nino diversæ, allatis characteribus prædita, e Nova Zelandia ipse quoque
viderim. Hai. latissimam speciem omnino diversam credere op-
portuit.
36a. G ig a r t in a e x a s pe ra ta (Baili, et Harv. in Ner. Bor. Am,
p. 1 7 7 ) stipite evidentiori mox complaiiato in frondem
lanceolato-oblongam carnoso-membranaceam sæpe maximam,
margine parum incrassato cinctam abeunte, frondibus
sterilibus lævibus aut a margine et disco dentatis
aculeatisve, sphærosporiferis supra paginam verrucis pla-
niusculis minute verruculosis obsitis, gemmidiiferis per
totam superficiem ipsumque marginem papillosis, liuea
angusta iutra-margiiiali nudis.
Hab. ad oras Californiæ.
Specimen authenticum Harveyanam nullum vidi. Obvenit vero ad
oras Californiæ pianta G. circumcinctæ simillima, quam Harveyanam
speciem suspicor. Hæc tenuitate laminæ ad G. cireumcinctam accedit,
forma frondis vero est alia et præcipue sphærosporis dignoscenda. In
G. oircumcincta velut in G. radula sori sunt frondi immersi; in G.
exasperata sunt in verrucis subprominulis colleeti, et pluribus in eadem
obvenientibus, ipsæ verrucæ verruoulosæ adparent. In vicina G.
microphylla sori non in verrucis planiusculis, sed in papillis prominulis
colliguntur pluies, characterem ita (ulterius productum) analogum
offerentes.
a d p a g . 2 2 0 e t s e q u . :
( 3 ) K a l lym en ia T a sm a n ic a .
Hæc species, cujus ad fragmenta pauca observata nullam diagnosin
exhibuit Harvey, cujusque ipse ad fragmentum unicum a Harveyo
datum supra pag. 220 diagnosin exaravi, habet frondem permagnam
saltem usque bipedalem (fide D:næ Meredith), colore carneo-coccineam
et substantia gelatinoso-carnosa præditam. Sec. specimen juvenile,
quod fere integrum vidi, frons videtur ambitu obovato-oblonga, vage
aut fere subalterne pinnafo-laciniata, stipite evidenti at brevi prædita,
supra stipitem filiformem breviter cuneata, dein fere ovato-expansa
(nunc, fide Harvey, latissima videtur) marginibus parce undulata. —
In specimine a me pag. 220 descripto marginis partem quandam incrassatam
male fulcrum radicale credidi, et frondem sessilem dixi.
7 . K a l lym en ia B e e g g e e n i i ( s u p r a p a g . 2 2 1 ) .
Postquam 1. c., paucis tantum speciminibus observatis, speciem
diagnosi circumscribere conatus sum, magna copia in superiore parte
Novæ Zelandiæ collectara attulit Berggren, ex quibus majori fiducia
speciem bene distinctam crederem, licet K. reniformi proximam. Supra
callum radicalem subhemisphæricum frons cuneatim expanditur,
rarius breviter stipitata, sæpius ita profonde fissa ut parjes singulæ
obovatoTCuneatæ stipite elongato angusto, vix. tereti sed planato et
longissime cuneato suffultæ adpareant. Plurimæ frondes superne vage
laciniatæ, nunc quoque a margine proliferæ (modo K. reniformis).
Cystocarpia supra partes superiores frondium densissime sparsa, quam
in K. reniformi duplo majora et carpostomio evidenti prædita. Frons
intense coccinea, expositione in roseum tendit. Chartæ nunc minus
adhæret statu fructifero et adultiori; juvenilis sæpe arctissime adnata.
Nonnulla specimina vidi quæ Callophyllidem ornatam Mont. Voy. Sud.
mire référant; at nostra habent structuram evidentissimam Kallymeniæ;
pianta Montagnei habet structuram evidentem Callophyllidis, si
iconi Kiitzingii fides habenda sit.
Præter K. Berggreni ex Nova Zelandia fragmenta simillima vidi
Halymeniæ cujusdam, quæ ne cum nostra confundatur caveas.
I3a. K a l lym en ia po ly o o e l io id e s (J. Ag. mscr.) fronde carnoso-
membranacea stipitata dichotomo-subpalmatifida, segmentis
linearibus infra axillas plus minus cuneatis, terminalibus
dilatatis subdigitato-lobatis lobis obtusis, axillis adultioribus
rotundatis nunc a margine proliferis, marginibus
cæterum integerrimis, cystocarpiis per segmenta media
sparsis et in medio segmentorum immersis, pluribus confluentibus
maculas magnas rotundatas mentientibus.
Hab. ad Orford Tasmaniæ (D;na Meredith!).
Ex habitu externo Polycoeliam crederes, aut fere meram Callophyllidem
laciniatam, cujus laciniæ superiores modo insolito fuisent dilatatæ
et lobatæ. Dissecta structuram Kallymeniæ evidentissimam monstrat.
Pila interiora in sterili parte minus densa et contentu magis
fluido instructa, in vicinia fructuum densiora, articulis hino incrassatis
oblongis, illino quasi in appendicem tenuiorem producta et contentu
granuloso farota; stratum intermedium ejusmodi cellulis adproximatis
et evidentius anastomosantibus; stratum corticale constat cellulis
coloratis rotundatis in fila brevia verticalia fere conjunctis. Ma-
culæ cystocarpiiferæ utrinque infla te , lineam diametro fere æquant,
nuno superant, cystocarpiis pluribus, ipsis compositis, constitutæ; structura
cæterum ut in aliis speciebus generis. Frons videtur subgelati-
noso-oarnosa et crassa. Chartæ arcte adhæret.
pag. 225 inter species inquirendas Kallymeniæ adde:
P a ch y ca e p e s M orelli Mont. ct M. Il, Reunion n:o 22? pl
X X V I 2.