
rill
k l
i ' i l
stinxit Ilarvey; ignoto autem distinctionis charactere, dixit status intermedios
utramque conjungere. Quod hoc attinet, animadvertere placet
me specimina intermedia nulla vidisse. Oculo adsueto jam primo
adspectu distinguantur, ramificatione in L. luxuriante magis decomposito
pinnatifida, in L. elata magis dichotomo-pinnata, unde pinnæ
supremæ sæpe in hac flabellatim divergunt. Nota autem distinctionis
præcipua in rachide inferne costata L. luxuriantis posita videtur. L.
elata quidem etiam inferne incrassata, ita ut sectione transversali segmentum
ovale et demum elliptico-rotundatum offerat; caulis autem
incrassatus hujus circumcirca fere æque increvit, unde exsiccata nullum
fere costæ adspectum præbeat; e sectione transversali quoque adparet
caulem inferiorem evolutione strati interioris præcipue incrassatum
fuisse; cellulasque strati exterioris unica serie cellularum etiam
in inferiore parte dispositas esse. Aliter omnino in L. luxuriante :
parte inferiore transverse secta, duo strata sat diversa, ambo cellulis
numerosis constituta, conspiciantur; in limite inter hæc strata cellulæ,
quæ extrorsum spectant, subregularem seriem concentricam offerunt,
qualem cellulæ corticales in L. elata; et ita totum stratum externum
in L. luxuriante evolutione strati corticalis ortum fuisse fere crederes.
Caulis itaque incrassatus in utraque specie diverso modo ortus videtur,
quod sine dubio probat species bene diversas esse. A costa incrassata
L. luxuriantis prolificationes demum, ut in L. Brongniartii, proveniant.
L. luxuriantem tantum sterilem hucusque vidi. Specimina
L. luxuriantis majora sunt eximie caulescentia, ramis a caule permeante
lateralibus.
35. L. Bbongniabtii [J. Ag. Symb. p . 20) purpureo-lutea fronde
complauata inferne sensim ancipite subcostata, costa fere
ad apices pinuarum sæpe conspicua, subregulariter disticbe
et opposite decomposito-pinnatifida, demumque a
costa prolifera, pinnulis clavato-linearibus truncatis iu
racbide pinnatim dispositis, sphærosporiferis apice incrassatis,
keramidiis. . . . J. Ag. Sp. p . 768.
Hab. ad oras Indiæ occidentalis.
Est quædam habitus similitudo hujus cum Amans, multifida Lam.,
unde quoque hoc nomine nostram designatam vidi. A sequentibus facilius
dignoscatur pinnulis, quæ sua longitudine latitudinem rachidis
evidenter superant.
********** pfofide complanata pinnis a margine exeuntibus
plus minus decomposita, ultimis dentiformibus sua longitudine
latitudinem rachidis vix æquantibus.
36. L. CEYLANICA (J. Ag. mscr.) purpurascens, fronde crassa
complauata inferue ecostata disticbe pinnata, pinnis a
margine sine ordine provenientibus, racbide stricta sub-
liiieari secus marginem utrumque callosa, callis brevissimis
truncato-obtusis sine ordine subcontigue provenienti-
biis, uunc subbifariam versis, demum apice verruculoso
sporiferis. Laurencia Sp. Harv. Alg. ceyl. n:o 17.
Hab. ad Ceylonam (Harvey!).
37. L. CONCINNA (Mont. Prodr. Phyc. ant. p. 6) purpurascens
fronde complauata inferne subecostata disticbe et opposite
pinnata, pinuarum racbide stricta lineari fere a basi
pinnata, pinnulis subinæqualibus, infimis sparsisque superiorum
brevioribus apice truncato-incrassatis creiiula-
tisque latitudinem rachidis longitudine sua circiter æquantibus,
crenulis sporiferis subclavatis. L. concinna Mont.
I. c. et Voy. Pol. Sud. p . 126 pl. 14 f g . 3. Kiitz. tab-
Phyc. Vol. X V tab. 69 (sterilis). L. calliptera Kütz. ibid.
(sporifera). L. complanata Suhr.? J. Ag. Sp. p . 765. L.
disticha Harv. Alg. austr. exs. n:o 228.
Hab ad Nov. Hollandiam occidentalem et borealem calidiorem;
an eadem ad Port Natal?
Inter specimina Novæ Hollandiæ et Africæ australis qua;dam mihi
videtur differentia; sunt uimirum hæc crassiora, quasi carnosa, pinnisque
magis adproximatis decomposita. Specimina e Nova Hollandia
sunt magis membranaceo-planata, irregularius pinnata, pinnis aliis
brevioribus, aliis paulo longioribus promiscuis; pinnulæ sua longitudine
latitudinem rachidis fere superant. Specimina sterilia utriusque
tantum, vidi.
38. L. Gbbvilleana (Harv. in Tr. Ir. Acad. Vol. 22 p. 545)
purpureo-coccinea, fronde complanata inferne sensim ancipite
subcostata, costa supra stipites mox evanescente,
distiche et subalterne decoinposito-pimiatifida, pinnarum
racbide stricta inferne attenuata, fere a basi pinuatifida
pinnulis infimis abbreviatis, superioribus ambitu oblongo-
liuearibus margine obtuse dentatis aut obsitis pinnellis
brevibus truncato-subincrassatis, latitudinem racbidis vix
longitudine æquantibus, fructiferis.............Harv. Phyc.
austr. tab. 15!
Hab. ad Novam Hollandiam occidentalem.