
I l ' :
scente cohibitis. Cystocarpia per frondem sparsa, iu
cryptis sæjDe pluriseriatis intra stratum corticale excavatis,
et secedentibus filis apertis, nucleum adparenter simpli-
cera, strato proprio circum-nucleari, filis reticulatim anastomosantibus
ad carpostomium conducentibus constituto,
cinctum foventia; nucleus a plexu filorum sensim transmutato
ortus, cellulis matricalibus pluribus certo ordine
vix dispositis, demum gemmidia plurima minuta rotundato
angulata gelatina ambiente sine ordine conspicuo
cobibita continens. Sphærosporæ strato corticali immersæ,
sparsæ elongatæ cruciatim divisæ.
Speciem bujus Generis in Speciebus Alg. ad Schizymeniam
retuli, cujus Generis habitum et structuram quoque babet
Pachymenia, nisi quod frondes sunt multo crassiores, exsiccatione
coriaceo-corneæ, et stratum corticale amplissimum
filis verticalibus longissimis constitutum. Ubi stratum interius
in corticale abit, fila breviora evidentius stellatim anastomosantia
stratum fere proprium intermedium efficiunt. Præ-
cipua autem differentia Generis in structura et situ fructuum
posita; in Scbizymenia infra stratum corticale singula serie
disponuntur; in Pachymenia cystocarpia per plures series disposita
adparent, adultioribus interioribus, junioribus series
exteriores formantibus. Incboatur nempe cystocarpium in ra
stratum corticale; hoc strato extrorsum continuo increscente,
partes interiores strati corticalis ad stratum intermedium
transeunt et cystocarpia .adultiora fiunt interiora. Primam ori-
ginem cystocarpii agnoscere putavi in cellula quadum filorum
verticalium, directione tangentis dilatata, fasciculum filorum
breviorum et tenuissimorum emittente ; hæc fila Strati circum-
nuclearis primam originem putavi; exteriora anastomosibus
sensim juncta vidi; interiora increscentia et sensim magis
subdivisa ipsum nucleum demum constituentia; intermedios
status inter nucleum maxime juvenilem et adultiorem in
Pachymenia tamen non vidi.
In hoc Genere, ut in proximis quibusdam, cystocarpia juvenilia,
cellula matricali cum fasciculo filorum tenuissimorum
constituta, plantæ Nematospermeæ fructus facilius crederes.
Sed comparatis fructibus diversorum specierum diverso stadio,
ejusmodi fasciculum originem strati circum-nuclearis constituere
puto. Fila nempe fasciculata sensim prolongari, plura
provenire et exteriora anastomosibus in rete conjungi, quod
demum telam conductricem carpostomii constituit, assumendum
putavi. Origine fructus hoc modo interpretata, genus mihi
magis Grateloupiæ et affinibus generibus atìiiie quam Schizymeniæ
proximum adparuit.
1. P. carnosa (J. Ay. Act. Plolm. 1847) frondibus a callo
radicali crasso'^ subconico-elevato plurimis erectiusculis,
singulis a stipite elongato plano in frondem crassissimam
coriaceo-subcorneam cuneatim dilatatam vage fissam expansis,
laciniis conformibus ambitu vix definitis. Platyni,
carnosa J. Ag. 1, c. tab. 5. Sch. carnosa. J. Ag. Sp.
p . 17.3. Iridæa carnosa Kiitz. tab. Phyc. Voi, X V I I .
tab. 17.
Hab. ad Gap. b. Spei.
2. P. laciniata (J. Ag. mscr.) fronde coccineo-purpurea carnosa
crassa sessili, a basi cuneata sursum expansa, superne
in lacinias ambitu subdefiiiitas basi demum attenuatas,
obovatas oblongasve, invicem eximie patentes,
profonde divisa.
Hab. ad Novam Zelandiam. (Berggren !).
Pianta cuneata basi sessilis et sensim, ni fallor, fissa in frondes
conformes, superiore parte dilatata in lacinias eximie patentes et sub-
divergentes abeunte. Laciniæ vage exeuntes, at ambitu subdefinitæ,
juniores a latiore basi angustatæ, adultiores basi eximie attenuata?
late obovatæ, aut apice quoque producto oblongse. Crassitie Schizy-
menias superat, Pachymeniis aliis paulo tenuior. Cystocarpia tantum
juvenilia vidi, qualia supra descripsi, per frondem densissima, non
nisi dissecta fronde et sub microscopio conspicua. Sphærosporæ in
strato corticali frondis, paulo magis quam in sterili pianta evoluto,
numerosæ, admodum elongatæ, oblongæ cruciatim divisæ.
.3. P. LüsoEiA (Grev. in Hook. Comp. Bot. Mag. I I . p . 329)
frondibus a callo radicali expanso plurimis gregariis, siugulis
a stipite teretiusculo loiigiore in frondem crassissimam
coriaceo-subcorneam cuneatim dilatatam planam
subdichotome divisam expansis, segmentis integriusculis
aut vage -parcius laciniatis, margine subincrassatis, ju-
10
!