cellulosa laxior in juvenili fructu adesse videtur, quæ filis
ramosis liic illic anastomosantibus constituta est. Ex filis
his centrales plures in nucléolos stipitatos convertuntur, in
quibus singulis gemmidia numerosa conglobata evolvutetur.
In maturescente fructu nucleoli adproximati, ¿quasi gelatina
ambiente simul cohibiti, favellam mentientes, aliquando quasi
lobi diversi fasciculatim a fuudo basali exeunt. Articuli filo-
rum prægnantium superiores in gemmidia mutantur, inferiores
sæpe prolongati stipites nucleolorum constituunt. Adparatus
filorum sterilium, quibus nucleus in Fauchea et Gene-
ribus affinibus circumcirca cingitur, in Chrysymenia analogus
adest, fibs exterioribus a fundo basali ad pericarpium exteii-
sis constitutus, mox vero in partes parum conspicuas sæpis-
sime dilaceratus; in Rhodymenia fere hic omnino evanuit
Nucleus Chrysymeniæ, si quidem fasciculis pluribus quoque
constRutus, demum simplex consicleraiidus, placentaribus filis
sterilibus nullis fasciculos separantibus, modo Rhodophyllidis.
Frons in plurimis forsan initio solida consideranda, disruptione
vero cellularum strati interioris sensim aut’ fere
tota fit tubulosa, aut forsan tantum lacunis interioribus plus
minus conspicuis instructa, aut ramentis vesiculosis prædita.
Hinc frondis structuræ, eo respectu, non nimia vis tri-
buenda videtur, utpote ætatis stadio quodammodo pendeat
frons solida aut tubulosa; animadvertendum tameu specierum
diversarum diversas esse hoc respectu tendentias. Ut in non-
iiullis frons statim et fere omni stadio sit tubulosa, ita in
aliis fere solida permaneat. Ex bis differentius proveniunt
habitus diversitates admodum conspicuæ, quæ vero magis
magisque sine dubio obliterantur, quum species diversarum
regionum magis innotescant. Genus enim non minus forma-
rum varietate, quam specierum numero insigne esse, jam hodie
assumere licet.
His præcipue insistens babitus differentiis, subgenera in
Spec. Algar. condidi, quæ bodie paulisper aliter circumscripta
et novis adjectis retinenda putavi. Præter differentias habitus,
adunt quoque in fructibus modificatioiies, quibus insistere ma-
luissem si omnium noti fuissent fructus. Ita in nonnullis cystocarpia
fere immersa suut, in aliis magis eminent; in plurimis
sphærosporæ magis sparsæ; in specie adhuc iiidescripta Novæ
Zelandiæ sphærosporas in soros (nudo oculo vix conspicuos)
collectas videre credidi. Conféras quæ de hac specie mox
supra dixi, de limitibus inter Gloiosaccion et Chrysymeniam
loquens.
I. Leptosomia fronde gelatinoso-membranacea plana, vacuo interno
filis nullis aut sparsissimis percurso, membrana
exteriore tenui, cellulis corticalihus intra gelatinam nunc
laxius dispositis, cystocarpiis subimmersis, pericarpii tecto
cellulis corticalihus verticaliter positis densioribus constituto.
1 . Che. Clietoni (J. Ag. mscr.) coccinea, fronde gelatinoso-
membranacea plaua, supra stipitem tenuiorem suhcunea-
tim expansa, a margine dense pinnato-laciniata, laciniis
supra hasem vix attenuatam lanceolatis obtusiusculis, cystocarpiis
per totam frondem sparsis subimmersis vix
conspicue circumvallatis. Halymenia Cliftoni Harv. p a r tim
ricioad specimina in Phyc. austr. Syn. n;o 593 me-
momarata, hahitu fere Nitophylli crispi).
Hab. ad Novam Hollandiam occidentalem, Clifton!
De distinctione hujus speciei a simillima Halym. Kallymenioide
conféras quæ de bac specie dixi. Frons Chrys. Cliftoni transverse
secta monstrat vacuum internum fere nullis filis occupatum. Cellulæ
ipsam membranam formantes fere duabus seriebus dispositæ: interiores,
exterioribus multo majores, unica serie; corticales fere frondis
piano parallelæ, ad ángulos cellularum interiorum potissimum dispositæ,
intra gelatinam ambientem sparsiores, a superficie visæ fere ste llatim
anastomosibus junctæ adparent. Cystocarpia fere frondi immersa:
nucleus supra plaiium placentare, introrsum leviter concavum,
filis densius anastomosantibus compositum, nidulatur, filis laxioribus
anastomosantibus cinctus. Pericarpium carpostomio pertusum, leviter
coiivexum, constat cellulis corticalibus dense stipatis, verticaliter elongatis
et subseriatis. In exsiccata cystdoarpia vix prominent; area rotundata
nucleum cingens, quæ in aliis Chrysymeniis plerumque admodum
conspicua, in Chrys. Cliftoni vix adest.
2. ? Che. planieeons (Melv. mscr.) fronde gelatinoso-membranacea
subplana crassiuscula, supra stipitem brevissimum
late expansa erectiuscula, ambitu fere deltæformis pin-
natilobata, lobis a disco lato indiviso marginalibus, inferioribus
longioribus compositis, superioribus sensim
1 . 7