m m
hærons, columnis filorum sterilium oum basali parte jungitur. Nucleoli
inter columnas dispositi, in pedicello articulato breviori ant longiori
insidentes, intra verrucam plurimi, quasi ab axi frondis radiantes
et invicem paralleli. — In Rliodophylleis sunt circa punctum centrale
cystocarpii circumcirca dispositi et quoquoversum radiantes.
Structuram cystocarpii alio modo et explioavit Montagne, qui in
Rhizophyllide cystocarpia detexit, et ipse quoque, speciminibus Desmiæ
et Ochtodis fructiferis nimium maturis examinatis, aliter de ea diu
judicavi. Sin fructus non nimium maturos examini subjicias, structuram
supra descriptam videas. Ita explioati’ fructus cum iis Rhodo-
phyllearum potissimum convenire adpareant. Restât tamen decidere
an eodem modo in utrisque oriantur. In fructu juvenili Desmiæ sæpe
cellulas vidi majusoulas, quasi contentu fluido impletas, quæ utrum
sint nucleolorum initia, an aliud spectent, mihi dubium manet. Ejusmodi
vesicas in Cryptonemeis nonnullis quoque vidi.
Nomen Rhizophyllearum non sine hæsitatione quadam huic tribui
conservavi. Characteres enim nituntur structura cystocarpii, qualem
in Desmia et Octliode observavi; in Rhizophyllide aliam indicant. At
comparatis iconibus et descriptionibus structuram in Rhizophyllide
aliter esse interpretandam suspicatus sum, et revera eandem esse
ae in aliis Generibus. Quum igitur jam in Spec. Algar. Rhizophylli- .
dearum quendam tribuni institui, idem nomen Tribui, lioet limitibus
et characteribus mutatæ, hodie conservandum credidi.
Genera disponantur:
* Cellulis corticalihus frondis rotundato-angulatis.
Fronde ex ancipite plana decumbente et radicante LXXVIII RiiizoriiïLLis.
Cellulis corticalihus frondis in fila verticalia conjunctis.
Fronde cylindraceo-compressa dichotoma ecostata LXXIX. ? G l o i o o l a d i a .
compressa-ancipite p in n a ta subcostata
cylindracea vage ramosa a x ili siphone
minoribus cincto instructa . .
LXXX. D e s m i a .
LXXXI. O C H T O D E S .
TRIBUS 11!. RIIOBOPIIYUUEJJ Cystocarpiis intra pericarpium
externum exceptis; nucleo composito, nucleolis circa
punctum centrale cystocarpii quoquoversum radiantibus,
columnis filorum sterilium invicem separatis.
Algæ hujus tribus sunt membranaceæ et cellulosæ, quandoquidem
costatæ venisve percursæ. Cystocarpia externa, ambitu definita, nucleum
evidentius compositum fovent. Fila gemmidiifera supra fundum
placentarem plus minus elevata, a centrali quodam puncto cystocarpii
ramos quoquoversum emittentia; rami alii stériles centralem partem
cum tecto poricarpico conjuiigunt; alii fertiles in nucléolos mutantur.
Nucleoli circa punctum centrale radiatim dispositi, columnis filorum
sterilium interoepti, juveniles filis articulatis subcorymbosis constituti,
maturescentes articulis fere omnibus subdivisis demumque obsoletis
transmutati, obconici aut obovato-rotundati, gemmidia plurima rotundato
oblonga aut subangulata, sine ordine conspicuo conglobata e t
quasi muco cohibita foventes. Lobi diverso tempore maturescentes;
superiores sæpe præcociores, infimis ramis filorum placentarium in-
evolutis infra lobos superiores maturescentes sæpe præsentibus.
Rhodophylleæ ex una parte Rhizophylleis, quæ forma cystocarpiorum
minus definita et dispositione nucleolorum differunt, ex altera
Rhodymenieis propinquæ; ab his vix nisi nucleo evidentius composito,
filisque sterilibus nucléolos separantibus dignoscendæ videntur.^ In
Generibus Rhodophyllearum hodie cognitis perioarpia clausa obveniunt,
carpostomio proprio nullo; cellulæ pericarpii interiores concéntrico
circa nucleum dispositæ, exterioribus verticalibus.^ Certo autem quodam
loco cellulæ pericarpii omnes radiatim dispositæ,.demum laxiores
et secedentes, carpostomii loco adesse videntur.
Genera disponantur:
Sphcerosporis cruciatim divisis.
Fronde membranacea dentato-pinnata avenia LXXXII. E u t i io e a .
** Sphærosporis zonatim divisis.
Fronde membranacea dichotoma au t pinnata
sæpe v e n o s a ........................................... LXXXIII. R iio d o p i iy l l is .
*** Sphærosporis triangule divisis.
Fronde foliosa costata venisque lateralibus
instructa LXXXIV. IlYDKOLOrATHUM.
Genus forsan Rhodophyllearum, mihi ic,
N bü e o ph y l l is Zanard. Phyc. nov. n:o 2 0 . — N . a u s t e a u s Zan.
e Nova Hollandia.
LXX. Hy m e n o c l a d ia J. Ag. Sp. p- 7 7 2 . Harv. Phyc. austr.
tah. X X . (mut. limit.).
Frons gelatinoso-carnosa, compressa aut plana, dicbotoma
palmatim ant pinnatim decomposita, stratis duobus cellularum
contexta: cellulis interioribus rotundatis laxius
conjunctis, corticalibus fila verticalia formantibus. Cy-
:;à
i.,t
'
Î
1 '’ri