
r - r i
lit s ;
rb’i'
Segmenta majora hujus Callophyll. laciniatam fere æquant; minora,
secus omnes margines prolificantia, ramificationis norma Cali, ohtusi-
foliam Harv. Phyc. austr. tab. 193 ita referunt ut, inissa structura,
utriusque specimina facile ab incauto identica habeantur. In Meristotheca
vero, ob stipites fere ad tenuitatem filiformem reductos,
prolificationes marginales evidentius prolificatione oriri adparet; sunt
quoque numerosissimi, lineam circiter invicem distantes, secus omnes
margines in nostra provenientes. Structura denique a Callophyllide
diversissima. Frons enim interne subtubuïosa; tubo adparatu filorum
anastomosantium distento; fila ipsa sunt sæpe granuloso contentu intra
tubum hyalinum farota; filiformia at hic illic incrassata præcipue
ad nodos anastomosantes. Cellulæ tubum oingentes interiores constant
quasi ipsis bis nodis magis rotundatis, quorum radii (elongati)
fuerunt admodum abbreviati; hæ cellulæ interiores strati exterioris
sunt majores, demum subcontiguæ, endochromate in media cellula
subgranuloso; ipsum stratum corticale constat cellulis minoribus pluriseriatis.
Fructus nullos vidi.
3. M. PAPULOSA (Mont. Yemens. n:o 21) fronde plana dichotoma
aut subpinnatim decomposito-laciniata, segmentis
linearibus margine laciniis conformibus dentibusve brevioribus
obsitis, fructifera dentibus conformibus tubercu-
lisve verrucosis spinosisve exasperata, cystocarpiis iu verrucis
marginalibus immersis. Callymenia papulosa Mont.
l. c. Syll. p. 438. J. Ag. Sp. p. 293. KUtz. tab. Phyc.
Voi. X V I I tab. 73. Kallymenia exasperata Zanard. Halymenia
Ceylanica Harv. Alg. Ceyl. exsicc. n:o 39. Kütz.
tab. Phyc. Vol. X V I tab. 93. (non bona).
In mari rubro et Oceano Indico.
Hæc statu sterili summam habet externam similitudinem cum
Halym. Durvillæi et hoc eo usque ut a Gruuovio utraque species identica
habita fuerit. Cfrs. obs. infra Halymeniam formosam.
4. M. Duchassaingii (J. Ag. mscr.) fronde plana subpalmatim
laciniata, laciniis subcuueatis, margine ubicumque laceris
lacinulis conformibus dentibusque superpositis, pagina
plana dentibus consimilibus ubicumque exasperata,. cystocarpiis
. . . .
Ad Guadeloupe.
H bitus hujus a cæteris sat abludit, fronde latiore, tota promi-
nentiis a disco et margine emergentibus aspera.
CXLVII. C arp ococ cu s j . Ag. mscr.
Frons tubulosa complanata continua, supra stipitem linearis
aut oblonga, parce furcata aut dicbotoma et flabellatim
expansa; tubo interiore filis sparsioribus stellatim anastomosantibus,
percurso; peripherico strato introrsum cellulis
rotundato-angulatis concentricis, extrorsum in fila
verticalia brevissima abeuntibus, constante. Cystocarpia
in appendicibus marginalibus, fructus externos rotundato-
oblongos mentientibus immersa, utrinque prominula, intra
pericarpium, stratis frondis magis evolutis constitutum,
nucleum rotundatum, circa placentam centralem cellulosam
quoquoversum fila gemmidiifera emittentem, foventia;
fila gemmidiifera peripheriam versus circumcirca radiaii-
tia, ramosa fasciculato-fastigiata, superne invicem libera,
in articulis terminalibus gemmidia siiigula clavato-obovata
evolventia. Sphærosporæ . . . .
Species, quam huic Generi typicam considero, est plántula
pollicaris parum conspicua, supra stipitem oblonga, semel
aut bis furcata, structura fere Cbrysymeniæ, fructibus
fere Rhabdoniæ, sed suo modo externis. Huic aliam speciem
habitu Cboiidri aut Nothogeniæ adjeci, quam antea Chrysymeniæ
dubiam speciem consideraveram, structura cum typica
specie convenientem, sed ob fructus ignotos dubiam.
Frons sterilis evidenter plana, tubo interiore conformi instructa.
Spatium tubi occupant fila sparsiora, secus parietes
præcipue excurrentia, a nodis crassioribus radios longissimos
et tenuissimos, cum proximis nodis anastomosantes, emittentia.
Stratum externum constat quasi ipsis nodis filorum anasto-
. mosantium adproximatis, radiis fere nullis in cellulas mutatis
oblongas, pluribus seriebus dispositas cum superficie parallelas,
extrorsum in cellulas verticales pauciseriatas aut fila verticalia
brevissima abeuntibus, extimis anguste oblongis evidenter
verticalibus, intra gelatinam hyalinam ambientem frondis
dispositis. Cystocarpia in appendicibus marginalibus, pericarpia
rotundato-oblonga formantibus, excepta; pericarpium
constat fere stratis tribus froudis; fila verticalia iu pericarpio
magis evoluta et longiora; bis proximæ sunt cellulæ rotundatæ
concentricæ, minores et pluribus seriebus quam in sterili disv
i if,
iiilf