
sparsis aut seriatis, sphærosporis soros subnematlieciosos
intra-marginales in segmentis ultimis provenientes formantibus.
Callophyllis erosa Harv. Fl. Nov. Zel. tah.
C X V I I I f g . 2. (exclus, fig. onmib. aliis et descript.).
Hab. ad oras Novæ Zelandiæ: Berggren!
Species pluripollicaris videtur et inferne 2—Slineas forsan lata,
nobis vero tantum fragmentis cognita. Segmenta majora fere dichotoma
et plus minus flabellatim expansa, superiora et minora (præcipue
in pianta capsulifera) evolutione segmentorum lateralium feye pinnatim
disposita. Hæc ut dentes minuti et immo acutiusculi a margine
proveniunt, sensim paulo longiores (vix tamen lineam superantes)
fiunt sursum læviter incurvi et obtusi, immo truncati, dentibus duo-
bus novis ex apice sensim emergentibus; novæ laoimilæ ex his excrescunt,
quæ fere omnes latus infçrius segmenti occupant, ita ut segmenta
lateralia demum fere alcioornia dicere liceret. In segmentis
terminalibus fere eadem dispositio ita conspicua, ut segmenta potissimum
latus exterius occupant; ita in fragmentis capsuliferis. In sterili
aut sphærosporifera fronde segmenta lateralia magis dentiformia et
simpliciora, atque tota frons magis dichotoma conspiciatur, hic illic et
præcipue in segmentis terminalibus dentata. Cystocarpia globosa,'
extra marginem fere tota prominula (dentibus transformatis quasi
orta) sparsa aut plura seriata; pericarpio transverse secto vidi structuram
Rhodophyllidis, cellulis plurimis interioribus concentricas series
formantibus, unico loco laterali radiatim dispositis, cum exterioribus
carpostomium constituentibus. In parte sterili frondis cellulæ in te riores
duplici serie dispositæ, hic illic suboppositæ, nunc interjecta
cellula magis compressa; cellulæ hæ majores paucis exterioribus demum
teguntur et insuper corticali strato subcontinuo; cellulæ hujus
unica serie dispositæ, quæ latere paginarum directione tangentis, ad
margines frondis vero verticaliter paulo longiores sint. Frondem nusquam
venosam vidi. Sphærosporæ in maculis nematheciosis fere nudo
oculo distinguendis, intra marginem segmentorum terminalium proveniunt;
pars nematheciosa evolutione strati corticalis aut subcorticalis
formata, sensim fit admodum orassa; sphærosporas evidentissime zonatim
divisas vidi.
Allatis characteribus structuræ et fructus species fere sectionem
propriam generis formare lacile videretur. Sphærosporis in soris nematheciosis
ipsius frondis collectis formas acropeltideas aliorum gene-
rum refert; ne quis credat me ejusmodi formam Rhodymeniæ coram
habuisse, animadvertere debui sphærosporas zonatim divisas me evidentissime
vidisse.
ad paginam 378 adde:
C k d o b ia c b u c ia t a Zan. Icon. tab. 86.
6. H il d e n b r a n d t ia e x p a n s a HicUe On Algce collected at St.
Pauls roclcs.
ad Gracilariam pag. 426 adde:
Specierum, quas hoc loco inter inquirendas attuli, Gr. cuneatæ et
Gr. ornatæ Aresch. demum specimina videre contigit, pagina jam sub
preio sudante, benevolentia Auctoris mihi missa. Comparata structura
frondis et coccidiorum unam Gr. cuneatam juxta Gr. multipartitam in-
serendam putarem. De proxima affinitate alterius, Gr. ornatæ Aresch.
forsan quædam dubia maneant; cystocarpia nimirum mihi observanti,
nucleus omnino globosus adparuit, nec ut in speciebus genuinis Podei,
cum quibus habitus froudis convenit, placentam deplanatam et lobulosam
videre mihi contigit. Ex apice placentæ rotundatæ fila gemmidiifera
Gracilariæ evoluta vidi. Posterius forsan tota placenta in fila
gemmidiifera abeat, teste Areschougio, qui nucleum evolutum totum
sporooarpium replere observavit.
pag. 428 inseratur:
S a e c o c l a d ia ? c b a t b e ie o r m is (J. Ag. mscr.) fronde supra adparatum
radicalem laminosum peltatim adfixa, in orbem
expansa, centrali parte indivisa subdecumbente, peripherica
adscendente vage lobata, lobis cuneato-obovatis, plus
minus supra vicinas expansis demum vage pertusis sub-
fenestratis, marginibus vage lobatis crenatisque, cystocarpiis
(?) supra paginam superiorem elevatis.
Hab. ad oras Novæ Zelandiæ: Berggren!
Frons supra adparatum radicalem obconicum, lamellis superpositis
(reliquiis lamiuarum superstitibus ?) formatum, disco lato subindiviso
peltatim adfixa, exterioribus partibus adscendantibus tota quasi in
craterum latissime apertum, diametro semipedalem et ultra, conformata.
Pars superior seu exterior frondis profonde lobata, lobis cuneato-obovatis,
superne sæpe 2—3 pollices latis et marginibus supra alias in cumbentibus;
nunc lobis novis juxta basem formatis supra adultiores
incumbentibus, qui demum, ni fallor, in novas generatioues frondium
abeant. Supra paginam superiorem nunc vidi proeminentias um-
bilicato-hemisphæricas aut subsphæricas, fere omnino emersas licet
basi lata affixas, quas cystocarpia juvenilia suspicor; nullas autem nucleo
bene evoluto videre contigit. Utrum harum disruptione an aliam
ob causam fiat, frons demum foraminibus plurimis pertusa et sæpe
eximie fenestrata conspiciatur; et ita læsa, partes facilius lacerantur,
laciniis minoribus iterum excrescentibus in lobos plurimos periphericos,
quasi petiolo angusto lineari instructos, superne dilatatos obovato-rotundatos,
peripherico margine sæpe crenato. Hoc stadio adspectus
plantæ admodum diversus; vix tamen crederem me potius diversas
;v •
; Î