
lìl »
reticulatim ambientibus invicem distincti, rotundati, gemmidia
pauciora rotundato-augulata, sine ordine conspicuo
conglobata continentes. Sphærosporæ in soros fere cryji-
tas rotundas infra superficiem formantes, ambitu subde-
linitas collectæ, quasi iu series radiatim convergentes
dispositæ, rotundatæ cruciatim divisæ.
Differentia Generum Cliondri, Iridææ et Gigartinæ tum
in babitu diverso, turn in structura et situ fructuum, iu bis
Generibus paulisper diverso, me judice, hucusque posita fuit.
Gigartinæ species et habitu, et cystocarpiis plus minus
extra frondem prominulis, quasi pericarpio externo instructas,
ab aliis facilius dignoscere licuit. Formæ, vero nonnullæ, re-
centius mihi cognitæ, bis ipsis characteribus ita inter Gigar-
tinas et Iridæam intermediæ adparuerunt, ut dubium videretur
utrum uni an alteri melius referantur. Ejusmodi mihi
sunt Gigartina lanceolata, Iridæa ioliifera atque Iridæa po-
lycarpa, quas quidem iiullo expresso dubio ad sua Genera
retulit Harvey. Cystocarpia vero Gig. lanceolatæ, quæ Har-
veyo ignota fuerunt, sunt frondi immersa, velut in duabus
speciebus, quas Iridæas consideravit Harvey. Nec itaque hoc
ducente charactere species has, siue dubio proxime affines,
iu diversa genera distrahere decet, nec omnes ad Iridæam
bene transfereiidas putarem. In omnibus his speciebus allatis
nucleus cingitur strato ilio peculiari filorum, directione tangentis
excurrentium, quod in Iridæa vix conspicuum, in Gi-
gartiiia vero admodum evolutum adest. Sphærosporæ, quas
jam in Speciebus Algarum quoad situm in Iridæa et Gigartina
diversas indicavi, in Iridæa soros in interiore frondis
strato, inter utramque paginam fere æque distantes, efficiunt;
in Gigartina vero soros magis corticales, infra superficiem
. evolutos constituunt. Hoc quoque ducente charactere species
tres niemoratæ multo magis cum Gigartinis, quam cum Iridæis
conveniunt. Ab uti’oque vero genere sori specierum il-
larum ita differunt ut fere sunt ambitu definiti, quasi filis
quibusdam sterilibus cohibiti, rotundati, ipsis sphærosjioris
quasi lineas a peripheria interiore sori versus punctum superficiale
radiantes occupantibus. Quum igitur species istæ
intermediæ ueque cum Gigartina ob cystocarpia immersa.
ueque cum Iridæis ob soros subcorticales bene consociaiitur.
Genus novum Rhodoglossi bis speciebus formandum esse
finxi.
Sori in Rliodoglosso revera adspectum præbeiit admodum
peculiarem. Ab externa facie et in exsiccata pianta cystocarpia
crederes rotundata frondi immersa; si transversal!
sectione facta observantur, dispositionem partium fere videas,
qualem in cystocarpiis cryptæformibus Chætangiearum ; fertilem
cryptam introrsum a sterili parte linea rotundata sepa-
ratam et spbærosporas intra cryptam radiatim dispositas, a peripherica
linea interiore versus punctum superficiale — quasi
esset carpostomium — convergentes. Oritur liæc dispositio formatione
sphærosporarum in filis, quæ arcuatim a strato interiore
filorum longitudinalium ad fila strati corticalis verticalia
excurrunt. Ut sphærosporæ, quæ in interiore parte fasciculi
fertilis seriatæ formantur, grandescunt, filorum rami infimi
distenduutur directione tangentis cryptæ, unde sphærosporæ
sori periphericæ directione tangentis quoque seriatæ obveniunt ;
fila contra fasciculi fertilis exteriora, — ob ipsam expansio-
iiem filorum interiorum directione tangentis — infra superficiem
frondis deprimuntur, cryptam formantia, cujus versus
punctum depressum fila singula convergentia adpareant. Sphæ,-
rosporæ in bis filis formatæ in series a peripheria versus
punctum periphericum convergentes disponuntur. Ob expansionen!
filorum fertilium fila sterilia próxima quasi sorum
ambientia adpareant.
Est quoque cystocarpiorum Rbodoglossi quædam ab aliis
diversitas. Yt in media fronde nata, expansione minus circumscripta
grandescunt, et in nonnullis demum lineam superan!
diametro. Inchoantur minuta, strato peripherico nucleum
ambiente lioc stadio densissimo, ipso nucleo parum conspicuo,
intertextis filis paulo laxioribus et cellulis paucis constante.
Directione centrifuga expanditur magis magisque stratum pe-
ripbericum nuclei, introrsum nucleolos separans, intertextis
filis strati peripherici introrsum sensim laxioribus et fertilibus,
extrorsum sterilibus et accrescentibus. Expansione demum
stratum frondis corticale tangit et carpostomium quoddam
efficitur, convergentibus filis, nec, ut putarem, ruptura
partis superemiiientis.
rii: