videtur. Cystocarpia sæpe plura adproximata frondi immersa aut leviter
supra paginam prominula; pericarpicum tectum supra nucleum
paulisper elevatum, cellulis strati intermedii parum distantioribus et
anastomosantibus atque præcipue cellulis strati corticalis in fila verticalia
longiora et evidentiora evolutis constat; canali evidenti carpostomium
demum fit apertum. Ipse nucleus globosus cingitur sti;ato
circum-nucleari sat conspicuo, filis strati medullaris contexto; in medio
nucleo dissecto cellulæ quædam majores obvenire viderentur, quas
vero adparatus placentaris ramosi partes puto; hæ extrorsum sensim
abeunt in cellulas tenuiores, evidentius ramosas et anastomosantes,
breviores aut longe eaudatos; quæ omnes cellulæ placentam validam
centralem, filis articulatis (cellulisve) plurimis a centro peripheriam
versus radiantibus constitutam, conjunctim effioiant, dum peripherica
pars placentæ filis gemmidiiferis propriis constituitur. Præter fila
gemmidiifera a peripheria placentæ fila sterilia excurrunt, quibus nucleus
magnus intra stratum circum-nuoleare suspensus manet. Ipsa
fila gemmidiifera a peripheria circumcirca directione radii exeuntia,
intercedentibus filis sterilibus quasi in nucleolos separata; sunt inferne
ramosa et fasciculatim in nucleolos collecta; singuli rami superne clavati
et evidentius articulati. articulo terminali obovato paulisper majore.
Hoc stadio fila gemmidiifera iisdem Gracilariæ admodum similia;
at bio illic articulos terminales subdivises videre credidi, ut de
aliis Thysanocladiæ speciebus supra quoque memoravi.
Tota hao descriptione cum structura Thysanocladiæ comparata
patet summam esse similitudinem partium et nullo fere respectu diversam.
Sin ita Prionitis Colensoi sit Thysanocladiæ species, monere
licet sphærosporas Thysanocladiæ, quæ in aliis speciebus nondum
observatæ fuerunt, fide Th. Colensoi esse zonatim divisas, sec. observationes
supra jam a me allatas.
pag. 311 inseratur ut Genus uovum, Hymenocladiæ proximum:
A b e o t e ia Harv. mscr. in I I , Nov. Zel. p. 242.
Frous membranacea plana (parum divisa) cellulis angulatis
binatim junctis, subsimplici serie in fronde sterili dispositis,
areolata. Cystocarpia intra frondem formata,, at
sub-utrinque prominula, intra pericarpium depresso-he-
misphæricum, carpostomio munitum, nucleum simplicem
rotundatum et lobatum foventia; nucleus intra pericarpium
nudiusculus, piano basali impositus, hemisphæricus
filis placentaribus inferne incrassatis dichotomis, sursum
sensim ramosioribus in lobos quoquoversum radiantes
abeuntibus, constitutus; lobi prægnantes obovato-conici
intra articulos superiores filorum prægnantium gemmidia
pauca subseriata, gelatina cohibita generantes. Sphærosporæ
in soris ambitu definitis provenientes, intra meiu-
branam incrassatam, in cellulis infra corticalibus formatæ,
triangule divisæ.
Plantula perpusilla, lineas paucas longa. supra stipitem
brevissimum at evidentem orbicularis aut oblonga, simplicissima
aut parce lobata, habitu et structura Nitophylli. Frous
a superficie visa pulcherrime areolata, cellulis binatim (vix
quaternatim) junctis, membrana cellularum pellucida endochroma
coccineum, mutua pressione angulatam, separante.
Dissecta fronde adparet cellulas per unicam seriem esse dispositas,
ut hoc quoque in Nitophyllis *) sæpius obtineat. lu
fronde capsulifera froudis cellulæ directione versus paginas
transversali elongantur et subdividuntur, ita ut per plures
series certis locis dispositæ adpareant. Hoc modo sensim
formantur pericarpia, supra paginam depresso-hemisphærica,
cellulis subradiatis constituta, radiis carpostomium versus,
demum in una pagina apertum, convergentibus, altera pagina,
cellulis magis parallelis firmata, placentam sustinente. Nucleus
minutus constat filis dichotomis corymbosis, quoquoversum
hemisphærice radiantibus, gelatina communi nucleum totum
aut potius lobos subdiscretos couico-obovatos cohibente.
Filorum pars inferior placentaris firmior ramos gelatinosos
loborum sustinet; lobi filis evidentibus articulatis ramosis formati,
articulis superioribus in gemmidia pauca gelatina cobibita
abeuntibus; articuli filorum superiores et inferiores fere
subconformes, (nec superiores, ut iu Nitophyllis, magnitudine
eminent). In fronde sphærosporifera sori plures (3—4) a
basi apicem versus excurrunt lineares, et subparalleli, crassi
et admodum conspicui; dissecta froude adparet frondem his
locis incrassatam fere quintuplici serie cellularum esse coii-
stitutam, iiempe cellulis axilibuj (meatibus intercellularibus)
admodum compressis; hæ utriuque cinguntur cellulis prægnantibus
multo majoribus, (utriuque) simplici serie dispositis;
paginas demum occupant cellulæ corticales minores. In cellulis
iufra-corticalibus sphærosporæ rotundatæ, triangule divisæ
formantur.
*) Cellulas binatim junctas in nulla vera specie Nitophylli obvenire
suspicor.
‘!l
k
) I
À 1