\
' Î i
paulo magis evoluto, cæterum liaud diverso, proveniunt, inter
tìla sparsæ, oblongæ et cruciatim divisæ.
Fusiorem dedi descriptionem Generis, ne quis plantam
Iridæis simillimam revera hujus Generis esse speciem maie
intellectam credat.
1. Æ . NITIDISSIMA J. Ag. mscr.
Ilah. ad oras Novæ Zelandiæ, Tauranga': Berggren.
In flora Novæ Zelandiæ nullam speciem enumeratam video, quam
cum nostra identicam credere fas est. Ex iis, quæ de summa varia-
tiono formæ in Crypt. Ant.^ p. 179 de Irid. cordata dicitur, nostræ specimina
quoque, si collecta fuerint, ut formæ Iridiææ ejusdem ex istimata
fuisse credidissem; at in Flora Nov. Zci. nulla species propria
Generis enumeratur, quæ ad Nov. Zelandiam obveniret. Iridæa micans
auctoritate Montagnei aliata, ut ad insulam Akaroam a Durvilleo
lecta, tantum memorata fuit.
ad pag. 146.
P a ch ym en ia h im a n to ph o ra (J. Ag. mscr.) frondibus a radice
expanso plurimis gregariis, singulis a stipite teretiusculo
longiore in frondem planam crassiusculam dichotomo-
pinnatam expansis, segmentis linearibus infra furcas cuneato
dilatatis, inferioribus secus totam longitudinem pinnatis,
pinnis loriformibus sensim dilatatis iterumque eodem
modo subdivisis, segmentis terminalibus plerumque
elongatis nudiusculis simplicibus furcatisve.
Hab. ad Novam Zelandiam : Berggren.
Frondes plurimæ juxta-positæ quasi ab eadem crusta radicali
proveniunt, in cæspitem collectæ, singulæ pedales-bipedales altitudine,
stipite pollicari tereti adscendentes, sensim complanatæ, plerumque
2 Schotomæ, nunc mox pinnatim subdivisæ; segmenta linearia pau-
eas lineas lata, infra furcas cuneatim dilatata, et basi sæpe eximie attenuata
nuno immo teretiuscula, secus totam longitudinem plerumque
ab utroque margine pinnata; pinnæ juveniles subulate, mox elongatæ
teretiusculæ, demum complanatæ e t subdivisæ, in novae frondes excrescentes;
rarms tota planta pinnatim decomposita, rachide latiore
(nuno usque bis pollicem latam vidi). Segmenta terminalia nunc usque
fere pedalia vidi et simpliciuscula, sæpius breviora et furcata,
pinnis sæpissime in bis nondum evolutis. Substantia coriacea et color
si luci fuit objecta obscure purpureus, fere in violaceum tendens; ex s
ic c a te fere nigrescens. Structuram et fructus generis vidi.
Hæc quarta species Novæ Zelandiæ hujus Generis, quæque suo
modo distinctissima. Si P. dichotoma Chondrum quendam adspectu
referat, P. himantophora potius Prionitidem crederes. In Pr. dichotoma
prolificationes a disco ct margine sæpe proveniunt, cæspites densos
minutos formantes, quæ ut ipsæ frondes dichotomæ, in novas frondes
sensim excrescant. In Pr. himantophora prolificationes sunt marginales
et frondes reddunt demum eximie pinnatas; angustiores hoc
modo ramificationis normam Calliblepharis jubatæ, latiores C. ciliatæ
fere referre dioantur.
pag. 160 ad Cryptonemiam;
Impressa jam plagula, quæ characteres et species Cryptonemiæ
adumbraret, species duæ mibi cognitæ fuerunt sec-
tioiiis secundæ, quibus ducentibus patet characterem Generis
ita esse amplificandum ut cystocarpia et spbærosporas in ipsa
lamina frondis nunc evoluta permittat. Spbærosporæ hoc
modo provenientes, in strato corticali parum mutato sparsæ
obveniunt, rotundatæ et cruciatim divisæ.
Species novæ, ante Cr. seminervem inserendæ mihi sunt:
C ry p to n em ia obovata (J. Ag. mscr.) brevissime caulescens,
caule in laminas planas cuneato-obovatas, nunc subvage
(laceratione) parce subdivisas, margine integerrimas aut
demum minutissime crenulatas, nunc in phylla nova conformia
excrescentes, abeunte, stipitibus complanatis nervo
fero nullo conspicuo continuàtis, cystocarpiis initio maculas
indefinitas, demum totam superiorem partem frondis
occupantibus sine ordine densissime sparsis.
Ad oras Californiæ.
Specimina pauca, quæ vidi, sistunt plantam vix flpollicarem, supra
caulem, lineas paucas longum vageque divisum, in ramis frondes simplices,
quoad formam Iridæam edulem fere omnino referentes, substantia
cbartacea Cryptonemiarum et colore carneo facilius digno
scendas, gerentia. Frondes juveniles habent marginem integerrimum ;
adultiores subundulatæ et externa vi, ut videtur, laceratæ offerunt marginem
(cicatrioatum?) incrassatum et minutissime crenulatum. Cystocarpia
vidi nunc in maculas ambitu indefinitas collecta, nunc supra
totam superiorem partem frondis fere æque densa, extra paginas parum
prominula, structura generis. Sphærosporæ quoque in ipsa fronde
vix incrassata provenientes, strato corticali vix in fila brevissima evoluto
immersæ, sparsæ retúndate et cruciatim divisæ. Nuno foliola
conformia a margine aut intra marginem provenientia vidi. Sectione
frondis transversali facta structuram vidi Generis; nimirum stratum
interius filis contextum parce ramosis, hic illie intumescentibus; stratum
corticale, cellulis interioribus parum majoribus et exterioribus
lite