«
Genus milii videtur sphærococcoideum, in serie naturali
forsan Dicranemati proximum. Placenta basalis adest, contexta
filis pluribus a tubo axili, ramorum ad instar, provenientibus,
articulatis endocbromate subclavato, invicem anastomosibus
junctis, et fila sterilia clavato-articulata ad pericarpium emittentibus.
Inter fila hæc sterilia spatium adest, quod filis gemmidiiferis
occiipatur. Fila gemmidiifera fasciculata, basi fere
cybndracea, apice clavata, in articulis supremis gemmidia demum
subglobosa evolventia. Pericarpium fere 3bus stratis
constat; intermedium sat amplum, cellulis rotundatis extrorsum
abeuntibus in fila verticalia brevia strati corticalis, introrsum
in cellulas laxiores subconcentricas, quæ cum filis
sterilibus a placenta venientibus conjunguntur. — Nucleum
compositum quoque considerare liceret et Genus cum Eucheu-
mate et affinibus comparare ; mihi autem placenta basalis potius
Genus Sphærococcoideum indicare videtur.
1. H. m ie a b il is (Ag. de met. Alg.) fronde subsetacea æqual
dichotomo-decomposita, segmentis alterne brevioribus, la
teralibus terminalibusque fiabellato-fastigiatis. J . Ag. Sp
p. 638. Harv. Ner. austr. tah. 50. Sphær. mirabilis Ag.
c. Icon. ined. tab. 7. Kütz. tab. Phyc. Vol. X V I I I tab. 61
Ad Cap. b. Spei.
2. H. MLiEOBMis (Harv. Tr. Irish. Acad. V. 22 p . 549) fronde
cæspitosa, e surculis repentibus orta, setacea filiformi v.
apice compressa, vage ramosa subdichotoma rigidiuscula.
Nov. Holl. occidentalis.
Species tantum sterilis a me visa, ægre deflnienda. Structuram
Heringiæ vidi.
CVIÎI. S t e n o c l a d IA j . Ag. mscr.
Frons compressa distiche pinnata aut teretiuscula et vage ramosa,
stratis fere tribus tubum centralem ambientibus
contexta: medullari filis elongatis articulatis dense intricatis;
intermedio, nunc parum conspicuo, cellulis oblongis
laxius dispositis ; corticali cellulis minoribus verticaliter
seriatis. Cystocarpia externa subsphærica, secus latera
ramorum sessilia, intra pericarpium cellulosum, demum
carpostomio apertum, nucleum subsimplicem foventia;
placenta basalis elevata, filis pluribus a tubo centrali provenientibus
articulatis et anastomosantibus contexta et
sterilibus filis cum pericarpio juncta, a vertice et lateribus
fila gemmidiifera, ima basi fasciculatim conjuncta,
dein tota invicem libera subsimplica, supra stipitem tenuem
articulatum clavata sustiiiens; gemmidia in articulis
terminalibus filorum evoluta, obovato-oblonga, demum
rotundata. Sphærosporæ . . . .
Stenocladia Phacelocarpum et Arescbougiam structura frondis,
Heringiam cystocarpiorum structura fere referens, sphærosporis
adhuc ignotis Genus nondum forsan satis stabilitum.
A Heringia, ad quam unam speciem retulit Harvey, majore
evolutione strati medullaris differt. Tamen dicere fas est
stratum medulläre in fronde juvenili nunc ad tubum axilem
reductum esse. Hoc modo unam speciem ad Heringiam referre
forsan licuisset: reliquæ autem species, ab hoc vix di-
vellendæ, cum Heringia ægre consociantur.
3' Frons teretiuscula dichotomo-decomposita farcta; frondis
cellulis intermediis rotundato-oblongis laxioribus, stratum
proprium evidentius formantibus.
1. S t . f u r c a t a (Harv. Alg. austr. exs. n:o 311) fronde tereti
æquali decomposito-dicbotoma fasciculato-fastigiata, ramis
supra axillas subrotundatas erectiusculis, apicibus
attenuatis, cystocarpiis ad latera ramorum penultimorum
sessilibus spbæricis. Heringia furcata Harv. Phyc. amtr.
tah. 215!
Hab. Nova Hollandia australis.
Harvey suspicionem movit an hæo sit forma quædam Phacelocarpi,
nec speciem propriam constituens. Structura revera magis cum Pha-
oelocarpo quam cum Heringia in eo convenire videtur quod stratum
medulläre filis numerosis, tubum axilem circumdantibus, constare adpareat.
Fructus autem Phacelocarpi, hodie sat bene cogniti, a fructibus
Stenocladiæ admodum recedunt.
** Frons ex tereti compressa aut anceps pinnatim decampo-
M:
' Tí
■’M
"r ■ I '
'M