i
In N.multipartito et N. affini segmenta latiora laceratione et se-
paratione angustiora fiunt et demum inferne caulesoentia, si quidem
in his caules adesse videntur. In N. Curdieano et huic affinibus frondes
angustoe ad caules formandos pronæ videntur, et evidentius caulescentes
mox obveniunt. N. parvifolium hoc respectu ad N. Curdie-
anum accedere mihi adparuit; e st vero N. Curdieano multo minor et
angustior. A N. pristoideo margine integerrimo distinctum.
22. N. CüEDiEANüM (Harv. Alg. austr. exs. n:o 291) angusta
inferne caulescens caule incrassato subconvoluto squamoso,
fronde subflabellatim decomposita, segmentis demum
linearibus, inferioribus medio crassioribus, margine
integro aut subcrenulato, superioribus subflabellatim pinnatifidis
fere ad ajiices rotundato-obtusos venosis, soris
in segmentis superioribus piiinatilobatis evolutis numerosis
majusculis subocellatis. Harv. Phyc. austr. tah. 151.
(partim).
Hab. ad Novam Hollandiam australem.
Sub nomine N. polyanthi species hoc loco describitur habitu simillima,
soris ut mihi adparuit, diversa. Sori nempe in N. Curdieano
nostro sunt multo majores quam in N. polyantho. Sub nomine N.
Curdieani specimen distribuit Harvey, quod hoc loco typicum consideravi.
Quod Harvey in Phycol. 1. o. de soris dixit revera melius in
N. polyanthum quadrat.
III. D a w s o n ia fronde obscurius purpurascente, plerumque angustifolia,
nunc fere avenia, sæpius eximie venosa, inferne
plus minus incrassata et demum in nonnullis caulem
elongatum ancipitem formante, soris minutis oblongis
sæpe dense adproximatis et hic illic in lineas (maculas
elongatas) confluentibus, lacinias exteriores sæpissime occupantibus.
Fronde decumbente (supra alias algas) repente et processubus
a pagina inferiore emissis radicante, superiore parte
sensim libera.
2.3. N. DECUMBENS (J. Ag. mscr.) fronde repente et processubus
a pagina inferiore emissis radicante, superiore parte
sensim libera radiculorum initiis sæpe sparsim punctata,
tota subpinnatifide decomposita, segmentis linearibus margine
inæqualibus aut in lobos rotundatos sæpe plurimos
exuberantibus, inferioribus secus medium incrassatis obsoletius
venosis, supremis elongatis et dilatatis soros
minutos dense adproximatos in maculas oblongas subconfluentes
evolventibus.
variat. : F u c ic o l a frondibus minutissimis in stratum expansum
conjunctis, densissime decompositis crispatis, lobis plurimis
rotundatis, soris . . .
Hab. ad oras Novæ Zelandiæ Berggren! var. in stipite
Fuci chondrophylli.
Formam primariam et varietatem ejusdem speciei formas evolutione
diversas finxi; differunt magnitudine et ab hac forsan pendente
decompositionis densitate; soros vero me in var. nullos vidisse adno-
tare decet. Specimina formæ primariæ vix pollicem superant expan-
sione, segmentis inferioribus vix lineam latis dense pinnatifidis, lobis
alternantibus conformiter decompositis, junioribus simplicioribus rotundatis,
supremis prolongatis fere lanceolatis demum fructiferis. A tota
inferiore pagina processus minuti vage proveniunt, quibus frons quasi
punctata adparet; juveniles sunt fere hemisphærici, cellulis minutis
plurimis constituti; sensim prolongantur, apice dilatato quasi stipitem
tenuiorem terminante; adfixi in marginem submembranaceum apice
abeunt. Segmenta superiora fructifera sunt inferioribus multo majora,
nunc fere semipollicaria, et lineam latitudine fere superantia, intra
marginem sterilem soros rotundatos aut oblongos, pro magnitudine
plantæ sat magnos, continentia; sunt hæo segmenta in nostris ob-
scuriora et ad diversam plantam pertinentia ab incauto facile habe-
rentur. Fronde transverse secta, adparet segmenta magis evoluta
esse in medio incrassata et seriebus cellularum 3—5 aut forsan pluribus
suprapositis, exterioribus utrinque axilem magnitudine æquantibus
et e regione positis. A pagina frons areolata adparet, venis minus
evidentibus percursa, cellulis marginalibus multo minoribus sub-
pluriseriatis.
** Fronde erectiuscula sessili aut vix conspicue caulescente
fere avenia.
24. N. c a e t il a g in e u m (Harv. in Trans. Ir. Acad. Voi. X X I I
p . 549) fronde sessili avenia crassiuscula subdichotomo-
decomposita, laciniis linearibus patentissimis subdivaricatis
margine undulato-crispis, terminalibus obtusissimis,
soris elongato-punctiformibus per segmenta media sparsis.
Harv. Phyc. austr. Syn. n;o 400.
Hab. ad Nov. Hollandiam occidentalem.
Affinitate ad N. Curdieanum et N. Pristoideum accedit, at magis
dichotoma e t soris diversa; sori in illis speciebus lobos exteriores
' »