
IV? S pla n c h n o d ia . Fronde subpinnata, prolificationibus nempe
intra marginem emergentibus subpinnatim dispositis ramosa.
14. K.? PHYLLOPHOBA (J. Ag. Bidr. Florid. Syst. p . 9) fronde
carnoso-membranacea lanceolato-lineari subiiidivisa, a
disco aut sæpius iutra marginem prolifera, prolificationibus
conformibus basi attenuata nuuc subobliqua sessilibus,
cystocarpiis immersis per partem superiorem foliorum
deuse sparsis.
Hab. ad Insulam Vancouver (Hb. J. E. Gray).
Hæc species, cujus est habitus et ramificationis norma fere Halymeniæ
saccatæ Harv. Phyc. austr. ta i. 133, nisi quod nostra sit complanala,
a cæteris Kalymeniis fere nimium habitu recedit, quam ut
ejusdem Generis sit species legitima. Structura frondis sat bene convenit;
cystocarpia quoque in media fronde nidulantia; gemmidia vero
matura laxius cohærentia quasi in gelatina effusa diffluunt. Stratum
circumnucleare adest, filis diohotomo-ramosis articulis oblongis constitutis,
circa nucleum convergentibus. In strato sterili interiore hic
illic obveniunt fila cæteris crassiora et endochromate intensius colorato
farcta, brevi-articulata, irregulariter flexa et vage dichotoma sub-
fasciculata, quæ an nuclei initia constituant dubito. An his duoenti-
bus Genus sui juris constitueret, forsan ad Dumontiaceas referrendum ?
Descriptionem fusiorem speciei 1. c. videas.
Species affinitate dubia.
15. K.? polyides (J. Ay. Symb. p . 12) fronde membranacea
stipitata dichotomo-palmatifida, segmentis late linearibus
cuneatisve a margine integerrimo, rarius a disco proliferis,
prolificationibus cuneatis dicbotomis. J. Ag. Sp. p . 291.
Ad Corunnam Hispaniæ.
Ne quis crederet nostram speciem convenire oum Halym. elongata
K ü tz . tab. Phyc. Vol. X V I tab. 100, quæ nullomodo est species
Agardhiana ejusdem nominis, dicere lubet me iterum structuram examinasse
atque jandem vidi quam in Sp. Alg. dixi. Stratum interius
■est admodum tenue, at evidenter filis contextum; statum exterius ce llulis
magis contigue coalescentibus quam in Kallymeniæ speciebus
normale videtur. Euhymenia carnosa K ü tz . tah. Phyc. Vol. X V I tab.
98 nec forma externa convenire videtur, nec substantia, quæ in nostra
magis membranacea quam in omnibus aliis speciebus Generis.
Species mihi ignotæ.
E u h ym en ia c a p e n s is Kütz. tab. Phyc. Vol.. X V I I tab. 7 4 .
H a lym e n ia b e p ta n s Suhr. Kütz. tab. Bhyc. Vol. X V I tab. 91.
H a l . lu b e ic a Suhr. EcM. n:o 49.
K a l lym en ia G m e l in i Grun. Nov. p . 72 ex Ins. Kurilibus, ad
quam F. palmettam Gm. tab. 23 refert. Quidquid sit
planta Grunovii, speciem a Gmelin depictam stipite in-
signiter evoluto et in frondes costatas abeunte nullam
Kallymeniam spedare conjiciam.
XLIl. Co n s t a n t in e a Post, et Bupr. Illustr. Alg. Boss. p.
17 tab. X I fig. 84—88. J. Ag. Sp. p. 293.
Frons caulescens ramosa, ramis laminas carnoso-planas forma
âefinitas gerentibus, stratis fere tribus contexta; filis interioribus
parce anastomosansibus, versus peripheriam in
cellulas rotundatas abeuntibus, cellulis superficialibus minutis
rotundatis. Cystocarpia in media fronde immersa,
clausa, disruptione partis ambientis demum liberata, nucleolis
pluribus composita; nucleoli intra periderma ge-
latiiiosum liyalinum gemmidia, nullo ordine disposita,
foventes. Sphærosporæ in nematheciis externis evolutæ,
paranematibus cinctæ, oblongæ, zonatim divisæ (Post, et
Bupr. tab. X I fig. 84—88).
Postquam hoc Genus 1. c. descripseram tum specimina
C. Rosæ marinæ e Musæo Petropolitano habui, tum plantam
minus evolutam, quam ad C. sitchensem retiili, ex oris Californiæ.
Quum vero fructus structuram' ex his frustra mihi
perspicuam reddere molitus sum, ad ea quæ attulerunt Post,
et Rupr., in Spec. Alg. reddita, h. 1. referre malui.
1. C. EENIEOEMIS Bost. ct Bupr. III. p . 17) caule tereti parce
ramoso, ramis apice in laminam reniforini-rotundatam
explanatis. J. Ag. Sp. p . 294. Za,nard. Icon. tab. 78.
Iridæa foliosa Menegh. Neurocaulon foliosum Zanard.
Cryptonemia? Forbesii Harv. in Hooh. Icon. tab. G79..
Kütz. tab. Phyc. Vol. X V I I tab. 83.
In mari mediterraneo et adriatico.
2. C. SiTCHENSis (Post, et Bupr. III. p . 17) caule tereti ramoso
annulato, interstitiis diametro 4plo longioribus an-
nulos separantibus, ramis apice in laminam orbicularem
peltatam integram expansis. J. Ag. Sp. p. 295.
Insula Sitcha.
Fililri'
1À!ii-1
■ i l i i