
parcius subdichotome laciniatis, demum folia lanceolato-
oblonga majora formantibus. G. gradifida J. Ag. supra
pag. 199.
var. h. LATIEOLIA frondibus supra stipitem reniformiter dilatatis
latissimis, superne subpalmatim laciniatis et a margine
phyllis sæpe plurimis prolificantibus obsitis.
Hab. ad oras Novæ Zelandiæ et insulas Chatam.
Postquam hano speciem supra pag. 199 adumbrare conatus sum,
seriem speciminum e Nova Zelandia coram habui, quæ speciem admodum
polymorpham monstrant,! quare nova diagnosi speciem definire
maluh Duæ præcipue distinguendæ formæ: præter formam primitus
descriptam, obvenit nimirum alia, fronde latissima, supra stipitem
ouneatum brevem mox latissime expansa, basi cordata aut immo reniformi,
superne laciniata et a margine phyllis novis prolifera. Foliola
prolificantia juvenilia sunt inferne cuneata, apice sæpe mox bifida aut
laciniata, laciniis sensim excrescentibus, aliis forsan dilaceratione ortis.
Specimina frondibus basi cuneatis, aliaque cordata basi latissima
instructa, ab eodem expansione radicali provenientia coram habui.
Cystocarpia in papillis, et soros rotundatos, frondi immersos, in diversis
induvidiis vidi.
Fragmenta hujus a G. oiroumcincta ægre dignoscantur; specimina
completa facilius. Stipes in G. oircumcincta bene evoluta est brevior;
basis ipsius frondis est latissime ovata, vix cordata aut reniformis;
ipsam frondem vidi integrara, nisi dilaceratione fissa fuerit; marginem
dentatum aut papillis inæqualem; vere prolifera specimina nondum vidi.
In G. grandifida frondes quoque juveniles sæpe apice bifidas aut laciniatas;
adultiores demum admodum laciniatas phyllisque prolificantibus
subdivisas vidi; frondes cystocarpiis instructas paulo tenuiores
quam in G. oiroumcincta, glándulas fructíferas densiores et paulo
minores observare credidi, spatio intra-marginali cystocarpiis denudato
angustiore ; plantam sphærosporiferam multo orassiorem, ut in
speciebus affinibus norma adpareat.
Din dubitavi utrum Halymen. latissimam Harv. forman quandam
magis insolitam nostræ speciei considerarem, an speciem omnino di
versam. Sunt enim in iis, quæ de sua specie dixit Harvey, comparata
præcipue icone Kützingiana, nonnulla quæ in nostram haud male cadunt.
Quum vero Harvey suam tenuissimam dixit, et cum Hai. ligulata
comparavit; quum soros in H. latissima tales observavit Grunow,
quales Rhodoglosso charaeteristicos judicavi; et fragmenta speciei om