m
i r i
fila hæc gemmidiifera esse Dumontiaceis cliaracteristica, atque
alias quasdam Ilorideas, iisdem hoc respectu convenientes,
revera Dumontiaceis pertinere, non obstante babitu certo respectu
admodum abludente. Quibus quidem ductus conside-
ratioiiibus, Iridæam edulem geuus inter Dumontiaceas sui juris
constituere putavi. Cum Iridæa eduli structura et formationis
modo nucleorum planta quædam californica, hucusque in-de-
scripta convenit. Species normales Scliizyineniæ, cum quibus
structura frondis sat congruit Iridæa edulis, cystocarpiis prorsus
diverso modo formatis instructas esse, suo loco supra
attuli. Spliærosporæ in Scbizymeniis inter fila strati corticalis
vix mutata sparsæ et minutæ nidulantur; in sphærosporifera
Iridæa eduli fila corticalia admodum evoluta sunt; iu
inferiore parte lioriun filorum sphærosporæ magnæ rotundatæ
zonam siibcontiguam efficiunt. Qiiaiitumcumque itaque babitu
et structura frondis conveniunt Schizymeniæ normales atque
Iridæa edulis, tameu et diversa genera constituere et hæc
analoga magis quam affiiiia esse considerauda, mibi vix dubium
videtur.
Novo generi, quod typo Iridæa eduli hodie propoiio, nomen
Sarcophyllis a Kützingio propositum plantæ, quam cum
Iridæa eduli identicam suspicor, adhibere posse putavi. Constat
nimirum Kützingium (præter Iridæam edulem) nomino
Sarcophyllis lobatæ specimina descripsisse, quæ sub nomine
Irid. edulis e Gallia et Britannia ei missa fuerant. Harvey
plantam Kützingianam Kallymeniæ reniformis formam quandam
esse assumsit; ipse, duce Harveyo at signo dubii adposito,
Sarcopbyll. lobatam ut Kallym. reniformis syiioiiymou attuli.
Hodie icone in Tab. Pbyc. data ductus, rneram Irid.
edulem in Sarc. lobata agnoscere putavi. Kützing structuræ
differentiam inter Irid. edulem et Sarc. lobatam adesse credidit,
et banc quoque in iconibus exposuit. Mibi adparuit
diffei'eiitiam ex statu et exsiccatioiiis modo speciminum pendere.
In planta mox capsulifera fila interiora, grumosa substantia
farcta, alium omnino adspectum præbent, quam in
planta sterili et spbærCsporifera; eadem fila interiora, hoc
stadio facilius collapsa, multo magis densa, longiora et minus
ramosa crederes. Eadem fere differentia strati corticalis;
sectione frondis oblique ducta stratum corticale unius paginæ
J
filis verticalibus longioribus quoque contextum adpareat. Quum
igitur Sarc. lobatam ab Iridæa eduli baud diversam esse speciem
convictus sum, nomen Genericum jam datum nostro
Generi eo potius adoptare posse credidi, quod nomine Sar-
cophyllce jam apud Stackhouse Genus exstat, cujus Iridæa edulis
fuit species.
1. S. BDDLIS (StacJch. Ner. Brit, p. 57) stipite elongato tereti
sensim compresso et in frondem meinbranaceo-carnosam
obovatam integram, superne demum laceratam, margiue
æqualem abeunte, cystocarpiis maculas informes per partem
superiorem occupantibus. Fuc. edulis StacJch. I. c.
tab. 12; Turn. Hist. tab. 114. Engl. Bot. tab. 1307. Iri-
dma edulis Bory; Grev. Alg. Br. tab. 17. Harv. Bhyc.
Brit. tab. 97. Kütz. tab. Bhyc. Vol. X V I I tab. 3. Schiz.
edulis J. Ag. Sp. p . 172. Sarcophyllis lobata Kiitz. I. c.
tab. 97.
Hab. in Oceano atlantico ad littora Europæ.
2. S. californica (J. Ag. mscr.) stipite (superne) complanato
in frondem membranaceo-carnosam superne laceratam
abeunte, laciniis cuneatis superne dilatatis margine superiore
rotundatis.
Hab. ad littus Americæ septentrionalis pacificum.
Fragmenta, qnæ hujus vidi, sistunt partem superiorem plantæ
circiter 6 -pollicaris, hahitu fere antecedentis speciei, sed substantiæ
fere crassioris et coloris atropurpiirei, exsiccatione fere nigresoentis.
Laciniæ sunt omnino enerves, partibus inferioribus irregularius cuneatis,
infra apicem sæpe dilatatæ, margine peripherico rotundatæ.
Aliæ formam magis referunt Botryocarpæ proliferæ, cujus quoque fere
habent colorem. Hæo specimina ex territorio Oregonensi a Farlow
Præterea coram habeo inferiorem partem plantæ forsan non nimium
alienæ, mihi ab Eaton missæ, e sinu Monterey a D:r C. L. Anderson
lectæ. Hæc videtur ultra pedalis, valide costata et stipitata,
superne et a marginibus costæ divisæ in laminas expansa. Stipes
hujus videtur pluripollicaris compressas, bis lineam latus, in costam
costulasque, sensim intra laminas forsan evolutas, continuatus. Laminæ
partes, in nostris persistentes, structura cum aliata pl. Oregonensi
fere conveniunt, nisi quod cellulæ corticales interiores majores et in
stratum contigue fere coalescunt. — Utrum utriusque plantæ fragmenta
ad eandem. speciem, an forsan ad omnino diversas pertineant,
dicere tamen non auderem.
À. i r i