
f
' di!
A îî:
; Y '
L m y . . !
i r i
te-
Ordo XXI. lOMEXTAlllEÆ.
Algæ inarticulatæ, iu superiore saltern parte tubulosæ et
diapliragmatibus cellulosis articulatim subdivisæ, strato corticali
tubum ambiente celluloso. Cystocarpia intra pericarpium
externum globosum clausum foveutia nucleum, tela aracbnoi-
dea cinctum, subsphæricum, lobulis pluribus confluentibus
subcompositum; gemmidia in placenta a fundo adscendente
subramosa quoquoversum radiantia, obconica arctissime stipata,
et tela arachnoidea ambiente cohibita. Sphærosporæ immersæ
triangule divisæ.
Species Algarum scribens, Lomentariæ generi tribum propriam
inter Cliondrieas institui. Postea nullum Geuus Plori-
dearum mihi cognitum fuit, quod structura frondis et cystocarpiorum
ita cum Lomentaria congruit ut huic certe affine
assumere ausus sim. Nucleus nimirum globosus, gemmidiis
arcte conglobatis constitutus, tela insuper arachnoidea
circum-ambieiite intra pericarpium coliibitus, baud exiguam
cum Champia prodit similitudinem, quam structura frondis
corroboratam facile quis haberet. Ipsa autem gemmidia lia-
bent formam aliam, qualem fere in Chondrieis cognovimus.
Dum vero in his fila gemmidiifera sunt invicem libera, et a
placenta, plus minus fasciculatim, ramosa, sursum radiantia,
intra sacculum liyalinum conspicuum singula gemmidia foventia;
in Lomentarieis, contra, placenta in medio nucleo quasi
centralis, intra gemmidia circumcirca ambientia et. quoquoversum
radiantia vix fit conspicua; nucleus globosus pericarpio
conformi inclusus. Lomentarieæ itaque neque Champieis,
neque Chondrieis bene conjunguntur. Spongiocarpeis natura
gemmidiorum proximas fere crederem; ab bis vero proventu
Cystocarpiorum intra pericarpia externa omniuo recedunt.
Quæ cum ita sint ordinem sui juris Lomentarieis proponere
malui, quam loco inepto genus nusquam bene disponendum
mserere.
flVlll. L o m e n t a r i a G a iìl; J. Ag. Sp. p. 724 (excl. spec.).
Frous teretiuscula ramosa tubulosa et diaphragmatibus cellulosis
articulata, nunc inferne solidescens ramis tubulosis
et constrictis, filis sparsissimis diaphragmata jungentibus;
peripherico strato cellulis rotundato-angulatis, interioribus
majoribus contexto. Cystocarpia a parte inflata frondis
formata, externa, intra pericarpium sphæricum nucleum
adparenter simplicem, gelatina cohibitum et tela arachnoidea
cinctum foventia; nucleus gemmidiis obconicis, a
placentæ ramis radiantibus, arctissime stipatis constitutus.
Sphcerosporce per ramulos sparsæ, demum aggregatæ, cellulis
iufracorticalibus immersæ, rotundatæ triangule divisæ.
Pericarpium initio clausum mihi adparuit, demum forsan
pertusum. Nucleus intra stratum pericarpii corticale cingitur
tela arachnoidea filorum anastomosantium; ab externa facie
conspectus simplex adpareat, gemmidiis plurimis a puncto
quodam centrali radiantibus obconicis et basem coni subcoii-
vexum extrorsum vertentibus. Nec tamen omnia gemmidia
regulariter radiantia adpareant ; nec leniter compresso nucleo
gemmidia omnia radiatim ab eodem puncto secedant, sed
plerumque diverso modo conglobata fiant. Sectione feliciter
ducta placentam a fundo adscendeiitem in lobos plures sub-
divisam, et gemmidia a singulis ramis suo ordine radiantia,
videre credidi; pluribus lobis ita confluentibus gemmidia minus
regulariter disposita adpareant. Intra lobum quemque
adscendit ramus placentæ, ut mihi adparuit, subpaniculatim
at parce ramosus, articulis omnibus demum colorato endochromate
farctis, omnibus ut videtur in gemmidia converteiidis.
Sacculi iiyalini ambientes, si singulis gemmidiis adsint, parum
conspicui, nec invicem facilius secedentes, ut in Chondrieis et
Rhodomeleis norma est.
.1
11