VI
juvenili persistentem vidi, quam trichopliorico adparatui tri-
buant. Confiteor me his locis in hoc adparatu nihil suspi-
casse, nisi apicem ramuli, ob evolutionem fructus hebetatum
et sensim obsoletum. In Dudresnaja totam evolutionem nu-
, elei a filo generante observare credidi; hoc loco evidentis-
simum mihi adparuit filum elongatum, quod nucleum superat,
nihil esse nisi apicem sterilem decoloratum fili nucleum ge-
nerantis. Quod attinet eos minutissimos globules, qui corpus-
cula antberidiorum, trichogynis adfixa sisterent, patet eadem
quoad originem et naturam omnino dubia esse. Non tantum
sæpissime evenit ut in gutta aquæ corpuscula diversissimæ naturæ
circumvebaiitur, sed etiam practicis Algologis bene constat
sporas algarum et partículas diversæ naturæ Algis sæpe
adfixas obvenire. Quomodo igitur probetur corpuscula ilia,
quæ trichogynis adfixa viderunt, fuisse corpuscula ex antheri-
diis provenientia, et ex antlieridiis ejus speciei, quæ iisdem
foecundaretur ? Si constaret antberidiorum corpuscula esse
agilia, facilius quidem intelligeretur corpuscula antberidiorum
trichogynicum adparatum potuisse attingere; sed corpuscula
omni mobilitate destituta contendit ipse Tburet *). Si denique
qui ad totam rem illustrandam plurima contuleruut de maxime
essentialibus dissentiant, patet ut crediderim totam rem novis
et iteratis observationibus antea esse confirmandam, quam ip-
sis organis descriptis quandam vim systematicam attribuamus.
Denique addere placet me in hoc volumine quam paucis-
sima attulisse «synonyma, et specierum antea cognitarum de-
scriptiones nullas; icones mihi cognitæ optimæ, quæ citantur
*) Si a Thuretio jure contenditur Derbesium et Solierum ante
alios omnes ad antberidia Floridearum cognosoenda coutulisse, quoque
horum observationibus potissimum fidem habendam esse facile quis
crederei. Quod vero novum e t inauditum in eorum observationibus
mihi videtur hoc est : quod non tantum corpuscula antberidiorum motu
prædita in pluribus speciebus se observasse asseruerunt, sed corpus-
culorum quoque ex antheridio eruptionem, formam sub motu et ap-
pendicem vibrantem, atque ipsius motus normam descripserunt! Quæ
vero omnia falsa esse statuit Thuret: Quod si verum sit, observationes
allatæ ante multas alias probare videntur quam facile fallimur, con-
cludentes ex iis quæ vidimus ad ea quæ aut obscurius visa aut revera
non observata, tamen certa suspioantur.
VII
et descriptiones in Speciebus Algarum datæ bis sufficiant;
novas species fusius describere in curis fuit.
Volumen, ineunte anno 1875 jam prælis traditum, varias
ob causas serius quam speraverum benevolentiæ Algologorum
submitto.
Scripsi Lundæ Apr. 1876.
J. G. AGARDH.