
Inter specimina a Harvey distributa, nonnulla vidi, quæ anne potius
ad antecedentem pertineant, dubito (non ita sunt præparata ut
certum judicium de iis ferre licuit).
CLXin. L a u r e n c ia Lamour. J. Ag. Sp. p . 740.
Frons teretiuscula aut complanata, vage ramosa aut sæpius
subpinnata, stratis duobus contexta: interiori cellulis oblongo
angulatis, mediis plerumque longioribus non e regione
positis, exteriori cellulis rotundato-angulatis subsimplici
serie dispositis. Keramidia ovato-spbærica a ramulo
transformata, intra pericarpium cellulosum, carpostomio
apertum, gemmidia pyriformia, in articulo terminali
filorum a placenta radiantium evoluta, foventia. Sphærosporæ
infra apicem ramulorum sine ordine in zonam
transversalem aggregatæ, in cellulis infra corticalibus formatæ,
rotundatæ triangule divisæ. Antheridia intra re-
ceptaculum scutellatum terminale plurima conjuncta.
Præter differentias, quibus hoc loco in diagnosi specierum
usus sum, aliæ adsunt in structura frondium, quæ quid
valeant nondum patet. Ita stratum corticale, quod initio et
forsan in omnibus unica serie cellularum subcubicarum (aut
a facie rectangularium) constat, in adultiore fronde nonnullarum
multo magis evolutum fit, et transversa sectione fere
fila brevia verticalia refert. ü t itaque corticatas et ecorticatas
Polysiphonias habemus, ita aliæ Laurenciæ corticatæ, aliæ ecor-
ticatæ sint. Dum vero in Polysiphoniis magna et visu facilis
sit differentia inter siphones et cellulas corticales ; in Lauren-
tiis minus perspicua fit nota, quæ ex ejusmodi differentia de-
duceretur. Nec mihi adhuc clarum an certis tantum speciebus
bæc nota adhibeatur.
F i l i e o e m b s . Fronde tereti; sterili deliquescenti-dichotoma aut
caule sensim formato subpinnatim ramosa, ramis vagis
quoquoversum exeuntibus clavato-fliformibus, fe rtili aut
conformi, aut ramulis subpinnatim provenientibus adparenter
pinnata.
* Fronde fe rtili subconformi.
1. L. E IL IP O B M IS (Ag. Sp. L p . 358) rosea carnoso-membranacea,
fronde tereti filiformi dichotomo-subramosa, ramis
vagis quoquoversum exeuntibus eximie patentibus, inferioribus
subalternis, superioribus sæpe secundatis, fertili
subconformi, ramis sphærosporas ferentibus subpinnatim
dispositis apice incrassato clavatis, keramidiis ad ramulos
antepenúltimos lateralibus ovato-subglobosis. J. Ag.
Sp. p. 745.
Hab. ad Nov. Hollandiam australem et occidentalem.
Sterilis a L. Forsteri quibusdam formis ægre dignoscatur; bene
præparata et statu capsulifero sat diversa mibi adparuit. Quæ nomine
L. heterooladæ var..^ sub n:o 235 distribuit specimina Harvey, mibi
aut ad L. Forsteri aut ad L. filiformem referenda adparuerunt; sterilia
tamen tantum vidi. Cfr. quæ de L. heterooladia infra dixi. Inter
Algas Ceylonenses sub n:o 20 Harvey plantam distribuit, quam Laurenciæ
sp. novam indicavit. Hæo mibi L. filiformi propinqua videtur,
fronde compressa et ramificatione, si quid video, disticba distinguenda.
Nostra autem non bene reviviscit, ita ut de structura incertus sum.
2. L. F o e s t b e i (Mert. mser.) rosea carnoso-membranacea demum
subcartilaginea, fronde tereti filiformi dicliotoma
aut caule sensim formato pinnatim ramosa, ramis vagis
quoquoversum exeuntibus clavato-filiformibus, fertili subconformi,
ramis sphærosporas foventibus apice incrassato-
clavatis, keramidiis infra apices ramulorum sessilibus
sursum porrectis ramo adpressis ovato-urceolatis. J. Ag.
Sp. p. 744. Kütz. tab. Phyc. Vol. X V tah. 46, 47 et 48.
Fucus Forsteri Mert. in Turn. Hist. tab. 77.
Formæ distinguantur:
a. T u e n b b i fronde subdichotoma, ramis patentibus, supremis
furcatis.
b. f a s c ic u l a t a fronde subdichotoma, ramis erectiusculis, supremis
densioribus fasciculato-subfastigiatis.
c. SUBPINNATA ramis majoribus caulescentibus sublateraliter
ramosis, ramulis superioribus patentibus brevioribus.
d. PYEAMIDATA ramis majoribus caulescentibus lateraliter ramosis,
ramulis erectiusculis subfastigiatis.
Hab. ad Novam Hollandiam australem et occidentalem.
Species, ut illam intelligo, sub diversis formis obveniens, quas alio
modo distinxerunt Sonder et Kützing, quod, cum de varietatibus lu-
dentibus agitur, facile intelligatur. Ipse potissimum eas ita disponendas
putavi, ut distinguerentur quæ in affines species maxime tenderent.
If 'i .1
ibi
i'.iiik
i f
>S|
' .‘il '