fIJii
h -
262 Dümontiaceæ. Farlowia.
constitutum transmutant; articuli liorum filorum cxtimi sunt
intermediis fere disciformibus paulo longiores rotundato-conici;
medii disciformes et diaphragmatibus parallelis sæpius separati,
nunc diapliragmate obliquo fiunt liinc crassiores, quo efficitur
ut filum prolongatum et amplius evolutum fit sensim
plus minus curvum. Fila hoc stadio fere omnino libera adparent
et adspectum præbent a cellulis vicinis admodum alienum,
fere vermiformem dicerem. Iterum vero transmutantur
ulterius: articuli singuli lateraliter excrescuut a filo, fiuut
magis nova directione cylindracei, diaphragmatibus transversalibus
atque obliquis subdividuntur, atque ita iu ramulos
minutos fasciculatos transmutantur. Fila vermiformia videre
licet una parte non mutata, altera in ramulos istos fasciculatos
transeunte; ramulis fasciculatis ad diversa latera exeuntibus
efficitur ut fila gemmidiifera, quæ ex iis formantur, suut
quoque fere quoquoversum radiantia. Núcleos hoc stadio plii-
rimos vidi, in zonam fructiferam collectos, brevi spatio aut
fere nullo separates; maturos non vidi.
1. F. COMPRESSA (J. Ag. mscr.) fronde complanata quasi prolificationibus
a margine pinnatim excrescentibus coiicate-
natis ramosa, pinnis a basi multo tenuiore cuneato-dilatatis,
inferne serrato-crenatis, a parte superiore dilatata
prolificationes conformes emittentibus.
Hab. ad sinum Monterey Californiæ, D:r C. L. Anderson.
Frons, lic e t carnosa, tamen sat conspicue planiuscula, in suprema-
e t latiore parte pinnarum (in exsiccata) usque 3 lineas lata, madefacta
multo magis expansa. Margines pinnarum in inferiore parte quasi
irregulariter serrati, serraturis vero nunc obsoletis. Saltim 5—6 pollicaris.
Hanc tantum sterilem vidi.
2. I . GRASSA (J. Ag. mscr.) fronde crassiuscula compressa, a
margine irregulariter pinnatim ramosissima, pinnis minoribus
simpliciusculis majoribusque compositis promiscue
per totam longitudinem dense exeuntibus, marginibus
evidenter rotundatis incrassatis.
Hab. ad littus Oregoniæ (Farlow!).
A disco radicali frondes numerosæ provenire videntur, per totam
longitudinem in nostris crassiusculæ et quasi marginibus rotundatis
instructæ, attamen complanatæ, rachide fere lineari lineam circiter
lata, per totam longitudinem sæpe dense pinnata, pinnis nuno per
— —
SarcóphgUis. Dumonïiaceæ. 263
spatia secundatis, nunc utrinque exeuntibus, majoribus minoribusque
mixtis. In pinnulis superioribus olavato-linearibus hanc speciem fructiferam
vidi. .
Specimina pauca hujus et anteoedentis speciei, quæ hucusque vidi,
nimium invicem differunt, quam ut ad unam eandemque speciem eadem
pertinere assumere auderem.
LVII. S a r COPHYLLIS J. Ag. mscr.
Frons carnoso-plana crassiuscula, supra stipitem cuneata,
vage lacerata laciniis subconformibus, stratis duobus aut
fere tribus contexta: interiore filis densissime intertextis
articulatis ramosis, cylindraceis aut hic illic intumescentibus;
corticali cellulis subverticaliter seriatis, interioribus
majoribus subconcentricis, exterioribus sensim minoribus,
in sphærosporifera in fila elongata evolutis. Cystocarp
ia frondi inter cellulas iuteriores strati corticalis immersa,
solutione partis demum liberata, nucleo simpliciusculo
constituta ; nucleus a filis moniliformibus brevissime
articulatis curvatis sensim tranformatis ortus, gemmidiis
majusculis oblongis, mutua pressione angulatis,
sine ordine conspicuo conglobatis, muco cohibitis, constans.
Sphærosporæ inter fila strati peripherici magis
evoluta zonam interiorem deiisiorem formantes, rotundatæ
magnæ cruciatim divisæ.
Jam in Speciebus Algarum pag. 170 monui Schizymeniam
edulem ab aliis speciebus Generis a me constituti diversitatibus
quidusdam utriusque fructus differre. Hodie per-
specta, ut speraverim, formationis norma cystocarpiorum in
generibus pluribus ad Dumontiaceas relatis, agnoscere credidi
eundem esse formationis modum cystocarpii in Iridæa
eduli auctorum. Adsunt nimirum in interiore frondis superioris
fructiferi, in zona filis paulisper minus farcta inter
stratum internum atque strata utriusque paginæ corticalia,
fila illa singularia, vermiformiter curvata, articulis moiiilifor-
mibus brevissimis (diametro brevioribus) constituta, ex quibus
nuclei in Dumontiaceis propriis omnibus, a me cognitis,
formari videntur. Ejusmodi filis intra alios Ordines Floridearum
rite limitâtes hucusque ignotis, assumere posse credidi
■-rii